Cap VIII: De aethere
Quid autem aetheris nomine significetur iuxta Bedam, qui hoc caelum immediate super aerem ordinat non intelligo, nisi ipsius aeris suprema pars purior ac tranquillior hoc nomine nuncupetur, quamquam tam ab Aristotele quam a caetereis auctoribus ignis ille superior elementaris sive spatium igneum, de quo iam diximus, aether vocetur.
Ex lib. de naturis rerum. Supra est ignis purissimus totum aerem excedens, cuius regio ad fimamentum usque extenditur. Is tanto est aere subtilior, quanto aqua tenuior, et aqua terra rarior: idem et aether vocatur, quia perpetuo splendore laetatur, de hoc angeli sibi corpora assumunt cum ad homines missi veniunt. In hac ignis regione septem esse stellae, et septem planetae singulis circulis contra mundum feruntur, et ob vagum cursum erraticae nominantur. Ignis itaque tripliciter consideratur. Nam in materia terrea carbo est, in materia aeris flamma, in natura vero lucis est pura lux. Caelum ignea naturae Et ideo non indiget nutrimento, quia non est ex contrariis agentibus: planetae quoque et stellae quoniam ex eodem constant, alimento non indigent. Et ideo secundum naturae cursum in aevum lucere possent, nisi Creatoris sui voluntas eos aliter ordinaret. Ipse namque ignis lux illic in propria regione est, nec habet respectum ad aliud unde naturam trahit.
Isid[orus] in li[bro] 13. Aether locus est in quo sydera sunt et significat eum ignem, qui a toto mundo in latum separatus est. Sane aether est elementum, aethera vero splendor aetheris et est sermo Graecus.
Auctor. Ecce aperte innuit Isidorus, coelum sydereum quod et igneum est, aetheris nomine designari: fortassis autem Beda coelum ipsum sydereum per tria interstitia separat: quorum unumquodque coelum vocat, et proprium cuique vocabulum assignat. Tres coeli Primum, scilicet et infimum aethera nominans. Medium autem Olympum. Supremum vero spatium igneum. His autem praetermissis, quae liquide comprehendere non possumus, ad ea quae nobis tam ex assiduo loquendi usu, quam ex Scripturarum lectione nota sunt transeamus.
Cap. IX: De aere
Isidorus, lib 13: Interdum, et coelum pro aere accipitur ubi venti et turbines ac nubes fiunt. Unde Lucretius [4, 133]: “caelum quod dicitur aer” Psalmista [79, 2] quoque “volucres coeli” dicit, cum eas in aere volitare manifestum sit. Et nos hunc aerem ex consuetudine caelum vocamus. Aer vocatur coelum Cum de sereno vel nubilo quaerentes, “quale sit coelum?” interrogamus. Est autem aer inanitas plus habens admixtum raritatis, quam caetera elementa. Unde Virgilius [Aen., 12, 354], “longum per inane secutus”.
Auctor: Aer inquit levis, et mobilis est, rarus, spiraculum viventium, Sole illuminatur, nube densatur, vento agitatur.
Hugo, De septem diebus: Cur? aer dicitur coelum, eo quod a visibus nostris caeletur. Nam omne corpus visibile alicuius densitatis est quae ex spissitudine aquae vel terrae contingit, ut nubes ex vapore aquarum densatae visibiles apparent.
Ex libro de naturis rerum: Aer est tertium elementum, et est omne quod inani simile a terra usque ad Lunam conspicitur, de quo et vitalis spiritus hauritur, et in quo daemones commorantur. Est enim quodammodo crassus, terra et aqua et igne permixtus. Aliter enim daemonum [p239] corpora ex eo sumpta, sonum non reciperent: unde verba formarentur, ad eos quibus apparent. Quod ergo durum et molle, asperum et laene sentitur in eis, fit ex contrariis elementis simul permixtis. Ex hoc etiam, et in hoc fiunt venti, nives, grandines, imbres, flamma et huiusmodi. Ex contrarietate namque vehementiam elementorum patitur: unde et eius corruptione infirmitates, et pestilentiae generantur.
Aer rarus est, levis, mobilis, avibus pervius. Nubibus obscuratur, et pluviam significat. Sole illustratur, hyeme condensatur. Aestate serenatur, vento agitatur. Circa paludinosa et humida loca condensatur et facillime corrumpitur: circa montes autem subtilis est, nimium ac penetrabilis. Optimus aer ubi? Mediocribus autem locis optimis, id est, nec nimis altis nec demissis.
Cap X: De naturalibus aeris proprietatibus
Aer est elementum calidum et humidum, quod ad terminum fertur, licet non ita velociter ut ignis: Proprietas humidi unde aer habet humidi magis, quam calidi, de proprietate autem humidi est, quod si fuerit divisum, iterato redeat ad continuum. Aer maxime inter caeteras qualitates elementares passivus est: unde impossibile est humidum secundum se esse causam doloris, sicut et veram humilitatem offensionis: Aer motu frigescit. Cum tamen eo, et terra et aqua non frigescant sed calescant, hominis autem flatu contingit aerem et infrigescere et calescere.
Nihil tamen ita replere potest, ut aer cum ingreditur, nihil ita evacuare, cum expellitur. Cum autem totum repleverit, ipsum secundum se disponit, aer enim sequitur figuram eius quod replevit, vel cui adiungitur. Aeris mutatio unde? Aer facillime corrumpitur et maxime quando non movetur. Immutatur quoque fumositate paludum, vel petredinis alicuius: unde fiunt morbi ac pestes in hominibus.
Aer medium est in visu et auditu et olfactu. Omnes colores simul et semel potest recepere, et tantum unumquemque separatim, et absque commixtione omnium, ut patet: posito quod pupilla oculi in medio aere esset, cuius circumferentia omnes colores etiam distinctos haberet. Aer quando tingitur aliquo colore in ipso resplendente, reddit ipsum colorem ad aliud corpus, sicut aqua radium in ea regulgentem reddit ad aliud corpus. Tertio autem et splendor non videntur [sic!] in aere et in aqua, nisi quando in quiete sunt. Aer quoque sicut et ignis non evaporat, quia omne evaporans evaporat in fumum subtiliorem se, et ignitum, quod non accidit aeri.
Cap. XI: De loco et motu ipsius
Avicenna, ubi supra: Aer est corpus simplex, Locus aeris cuius naturalis locus est ut sit super aquam et sub igne, et haec est eius levitas comparativa, cuius natura calida est et humida: huius esse in generatis iuvat ut rarificentur et subtilientur et ad superiora eleventur.
Philosophus, De caelo et mundo, lib 3: Aer plus est in magnitudine —id est, expansione— quam aqua, similiter et omne corpus subtile pluris est magnitudinis quam corpus, scilicet spissum. Elementum ergo aquae minus est elemento aeris. Causa cur aer in motu fortis Quanto ergo maius est corpus, tanto vehementior motus eius sit et fortior. Ignis namque quanto maior, sursum tanto velocius incendit.
Hugo, Super Ecclesiast[en]. Lustrans inquit universa in circumitu pergit spiritus: hoc quoque significare potest, quod motus aeris non semper ubique idem est. Sed cum alibi vehementius, alibi moderatius agitetur, ipsa eius fluctuatio versa vice in semetipsam refusa dissimiliter movetur et non [p240] uniformiter conquiescit, ut non cogamur motum semel caeptum usque ad extrema extendere, sed singulae motiones impulsionesque quasi in se factae, paulatim in spacio motu languente quiescunt. Sed et illud, quod ait (lustrans,) aperte huic elemento tribuitur Cur aer lustrat?, sive quod sordes universas sua mobilitate ubicumque aspersas, sive collectas purget ac dissipet, sive quod sua subtilitate cuncta penetrans, ubique se diffundat.
Seneca, ubi supra, lib. 6: Aer quidem terrae continuus, et sic ei appositus, ut ibi statim futurus sit unde illa discesserit; pars est totius mundi. Sed tamen quicquid in alimentum coelestium terra miserit, ipse recipit: ut, scilicet materia, non pars, debeat intelligi. Ex hoc omnis eius inconstantia, et tumultus est.
Do'stlaringiz bilan baham: |