Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap XVI: Qualiter in aere solo recipitur eius generatio



Download 2,78 Mb.
bet96/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   ...   154

Cap XVI: Qualiter in aere solo recipitur eius generatio


Sonus autem non generatur in una parte aeris tantum, sicut caetera sensibilia quae fiunt per medium, sed in omni parte usque ad auditum. Nam si generaretur in una parte tantummodo, oporteret, quod illa eadem esset numero in auribus diversorum et sic in diversis esset idem numero, quod est impossibile: praeterea si esset tantum una materia dividente medium, oporteret, quod illa una in eodem tempore in diversis locis divideretur per medium, Quia scilicet per circumferentiam contingit fieri auditum, et sic oporteret, quod et lineae quae possent egredi a centro per circumferentiam simul et semel dividerent medium, quod iterum est impossibile.

Dicimus ergo quod sit in orani parte. Nam unaquaeque res sensibilis non habet esse nisi in materia sua: tantaque est, quanta et sua materia, unde quantum aerem percutit primum percutiens quo egrediens est sonus, tantum aerem percutit aer percussus, et generat in eo sonum. Ille quoque aer tertium percutit et sic deinceps: quamdiu durat violentiae illius, debilitatur etiam sonus.

Medium soni duplex Denique sonus duplex habet medium. Nam aer eius est materia et medium, aqua vero medium tantum: unde cum unumquodque generetur in materia sibi convenienti, post divisionem eius, in omni parte aeris moti generatur sonus, aqua vero quae non est materia, non suscipit generationem eius in partibus suis. Et quia sonus non habet esse nisi in materia quae est corpus, nec potest transire corpus per corpus, nisi ipsum dividendo: hinc est, quod sonus non pervenit ad auditum per aquam nisi eam dividendo. Nec est simile de sono et aliis sensibilibus, quoniam illa materiam habent, in qua sunt praeter medii materiam. Sonus autem non habet materiam, in qua esse naturale habeat, nisi aerem tantum.

Cap. XVII: De Eccho


In Eccho non fit reflexio ad aerem vel in aere primo percussio, sed in forma et figura primae percussionis. Sec econtra obiicitur quod si sonus secundum significationem percussionis figuratur, Obiectio mons autem repercutiens repercussionem non habet figuram sicut primum percutiens: videtur ergo Eccho non redire secundum similitudinem ad primum sonum, nisi rediret in materia primo percussa.

Resp. Respondemus, quod haec obiectio recte procederet si mons percuteret, at mons non percutit, sed tantum reflectit: aer autem repercussus percutit, sonum generando in posteriori aere prius in se generatum. Concedimus tamen, quod aliquantulum retundatur figura soni propter resistentiam ad aerem [p243] impulsum. Et haec est causa cur voces in Eccho non sunt ita distinctae sicut in principali voce distinctae sunt et articulatae.

Dubium Si autem quaeritur utrum semper in omni voce fiat Eccho, Resp. respondemus quod semper quidem fit eccho, id est, soni reflexio, non tamen semper est perceptibilis propter duo: unum est debilitas reflectentis, alterum vero propinquitas eiusdem ad aures audientis. Porro si quaeratur cur ad montes et altas sylvas frequenter audiatur, respodemus quod huius est causa, quia in montibus est aeris percussi depressio sicut in sphera. Similiter etiam in altis sunt multa repercutientia ad ramos superius et stipites inferius: propter hoc etiam fit specialis depulsio. In caverna quoque praecipue stricta prohibetur impulsionis diffusio per circumferentiam.

Ideoque necesse est ut aer impulsus impellatur ad ante, ut fortificetur eius impulsio in materia, propter hoc in cavernis longe auditur sonus, etiam parvus: haec quoque est causa cur in sylvis bene auditur, quia scilicet arbores impediunt aeris diffusionem percussi, propterea fortificatur violentia eius, ita quod longe auditur sonus.


Cap. XVIII: De sonis in aere sibi invicem occurrentibus


Videtur autem quod soni sibi invicem occurentes in aere corrumpant sese. Cum enim sonus sit passibilis qualitas contrarium habens in speciebus suis: videtur quod in coniunctione supra materiam unam species ipsae corrumpant se. Exemplum de generatone sonis sine compositione At vero cum auditus, ut dictum est supra, per circumferentiam fiat, sonus efficitur secundum circulum maiorem et minorem, ita quod minor circulus generat maiorem et ille iterum maiorem. Cuius exemplum patet in lapillo in aquam proiecto, in aquam videlicet stantem: ubi videlicet lapis cadens est centrum multorum circulorum successive generatorum; eo quod una pars aquae impulsata inundat super aliam circumquaque per circumferentiam. Sic ergo et aer impulsus per primum sonans, inundat super aerem vicinum circumquaque. Cum itaque circulus non tangat circulum nisi in puncto et ita non corrumpent se ad invicem.

At econtra potest obiici quod videmus in aqua, quod unus circulus infringit alium, vel in tot, vel in parte, ergo similiter erit et in aere. Corrupta vero circumstantia, necesse est sonum corrumpi, praecipue in illa parte ubi motus fortior obviat: praeterea videmus quod venti nobis sonos adducunt. Campana quippe longius auditur ad illam parte ad quam ventus flat quam in alia: patet itaque quod circumferentia corrumpitur, qui plus in unam partem quam in alteram partem extenditur. Manifestum est etiam, quod quando magnus sonus efficitur, minor non auditur: sicut patet in campanilibus et molendinis, quod loquentes ibi, non bene audiuntur. Sic ergo redit quod unus sonus alterum corrumpit.

Dicimus ergo quod soni obviantes contrarii sese corrumpunt et infringunt in loco contactus. Ita quod ex ambobus generatur unus confusus, cum ambo fuerint excellentes, vel alter alterum destruit, cum unus fortis et alter debilis fuerit. Sed nota, quod non ubique confri[n]gunt se, nisi alter alterum obtineat in tota circumferentia, sicut cum unus est debilis et alter debilior valde. Sed cum operantur in fortitudine, tunc maxime confri[n]gunt se ad rectum diametrum sonantium, sed in alia parte circumferentiae non ita. Cum in sono, ut dicit Aristoteles, ubique fiat reflexio, inde contingit, quod uterque sonorum illorum adhuc quandoque percipitur, quamquam in quadam sui parte sit corruptus: tamen in altera parte suae circumferentiae ad auditum reflectitur. Ex his patet cur in continue sonante, sonus sequens magis audiatur, quam sonus praecedens, quia scilicet praecedentem obtinet sequens et [p244] corrumpit ipsum, vel secundum aliquid, vel secundum totum.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   92   93   94   95   96   97   98   99   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish