Cap. XIX: De differentis sonorum
Extremi soni, qui dicuntur esse simplices, sunt acutus et gravis sonus. Porro differentiae sonantium ostenduntur in sono secundum actum. Sicut enim non discernuntur colores sine lumine, sic nec sine sono secundum actum discernuntur acutum et grave.
Et haec dicuntur secundum metaphoram, id est, similitudinem, ad velox et tardum. Quoniam acutum movet sensum in pauco tempore in multum, grave autem in multo tempore in paucum Non tamen velox est acutum et grave tardum, sed acutum habet similitudinem ad velox in inmutando sensum, quia cito immutat, et tardum ad grave, quia non cito inmutat sensum: habet quoque similitudinem ad acutum et ad hebes in angulis, et in tactu, quoniam Hebes quid? hebes est, quod obstat et pellit et non penetrat cito, acutum vero, quod pungit penetrando statim. Sic est et in auditu, quoniam hebes est sonus qui non cito penetrat, acutus autem qui fortiter penetrat.
Et ob hoc etiam laedit et quandoque dentes obstupescere facit: praecipue quando fit ex confricatione durorum aliquorum adinvicem. Nam tunc quidem, ut ens subtile, penetrat terminum audibile, et quia primus ramus, qui dividitur, a termino audibili venit ad mandibulam et coniungitur cuidam nervo tangibili, qui vadit ad partes maxillae manifestas, ut dicit Avicenna, Cur dentes obstupescunt ex sono acuto propter hoc impulsus acuti soni tangunt partes illius nervi et quia nullum os recipit sensum, nisi a nervo sensibili tantum, ideo sentitur in dentibus tantum: porro laesio ab alio sono non ita sentitur, quia non ita subtiliter penetrat nervos capitellares nervum audibilem tangentes.
Non sunt ergo proprie denominationes illae, quod sonus, ut supra dictum est, habet debilissimum esse. Ideoque secundum esse proprium non potest distingui per differentias propias, sed oportet illas accipi per metaphoras: praecipue a differentiis tangilibus. Nam sicut sensibile tactum non separatum a materia sua venit ad tactum, ita sonus non sine materia sua, quae est aer motu fractivo percussus, venit ad auditum. Ac per hoc habemus aerem connaturalem in auribus, qui percutitur ab aere percusso extrinsecus. Alius modus explicandi differentias sonorum Alia quoque ratio huius, et melior est, quia species soni causantur a modo aerem scindendi, in qua scissione figuratur aer, qui est materia in acutum, et hebes, et ita de aliis. Denique vox clara non nisi per similitudinem dicitur ad album: sicut enim albus color visum penetrat per lucis actum, sic vox clara per actum fractivi motus, bene pertingit ad auditum.
Porro numerus differentiarum distinguendus est sicut numerus colorum. Nam secundum proportionem arithmeticam derelictam, differentiae soni septem erunt: prout autem sine proportione accipiuntur, multi sunt. Similiter etiam sicut est superenatatio colorum, ita et coniunctio duorum sonorum, quorum uterque in parte remittitur, ac sequitur alterum. Hoc aperte claret in duabus chordis, vel sistulis simul sonantibus vel in duobus hominibus simul cantantibus.
Cap. XX: De duplici medio soni
Sonus secundum Philosophus duplex habet medium, scilicet aerem et aquam, sed hoc diversimode. Aer enim est materia et medium in quo generatur sonus, et sine quo non est esse illius. Aqua vero medium est tantum, in quo videlicet transit sonus in materia sua, quae est aer impulsus: propter hoc etiam aqua confundit et prohibet sonos. Aer autem conservat, [p245] quia consevatio rei est in materia propria
Ob[iectio] Si autem obiicitur in contrarium, quod sonus est non secundum esse suum, nisi tatum in materia, qui est aer, et aer (ut legitur in lib. de sensu, et sensato) non est in aqua, Resp. respondemus quod immo (sicut legitur in lib. 4. de coelo et mundo) aer levis est in aqua. Ideoque secundum naturam ascendit, ubi commotus sit, sicut in his quae generantur sub aqua. Nihilominus tamen impulsus violenter penetrat aquam secundum aliquam partem. Et secundum illam fit sonus sub aqua. Impulsus enim aer penetrat crassa corpora, ut parietes, et quando solida sunt, impulsio aeri non cedentia vehementer scindit ea, unde habetur in lib. 3 De anima quod aer tonitrus scindit lapides et ligna. Experientiae aeris Hinc est etiam quod in turribus magnarum campanarum aer vehementer motus impellit aerem, qui est in rimis ac poris murorum, qui cum non habeat quo cedat ex solididate murorum, scindit murum. Hinc est quod aer impulsus a tonitru veniens ad bursam in qua est aurum solidum, scindit et comminuit aurum totum, bursaque apparet illaesa, eo quod est ex substantia molli porosa, praesenti viam impulso aeri permixto cum vapore sicco terrestri. Comminiuit etiam quandoque propter eandem causam gladium in vagina, eadem vagina manente illaesa.
Dubium Si autem quaeritur secundum quid aer sit in auditu medium, dicit Philosophus, [quod] inquantum vacuum, quod tamen falsum est, quia nihil est in natura vacuum. Resp. Nos itaque dicimus aerem esse medium, secundum quod ipse est absonus, id est, illum habens sonum, et hoc vocat Philosophus vacuum. Vacuum dicitur tripiliciter Dicitur enim vacuum uno modo locus non habens corpus, et secundum hoc nihil est vacuum actu. Alio modo materia non habens formam aliquam et sic iterum non est actu vacuum, sed potentia tantum. Tertio modo quietus aer non habens sonum et hoc proprie vocant absonum.
Aer siquidem ex raritate et humido spirituali —id est, non crasso et corporali— habet quod facile divisibilis sit secundum naturam. Si vero praevenitur divisibilitas secundum naturam motu alicuius percutientis, tunc frangitur, efficiturque motus fractivus aeris: pars vero fracta (ut dicit Algazel) in pellendo super alteram inundat: et secundum huius frangibilitatis naturam aer est medium et materia.
Cap. XXI: Iterum de eodem
Dicit autem Arist[oteles] quod pisces qui sub aqua sunt, nec sonum nec vocem facere possunt, eo quod aerem non attingunt. Et si dicantur vocare, id est, vocem facere vel emittere in Acello (hoc est in tali fluvio), hoc non sit nisi branchiis vel pinnulis vel, quia sonum faciunt, caudis attingentes superficiem aeris.
Ecce ibi videtur innuere quod aer non sit in aqua. Quod si concedatur, multa sunt in contrarium experimenta. Nam et idem Philosophus in lib. de animalibus, ponit experimentum tale quod scilicet piscatores aliquando percutiunt asseres et tympana super aquam, et quandoque cum silentio vadunt, ne pisces audiant. Haec omnia pisces auditum habere designant. Aquam esse medium auditus probatur experientiis Similiter etiam in nobis experimentum est, quia si quis Cap. sub aquis ponat, audiet sonos magnos qui super aquam fiunt. Cumque non possint ad aurem pervenire nisi per aquam, oportet quod aqua sit medium in auditu: verum non est tale medium, quod immutetur a sono, quia nihil immutatur ab eo, nisi quod est materia eius aliquo modo. Materia vero soni nihil est, nisi quod percussum diu permanet: sicut in 2 de anima dicit Philosophus. At vero aqua non ita permanet, sed permanentiam soni prohibet: ut ibidem dicit Arist.
Non est ergo aqua medium et materia sed medium, ut per quid divissum et non alteratum secundum speciem soni, transitque per eam aer impulsus, [p246] in quo est sonus ut materia. Et quoniam huiusmodi divisioni resistit, obscurat sonos et impedit. Est enim corpus spissum, ideoque minus servabile soni quam aer, impediensque motum eius fractivum.
Do'stlaringiz bilan baham: |