Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XII: Quod aer sit unum et verum corpus probatur ex eius operationibus



Download 2,78 Mb.
bet95/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   91   92   93   94   95   96   97   98   ...   154

Cap. XII: Quod aer sit unum et verum corpus probatur ex eius operationibus


Sunt qui et hunc ex distantibus corpusculis, ut pulverem construunt: plurimum autem a vero recedunt, cum per unitatem partes ad intensionem sibi consentire debeant et conferre vires. Aer autem, si in atomos inciditur, sparsus est; teneri vero disiecta non possunt. Intensionem aeris ostendunt conflata, nec ad ictum cedentia, ostendunt et pondera vento gestante per magnum spacium ablata, ostendunt etiam voces quae remissae claraeque sunt, prout aer se concitaverit.

Vox quid? Quid enim est vox, nisi intensio aeris, ut audiatur, linguae formata percusu? Quid cursus et motus omnis, nonne intensi spiritus opera sunt? Hic facit vim [verius > nervis] et velocitatem currentibus. Cumque vehementer concitans ipse se torserit, arbusta sylvasque convoluit, et aedificia tota corripiens in alto frangit. Mare quoque per se langidum et iacens incitat. Intentionem spiritus suae partes explicant, namque ingentem vim per occultum agunt parvula ad modum semina et quorum exilitas in confissura lapidum locum invenit: in tantum convalescunt, ut ingentia saxa dirimat et monumenta dissolvant. Quid hoc est aliud, quam intensio spiritus: sine qua nihil validum et contra quam nihil validum est?

Esse autem unitatem in aere, vel ex hoc intelligi potest, quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim aliud [est quod] teneret illa, quam spiritus? Quid aliud producit, segetes et frugem imbecillem, atque virentem, erigit arbores et distendit in ramos aut in altum erigit quam intensio spiritus et unitas?

Ostendit etiam intentionem spiritus velocitas eius et diductio. Nam oculi statim per multa milia aciam suam mittunt, vox una totam simul urbem percutit, lumen non paulatim proripit, sed simul universis rebus infunditur: aqua etiam qualiter sine spiritu possit intendi? Hanc enim nihil aliud mittere vel agere potest quam spiritus: eoque cogente contra naturam suam multa conatur, et ascendit nata defluere: discus ex superiore loco in piscinam missus, non descendit, sed resilit, quare nisi spiritu reficiente, vel refragante? Lumen illi calorque aliunde sunt, sed non per omne spatium sui similis est, immo mutatur a proximis.


Cap. XIII: Iterum ad idem


Ex libro de naturis rerum. Cucurbita, quam ventosam barbaro vocabulo appellat In ventosa in qua stuppa accenditur, ignis rarefacit aerem circunstantem in ventre ventosae, et ducit in raritatem naturalem essentiae suae, quo extincto. Quando iungitur ventosa corpori, aer de sui natura reddit ad essentiam depressiorem in ventosae ventre, et tunc occupabat minorem locum quam prius ac, ne locus sit vacuus [p241] quem occupabat prius, exit de corpore sanguis ad repletionem illius per vim. Et huiusmodi attractio aeris sit, et in urceo aliquo liquore impleto cuius fundus habet multa foramina, nihil inde exire potest quam diu superius orificium obturabitur, nec aer, vel aliud intrat, et hoc ne vacuus maneat locus. Experientia de aere Si aperiatur orificium superius iam exibit. Et quantum inferius exit de illo liquore, tantum superius ingreditur ad restaurationem de aere.

Item ex attractione aeris efficitur, quod homo prope cadaver hominis transiens occisi, licet illud non sentiat, tamen horrore concutitur: hoc enim fit ex spiritu quantulamcumque infectionem recipiente, et eam animae repraesentante: praeterea vulnus infectum spiritibus interficientis, †aerem infectum trahit transeunte interfectore, quo intercepto sanguis ebulliens extra manat, quod in vivente, non fieret. Natura enim corporis adhuc viventis bonum sanguinem, ubi sibi amicum traheret, et aerem infectum, ut sibi inimicum excluderet, et hic attractus sit accidentaliter scilicet ex similitudine†. Item si mulier acum quantulocumque fumo ex cadavere resoluto per [futuram] suturam portaverit super, iacentis viri [nephariam] veneriam actionem impedit.


