Cap. LXVIII: De aquis metallinis
Avicenna, in primo canone. Aquæ vero quibus admiscetur substantia metallina vel eius simile et aquæ sanguisugales, omnes malæ sunt. In quibusdam tamen earum existit iuvamentum: illa enim in qua virtus ferri superat, ad hoc iuvat, ut interioribus fortitudo tribuatur et ut de rebus, id est, corruptio stomachi prohibeatur et ut desiderativæ virtutes omnes procedant. Itaque non coire valentes adiuvant aquæ ferreæ, splenem etiam resolvunt.
Idem in lib. 2: Aqua ferrea confert visceribus et spleni et stomacho et renibus et cholicæ. Remedium sputi sanguinis Aqua etiam in qua ferrum extinguitur confert sputo sanguinis.
Constantinus in pantegni, lib. 5: Aqua de ferri metallo ventrem constipat, membra confortat, valet ad dolorem splenis et apostemata.
Avicenna, lib. 1: Aquæ æneæ vel æreæ corruptioni complexionis utiles sunt.
Idem, in 2 lib.: Aqua ænea confert visceribus et ori; et auri valet etiam renibus et cholicæ
Constantinus ubi supra: Aqua de metallo æris humiditati stomachi subvenit, stranguriam vero gignit; aqua vero de metallo argenti refrigerat et desiccat fluxum sanguinis et hemorroidas stringit.
Remedium hemorroidarum , vomitus, abortus Avicenna, lib 1: Aquæ aluminosæ menstruorum superfluitatem currere non permittunt, nec sanguinem spuere nec emrroidas fluere, sed corpora quæ febribus sunt apta fortiter ad eas perducunt.
Idem in lib. 2: Aqua aluminosa prohibet vomitum et aborsum, aqua asphaltidis nocet oculo, aqua nitrosa calefactiva est et exiccativa, quandoque confert pulmoni, quandoque stomacho humido propter nitrositatem suam.
Constantinus ubi supra: Aqua nitrea ventrem solvit.
Avicenna, libro 1: Aqua salis ammoniaci similiter ventrem solvit.
Idem in secundo: Omnes aquæ minerales faciunt urinæ difficultatem ac pariendi et menstruorum et plurimæ earum solvunt et exiccant et quædam earum sicut aluminosa stringunt. Quandoque etiam cholicam evenire faciunt, quædam autem ut ferreæ, bonæ sunt renibus et cholicæ.
[col 349] Cap. LXIX: De aquis sulphureis
Isidorus, lib. 13: Iam vero in multis locis aquæ manent perpetim ferventes tanta vi ut balnea calefaciant: quædam enim terræ sunt quæ multum aluminis et sulphuris habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit: nec talis ab origine effluit sed permutatur dum venit. Causa aquæ fervent Sulphur enim alumenque secum ferunt aquæ; utramque materiam igne plenam nimisque motibus incalescentem.
Ex imagine mundi: Cum omnis aqua dulcis sit vel salsa, quædam tamen rumpit calida vel putrida. Sunt enim quædam foveæ subterraneæ naturaliter sulphureæ. In his dum ventus concipitur eius afflatu sulphur accenditur per quod incendium quandoque loca eructant, ut fit in Sicilia. Cum ergo aqua per hæc ignea loca currit, calorem et fetorem inde trahit et si prope hunc locum erumpat flammivoma ebullit. Si autem longius recesserit, vix tepescit, deinde penitus frigefit.
Utilitas sulphureæ aquæ Avicenna, ubi supra: Aquæ sulphureæ conferunt morpheæ et apostematibus et iuncturarum duritiis et verrucis pendentibus et omnibus doloribus iuncturarum et nervorum, frigidis apostematibus, spleni quoque ac doloribus eius et hepatis. Similiter valent etiam impetigini et scabiei, si in eis fiat balneatio. Aquæ vero sulphureæ et lutosæ ac turbidæ fetidæque faciunt febres accidere.
Constantinus, ubi supra. Aqua picea vel sulphurea valet ad infirmitates frigidas, nervos calefacit, hepar incendit.
Cap. LXX: De aquis calidis et frigidis
Avicenna, in 1 cano: Aqua temperate frigida sanis melior est omnibus aquis, licet nervos impediat et in interioribus habentes apostemata lædat. Ipsa enim appetitum excitat et sotmachum fortem efficit. Aqua vero calida digestionem corrumpit et cibum natare facit nec illico sitim extinguit; est etiam cum ad hydropisim et heticam adducit et corpus consumit. Aqua vero tepida nauseam facit.
Calidior in ieiunio bibita multotiens stomachum lavat, ventrem solvit; frequenter tamen eam bibere malum est, quia stomachi virtutem debilitat. Illa vero quæ multum est calida, quandoque cholicam resolvit et splenis ventositatem frangit. Et illi quidem quibus aqua calida iuvamentum præstat, epilepsiam habent et melancholicam et capitis dolorem et frigidum asma et othalmiam et bothor in gutture et siccitatem et apostema post aures habentes et rheumatismos et ulcera in diaphragmate et imparis solutionem in parte pectoris; menstrua præterea provocat et urinam et dolores sedat.
Idemn in 2 lib.: Aqua frigida nocet habentibus opilationes, confert autem habentibus raritatem et cursum, quicumque et ex quocumque membro fuerit. Confortat etiam omnes virtutes in operationibus suis, quando sunt cum æqualitate, scilicet digestivam, attractivam et retentivam et expulsivam. Est autem valde nociva pectori, stringit ventrem et sedat motus spermatis et cursum eius. Et epileptici quidem læduntur ab aqua calida, iuvantur a tepida. Aqua tepida est utilis apostematibus gutturis scilicet et pectoris. Quævis autem aqua nociva est cannæ pulmonis propter humectationem quæ in ipsa est, cum ipsa indigeat exiccatione.
[col 350] Cap. LXXI: Adhuc de eodem
Aqua levissima quæ? Ex libro de naturis rerum: Aqua quæ cito calefit et cito infrigidatur levissima est. Aqua frigida mortificat ulcera. Cum autem aqua frigida debet fieri frigidissima, oportet quod ipsa in medio calefiat: sic enim, et cum de sicco debet fieri siccissimum, oportet quod illud siccum in medio sit humidum: aqua quoque calida citius gelatur quam frigida, sicut ostensum est supra. Aqua vero supra nivem infrigidata melior est nive minusque nociva.
Isaac, ubi supra: Aqua frigidissima plurimum nervorum pectoris et stomachi et intestinorum percussiva est generatque dolorem in ventre, stricturam in pectore et omnibus instrumentis spiritus et crepaturam in suis venis. Quam qui assuete biberit, incidit in spasmum —id est contractionem membrorum— et membrorum dormitationem patietur et epilepsiam.
Aqua frigida Constan. ubi supra. Aquam frigidam non bibat qui stomachum et hepar naturaliter habet frigidum vel qui ex frigore infirmitatem egressus est. Neque post coitum bibenda est vel post nimia exercitia, quia calorem dissipat naturalem. Et qui frequenter eam biberit, percussionem in senectute non evadit sed nec in nocte post somnum bibat sitibundus, quia calor naturalis extinguitur nisi propter ardorem febrium vel cibum calidum vel salsum.
Aqua calida ieiunum stomachum lavat et de ciborum fecibus purgat, phlegma et omnem putredinem mundificat, ventrem solvit et si quis frequenter eam biberit digestivam virtutem turbat, ventrem et corpus totum mitigat, stomachum emollit, sanguis e naribus propter eam manat. Aqua vero tepida ventrem inflat, cum tamen sitim non auferat.
Do'stlaringiz bilan baham: |