Cap. LXXIX: De spongiis
Philosophus: Spongiæ marinæ sunt quædam corpora media inter plantas te animalia, quoniam et radicibus aluntur, ut plantæ, et tactu sentiunt ut animalia. Sed horum principia sunt vapores, unde prius per se oriuntur, plantæ vero ex seminibus pluvia mediante.
Plinius, lib. 31: Spongiarum genera quidam sic distinguunt. Alias enim mares ex his æstimaverunt, tenui fistula spissioresque persorbentes et quæ tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias feminas marioribus fistulis ac perpetuis. maribus maioribus fistulis ac perpetuis, [maribus duriores. Alias] quas apellant tragos tenuissimis fistulis atque densissimis. Candidæ cura fiunt e mollissimis recentes per æstatem tinctæ salis spuma, ad Lunam et pruinas sternuuntur inversæ —hoc est qua parte adhæsere— ut candorem bibant. Animal esse docuimos etiam cruore inhærente. Aliqui narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum, exprimentes abundatiam humoris nec avelli petris posse, ideo abscindi et saniem emittere. Meliores spongiæ Quin et eas quæ ab aquilone sint genitæ præferunt ceteris nec [usquam] <usque> diutius durare spiritum medici affirmant. Sic et prodesse corporibus quia nostro suum misceant et ideo magis recentes magisque humidas, se[d] minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus impositas et spissas minus <adharescentes> [adhærescere]
Mollissimum genus earum, penic[e]lli, oculorum tumores levant <ex> mulso impositi. Item abstergendæ lippitudini utilissimæ. [Eam quæ tenuissima est mollissimam] <eosque tenuissimos et mollissimos> quoque esse oportet. Medicamina Imponuntur spongiæ ipsæ epiphoris ex posca et aceto calido ad capitis dolores: de cetero recentes discutiunt, molliunt, mitigant; veteres <non> [con]glutinant vulnera: usus earum ad abstergenda, fovenda, operienda a fotu dum aliud imponatur. Ulcera quoque humida et senilia impositæ siccant. Fracturæ et vulnera spongiis utilissime foventur. Sanguis rapitur in secando ut curatio perspici possit et ipsæ vulnerum inflammationibus imponuntur, nunc siccæ, nunc ex aceto inspersæ, nunc e vino, nunc ex aqua frigida. Ex [quæ] vero cælesti impositæ [siccant] <secta> recentia non potiuntur intumescere. Imponuntur et integris partibus sed [fluctuatione] occulta laborantibus quæ discutienda sint; et his quæ [col 355] apostemata vocant, melle decocto perunctis. Item articul[ari]is alias aceto salso madidæ, [...] at contra scorpoionum ictus ex aceto.
In vulnerum curatione et succidæ lanæ vicem implent, nunc ex vino et oleo, nunc ex [eadem] . Differentia hæc, <quod> lanæ emolliunt, spongia coërcent rapiuntque vitia ulcerum. Circumligantur et hidropicis siccæ vel ex aqua tepida poscave utcumque [blandioribus] <blandiri>opus est operirive aut siccare cutem. Imponuntur et his morbis quos vaporari oporteat, ferventi ex aqua perfusæ expressæque inter duas tabulas. Sic et impositæ stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores. Sed spleneticis e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores [quando] aliud. Imponi oportet sic ut sanas quoque partes spatiosæ operiant.
Sanguinis quoque profluvium sistunt ex aceto aut frigida aqua. Livorem ab ictu recentem ex aqua salsa sæpius mutata tollunt; testium tumorem doloremque ex posca. Ad canum morsus utiliter conscisæ imponuntur ex aceto aut frigida aut melle abunde subinde humectandæ. Aphricanæ cinis cum porri sectivi succo sanguinem reiicientibus haustu salis et <aquæ> exfrigidæ prodest. Item cinis cum oleo et aceto fronti illitus, tertianas tollit: privatim Aphricanæ ex posca tumorem discutiunt. Omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem sistit [mulierum] <vulnerum>. Aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt; et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentesque carnes et quicquid opus sit ibi destringere, spissare, explere. Utilius in eo usu lavare cinerem.
Avicena, in 2 Can.: Spongia est corpus marinum, laxum, rarum sicut filtrum et dicitur quod habet animalis motum in eo cui adhæret et non separatur ab eo. Illa siquidem quæ recens est fortior est et fortioris exiccationis, propter fortitudinem naturæ maris: est autem calida in primo gradu, sicca in secundo, eiusque lapis est ei propinquus et minus calidus. Spongia fortis est exiccationis, proprie autem quod ex ea recens est adustum cum oleo et similiter. Eius cinis confert diruptioni sanguinis propter inscisionem aut apertionem. Inflammatur enim ignis ex ea super locum et cauterizat cum hoc, quod est substantia retinens sanguinem. Fiunt etiam ex ea licinia et in orificiis venarum ponuntur et retinent sanguinem. item spongia exiccat apostemata phlegmatica. Curatio ex spongiis Infusa aceto super plagas ponitur et consolidat ulcera profunda. Adusta etiam cum oleo convenit curationi sputi sanguinis. Lapis [in] ea <in> [iuventus] frangit lapidem vesicæ, subtiliat autem absque calefactione et exiccat et abstergit.
Dioscorides: Spongiæ sunt duo genera: masculus et femina. Masculus dicitur qui pertusuras habet minutas et spissas et albas; femina vero rotundas et maiores habet cavernas. Est tertium genus, quod tragon dicitur, duros habens inter se lapides et cavernas plurimas. Nova spongia et non pinguis vulneribus et tumoribus imposita medicatur, vulnera clausa aperit, vetus autem inutilis est vulneribus, rheumaticis et antiquis. Sicca imposita abstergit humorem, combusta virtutem habet stipticam. Quæ lota miscetur colliriorum confectionibus. Comburuntur autem tinctæ in pice liquida et fluxum sanguinis stringunt. Sunt enim acres et diaphoreticæ. Nova enim spongia per seipsa aperte desiccat.
Cap. LXXX: De lapidibus ex aqua generatis
Aristo., in lib. de vegetabilibus: Lapides etiam quidam ex collisione aquarum fiunt: primum enim spuma coagulatur ut lac unctuosum et dum unda arenæ illiditur. Arena congregat unctuositatem [col 356] spumæ siccatque illam maris siccitas cum superflua salsedine. Congreganturque partes arenæ ac per temporis longitudinem fiunt lapides.
Vitruvius, ubi supra: In Cappadocia lacus est in quam pars arundinis si dimissa fuerit et postero die exempta, invenitur lapidea, pars autem quæ manserit extra aquam permanet in proprietate sua. Sic et Hierapoli fervent aquæ calidæ, quæ circa hortos et vineas fossis ductis emissæ post annum crustæ lapideæ sunt, quibus scilicet crustis in agris septa efficiunt. Hoc ideo videtur naturaliter fieri, quod in his locis et ea terra quibus nascuntur sucus subest coaguli naturæ similis. Deinde cum commixta vis per fontes extra terram egreditur, a solis et æris ardore congelatur, sicut etiam in areis salinarum videtur.
Sen, ubi supra: Puteolanus quoque pulvis, si in aquam inciderit, saxum fit. Quis autem non gravissimas aquas credat quæ in crystallum cœunt? At econverso est, tenuissimis enim hoc evenit quas ob ipsam tenuitatem facillime gelat frigus? Siquidem aqua cælestis minimum in se terreni habens, cum induru[er]it, longioris frigoris pertinacia spissatur magis ac magis, donec omni ære exploso in se tot comprimitur et humor qui fuerat lapis efficitur.
Ex lib. 3 Meteororum, Arist: In additis, de aquis fiunt lapides quatuor modis:
-
Unus est quando gelatur guttatim cadens aqua.
-
Alius quando de aqua currente descendit quiddam residens in superficie fundi ipsius fitque lapis.
-
Sunt etiam certa loca super quæ aquæ effusæ vertuntur in lapides diversorum colorum.
-
Sunt etiam aquæ quæ seorsum acceptæ non gelantur sed si prope alveum suum fundantur, congelantur fiuntque lapides. Scimus ergo quod in illa terra vis est mineralis, quæ congelat aquas.
Ex lib. de nat. re.: Constat etiam multos fontes esse qui ligna iniecta —ut dictum est supra— in lapideam substantiam convertunt ex hisque lapidibus optimæ cotes fiunt.
Do'stlaringiz bilan baham: |