Cap XIV: De sono in quo etiam apparet aeris intensio


Aer, licet maxime sit passibilis et benignus, in omni tamen violenta collisione et motu, quod clamat vel sonat, ei oportet imputari. Sonus quid? Sonus est aeris percusio indissoluta, usque ad auditum. Sonativum autem est motivum aeris, usque ad auditum. Sonus duplex est, quidam scilicet actu, alius vero potentia. Quaedam enim sonum habent potentia, ut aes et quaecumque lenia sunt et plana, quia sonare possunt, et magis concava. Corpora namque concava propter reflexionem faciunt plures repercussiones post primam propter prohibitionem exitus. Facere vero sonum actu, est ipsius aeris medii et auditus: fit autem semper sonus secundum actum ab aliquo et ad aliquod et in aliquo. Aliud enim est verberans, et aliud quod verberatur et aliud ipsa verberatio.

Quaedam autem non dicimus habere sonum, ut spongiam et pilos: oportet enim quod sonativum sit ad resistentiam durum, laena ad continuationem, latum ad fortitudinem implendam. Omne musicum instrumentum inanimatum sub uno sono omnia verba confundit: idem etiam facit sonus, verborum hominis veniens a remotis. Buccina versus extremitatem largior est, quia ab ore longior est, et aliquando sonat concise aliquando continue. Cytharae sonus fertur somnum inducere et daemones effugare. Tres soni in campana Campana in tribus locis, si pulsetur, tres habere sonos invenitur. In fundo mediocrem, in extremitate subtioliorem, in medio graviorem. Campana ubi spissior est, ibi acutior. Clarior autem dicitur esse sonus campanae, iuxta aquam suspensae. Campana maxima si pulsetur, etiam tenui filo circundata finditur. Experientia Percutiuntur autem campana et olla et lampas et talia, ut sic probentur an fracta sint vel integra.


Cap XV: De varis soni generationibus


Sonus est autem multis modis generatur. Generatur enim quandoque ex duorum planorum ac solidorum invicem percussione, per hoc quod expellitur aer aliqualiter a superficie uniusque quae si non essent aspera non inde tunc generaretur, quia tunc aer contineretur non expulsus inter partem eminentem, et partem depressam. Similiter etiam non fieret sonus si mollia essent, quia tunc cederent aeri nec ipsum expellerent; similiter, si acuta esset, nec sic sonum facerent, sicut si acus acui obiicerentur —acutum enim est penetrativum ac divisivum potius quam expulsivum [p242] ac fractivum—.

Sonus magnus unde? Fit autem praecipue sonus magnus, si ea quae percutiantur aere sint plena: sicut metalla quae aerem percussum diu retinent, ac per hoc magnum faciunt sonum. Alio modo fit sonus non ex percussione solidi corporis ad solidum, sed ex scissione unius partis ab alia, sicut cum rumpitur pannus vel lignum: tunc enim aer frangitur violenter, et eius fractura causat sonum. Tertio modo sit ex aeris ad aliud, vel ab alio percussione, sicut pulmo percutit aerem ad partes duras * id est, asperas tracheae arteriae. Quarto etiam modo fit aeris constrictione, sicut quando constringitur per follem vel per flationem intra fistulam. Et hoc modo etiam generatur quando ventus aerem ad cavernas vel foramina impellit, ibique ipsum constringit. Quinto modo generatur ex aeris inundatione secundum Algazelem: sicut est in sono ventorum quando terrestri sono implente aeris magna pars proiicitur super alteram: ante quam illa apta sit cedere tunc enim frangitur et sonus efficitur.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   91   92   93   94   95   96   97   98   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish