Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXXV: De aquis ad potandum eligendis



Download 2,78 Mb.
bet142/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   138   139   140   141   142   143   144   145   ...   154

Cap. LXXV: De aquis ad potandum eligendis


Avicenna, 1 li. Aquæ fontium Aquæ fontium ceteris meliores sunt, nec tamen omnium sed fontium terræ liberæ, ubi nulla dispositionum et qualitatum extranearum superat; nec ex omni fonte terræ liberæ, sed illa tantum quæ est currens ac soli ac ventis discooperta et super lutum incedens: Quæ melior alia talis enim melior est illa quæ supra petram fluit, quia lutum mundat aquam et auferat ab eas extraneas sibi commixtas et colat eam, quod non faciunt lapides. Sed oportet ut lutum per quod transit sit liberum et non fetidum neque lacunosum. Quod si hæc aqua multa fuerit et forti cucurrerit cursu, ut propter sui multitudinem illud quod ei commiscetur, in suam convertat naturam. Et suo cursu tendat ad Solem, id est, ad Orientem, propereque ad eius exitum erit aquis ceteris melior et tanto magis quanto a suo elongabitur principio. Quæ malæ Post hanc illa quæ ad septentrionem vadit, nam illa quæ ad occidentem et meridiem mala est, et proprie cum meridionales exufflant venit.

Illa quoque quæ a locis altis descendit cum aliis bonitatibus melior est et est quasi dulcis nec vinum tolerat ut ex ea sibi admisceatur, nisi parum. Est autem in pondere levis citoque infrigidatur et cito calefit propter raritatem suam, frigidia in hieme et calida in æstate. In qua nullo modo superat color aliquis vel odor et cito descendit ab hypocondriis. Quodque in eo coquitur, cito coquitur et cito dissolvitur. Aquæ pluviales collectæ tempore tonitru optimæ Ex aquis quoque laudabilibus sunt aquæ pluviales et illæ præcipue quæ in æstate veniunt et nubibus cum quibus assunt tonitrua.



Isaac in dietis. Laudabilis aqua duo continet in se, unum ex sui essentia, aliud ex sui cursus origine. Ex sui essentia claritas et liquiditas, nullum habens colorem neque saporem nec odorem nec fetorem: hæc enim significant quatuor elementorum complexiones in corporibus compositis, unde si quod horum habeat aqua, significat aliam rem in ea commixtam. Color aquæ Si autem habeat colorem, oportet ut sit albus, clarissimus et mundus: hoc enim indicat aquam æri tenuissimo admixtam. Si vero saporem, necesse est odorifera sit, omni putore carens et gravitate. Origo cursus aquæ necesse est ut sit ad orientem, aliquantulum septentrionali pertinens plagæ, ut septentrionalis et orientalis ventus eam perflet. Huius citissima mutatio qualitatis in qualitatem significat eiusdem levitatem nec ex se terrestre habere quippiam.

Dioscorides: Aqua quæ lapide emanat, levior et [col 353] limpidior est et ventrem et urinam provocat. Omnium autem aquarumn pluvialis est optima, levis et dulcis, facile digeritur. Cito enim calefit et cito infrigidatur.

Cap. LXXVI: Iterum de eodem


Aquæ salubres Palladius, libro ubi supra. Aquæ salubritas sic agnoscitur: primum ne a lacunis aut palude ducatur, ne de metallis originem sumat, sed <sit> perspicui coloris neque ullo aut sapore aut odore vitiertur. Nullus illi[s] limus insideat, frigus teporem mulceat, æstatis incendia moderetu. Sed quia solet his omnibus ad speciem custoditis occultiorem noxam rectior servare natura, ipsam quoque <ex> incolarum salubritate noscamus: si facies bibentium puræ sunt, si salvo capite, si in pulmonibus ac thorace aut nulla est aut rara causatio.

Hippocras, in regimine acutorum: Ptisanam hordeaceam super omne de grano cibarium acutis morbis et acutis passionibus excellentissimum iudico, quippe quæ viscosa est et levis; uncta quoque et lubrica et mollis temperatam habens humiditatem, sitim extinguit et si opus fuerit ablui facit. Nequaquam stiptica, non ad laborem furiosa, non inflatur in stomacho nec ibi acescit. Quorum utrumque nimirum in coctione, dum videlicet in potestate habet, expleret.

Constan in panteg.: Hordeum frigidum est in primo gradu, siccum in secundo. Ptisanæ ex eo confectæ frigidæ sunt et humidæ. Hæc ptisana complexionem adiuvat, secundum temperamentum acutis febribus valet, digerens materiam unde generatur, sitim extinguit et naturaliter lavatorium est, unde fit ut membris omnibus cito diffundatur, de stomacho in intestina statim effluit, ubi si incendentes humores invenerit, facile expellit, limosa interiora sive exteriora mundificat, nullum rancorem infirmis generat, non inflat nec ventositatem ullam apparat, sicut alia solent grana. Hordeum ex quo fit ptisana quale debet esse Hordeum unde conficitur oportet esse bonum, non vetus sed album, durum et bene excoriatum atque pistatum.

Cap. LXXVII: De aquis perniciosis ac venenosis


Avicen, 2 lib.: Aquæ malæ sunt aquæ stantes et quæ sunt in lacunis et super quas dominatur odor et sapor extraneus, contrubatæ, spissæ, gravis ponderis et quæ cito convertuntur in lapidem. Et illæ super quas natat spuma alba mala et in quarum supremo congelatur res extranea mala.

Sed diversis earum nocumentis, diversis occurritur remediis, ut nitrositatis nocumento succurritur cum lacte et vino crasso et amilo et melius est cum vino subtili odorifero et antiquo crudo et cucumeribus immaturis et oleribus solutivis et cum provocativis; Subtiliativa rectificant aquam crassam aquas crassas conturbatas rectificant subtiliativa, ut allium, cepæ, porrus et vinum. Et aqua quidem aspera non est nisi aut crassa aut acuta abstersiva et dicitur quandoque aqua aspera illa, quæ vehementer mundificat illum qui ea abluitur. Amaram autem aquam rectificant dulcia. Salsam vero xylocaractæ syre et grana mirti. Universaliter autem aquam rectificant acetum et removet earum malitiam.



Ex imagine mundi: Sunt loca serpentibus plena qui vicinam aquam veneno inficunt, ita quod bibentes intereunt, ut fons stygius facit.

[col 354] Cap. LXXVIII: De his quæ generantur ex aquis et primo de velere aureo


Auctor: Ex aquis porro non solum pisces, ut ab initio procreati leguntur, sed nunc etiam multæ ac variæ rerum species quotidie generari cernuntur, ut sal, nitrum, alumen, spongia et etiam lana quædam marina et etiam lapides diversi generis: horum quædam ex spuma procreati dicuntur, ut spongia et lana marina et etiam quidam lapides, ut pumex. Spuma quidem ex colisione aquarum generatur, vento intus concepto vel incluso, unde tenuissima est et inanis et modico flatu spargitur.

Isidorus: Spuma dicta est eo quod spuatur. Sordes enim sunt undarum unde et [multum] <mustum> et ea quæ coquuntur spuma purgantur, hinc et sputum dicitur.

Aureum vellus Papias: Aureum vellus aqua in litoribus gignit et nutrit. Cuius colorem naturalem nullus eorum qui vellera diversis fucis obducunt imitari adhuc potuit. et quæ pratorum vel hortorum amenitas potest cærulei maris æquiparare picturam vel aurum. In pratis flores refulgent auri fulgore. Marina lana eodem pariter resplendet et illi cito marcescunt. Ista diu duratura servatur.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   138   139   140   141   142   143   144   145   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish