Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXXXI: De natura et speciebus pumicis



Download 2,78 Mb.
bet144/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   140   141   142   143   144   145   146   147   ...   154

Cap. LXXXI: De natura et speciebus pumicis


Avicen., in 2 Cano: Spumæ maris, id est pumicis, duæ sunt species. Prima est spongiosa in figura sua, rancia in odore suo similis odori piscium gravi, id est odori piscium salsorum, et est spissa, litorosa. Item lenis, longa, odoris musci nascentis in lapidibus qui sunt in locis humidis. Est etiam rosea atque purpurea, similis lanæ sordidæ, levis. Quinta formam habet fungi, exterius plana, interius aspera, quia non habet odorem.

Est autem spuma maris calida et sicca in tertio gradu, mundificativa est sorditiei abstersiva, adustiva, tertia vero subtilior est aliis, adusta quidem et prope tertia facit ἀλωπεκεία, id est, defluxio capillorum. Fungalis administratur in abrasione pilorum et confert morpheæ. Utilitates spumæ Et duæ quidem spongiosæ ingrediuntur in ablutionibus et in medicinis panni et vestigiorum in facie. Plana magis est conveniens abstersioni dentium et universaliter vehementi abstersioni dentium, conveniens etiam est apostematibus quæ sunt in [clavi] <clavo> superposita. Rosea vero scrophulis et podagræ, spleni et hydropicæ confert et etiam difficultati urinæ et ad purgandum arenam, quæ est in vesica, et dolori renum, scabiei ulcerosæ et impetigini confert proprie spongia marina.



Dioscorides: Pumex eligendus est lenis, frangibilis, albus et sine lapide. Comburitur autem sic, ut in carbonibus missus diu ignescat et post extractus vino odorato extinguatur et hoc secundo fiat similiter. Tertio vero extractus ab igne reponitur: virtus eius est stiptica et thermantica et purgativa oculorum, cicatrices limpidat et dentes, vulnera replens et ad cicatricem ducens. Carnes vulneribs superflue crescere non sinit, capillos corporis tollit. [col 357] Theophrastus dicit quod si cacabo bullienti misceatur, ulterius bullire non sinit.

Cap. LXXXII: De natura et origine salis


Etymologia salis Isidorus lib 16: Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat: fugit enim ignem, dum tamen sit igneum, sed naturam aquæ sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo vel Sole vocatum existimant, nam aquis marinis sponte gignitur, spuma in extremis litoribus derelicta vel scopulis a Sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus hauritur: de hinc in salinas ingestus Sole siccatur sed et summa fluminum densantur in sale amne reliquo sub gelu fluente: alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum Lunæ motibus. Nam hamoniacis in Cyrenea sub arenis invenitur. Britanici quoque sales ex aqua in silicis soliditatem vertuntur, ita ut ferro cædantur, candore nivei, corpori salubres, cibo et puto grati. Montes salis Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro cæditur ut lapis, renascens maius: tantæ etiam alicubi duritiæ ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia.

In natura quoque salis differentiæ sunt, nam alibi suavis est, alibi salsissimus; commune in igne crepitat, Tragaseum nec in igne crepitat nec exilit; Agrigentinum Siciliæ flammis impatiens in aqua exilit, in igne fluit contra naturam. Sunt et colorum differentiæ: memphiticus rufus est; in parte Sciliæ quadam, ubi Æthna mons est, purpureus. Item in eadem Scilia, in Pachino adeo splendidus est et lucidus, ut imagines reddat. In Cappadocia crocinus effoditur: Salis autem natura ad omnem escam necessaria est, pulmentis enim saporem dat, aviditatem excitat et appetitum in omnibus cibis facit. Quin etiam pecudes et iumenta sale maxime provocantur ad pastum. Multum largiores lacte et gratiores casei dote. Corpore etiam sal astringit, siccat et alligat; defuncta a putredine conservat.


Cap. LXXXIII: Iterum de eodem


Plinius, lib 31: Sal omne aut fit aut gignitur: utrumque pluribus modis, sed causa gemina, vel ex humore coacto vel siccato consistit. Aviditatem excitat in omnibus cibis ita ut ex eo inter innumera condimenta sit intellectus peculiaris: Sales a sale ergo hercle vita humanior sine sale nequit degere! Adeoque necessarium hoc condimentum existit ut intellectus ad voluptatem transierit; animi quoque loca sales appellantur omnisque vitæ lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis constat vocabulo. Salaria militaria a sale et cur? Honoribus etiam militæque interponitur, salariis inde dictis; magna apud antiquos auctoritate, sicut ex nomine salariæ viæ apparet, quoniam illa sal in Sabinos portare consueverat. Ancus Marcius Rex sex millia modia salis in congiario populis dedit et salinas primus instituit. Auctor est etiam Varro vice pulmentarii veteres esitasse salem cum pane et caseo.

Sal ille salsissimus qui est siccissimus; suavissimus autem omnium est Tarentinus et candidissimus, ac de cetero fragilis qui est maxime candidus. Omnis autem sal pluvia dulcescit, suaviorem tamen rores faciunt sed copiosum Aquilonis flatus; Austro non nascitur. Flos quoque salis non fit nisi Aquilonibus. Cappadociæ sal effoditur croceus, translucidus et odoratissimus; ad medicinæ usus antiqui maxime laudabant Tarentinum [col 358] et e marinis quemcumque ex eo genere, præcipue spumeum. Ad obsonium et cibum est utilior quisquis facile liquescit itemque humidior: minorem enim amaritudinem habent huiusmodi, ut Atticus et Euboicus, porro servandis carnibus aptior est acer et siccus, ut Megaricus: conditur et<iam> additis odoribus .

Sal infecunditatem facit Auctor: Sal quoque infecunditatem terræ facit: iuxta illud, posuit terram fructiferam in salsuginem: unde et urbes destructæ ab hostibus solent sale aspergi ut nihil in eis germinare possit. Nota de sale infatuato Sicut in omnibus condimentis nihil sale utilius, sic sale infatuato nihil inutilius, quia neque at sterquilinium utile est, immo nocivum, eo quod non sinit terram fecundare.

Vegetius Renatus, de re militari, lib 4: Si maritima sit civitas et sal defuerit, liquor ex mari sumptus per alveos alique pocula si diffunditur a calore Solis in salem duratur. Quod si hostis ab unda fortassis prohibeat, arenas quas <excitatum> [excitato] vento mare profuderit aliquando colligant et aqua dulci perfunda<n>t, quæ Sole siccata nihilominus in salem mutabitur.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   140   141   142   143   144   145   146   147   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish