Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXXVIII: De quorundam sanitate et aliorum noxietate



Download 2,78 Mb.
bet103/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   99   100   101   102   103   104   105   106   ...   154

Cap. XXXVIII: De quorundam sanitate et aliorum noxietate


Constant. In Panter. lib. 5: Ventus est fumus siccus a terra dissolutus, cuius natura secundum locum est sibi propria. Mutatio autem naturae loci est ex Solis vicinitate vel longinquitate vel ex cursus sui diversitate. Loca vero sunt quatuor: scilicet Occidens, Oriens, Meridies, Septentrio.

  • Meridies —ortui Solis dextera­— calidus est et humidus: calidus, quidem, quia dum Sol ab altitudine sua digreditur, ibi aliquamdiu immoratur. Humidus autem ex humiditate fumi maris et humiditate loci. Ventus igitur ex hac parte flans, scilicet Auster, calidus et humidus esse probatur.

  • Plaga Septentrionalis huic opposita et Soli sinistra, frigida est et sicca: quod ex nimia Solis remotione contingit. Cum enim Sol ad eam devenerit, altissimus est et a terra remotus. Igitur et ventus in hac parte veniens frigidus est et siccus et Boreas vocatur.

  • Orientis locus temperatus est qui, licet ibi nascatur Sol, cito tamen inde separatur. Ventus ergo inde veniens Eurus est temperatus, sed tamen aliquantulum calidus et siccus.

  • Occidens similiter temperatus est locus, aliquantulum tamen frigidior et humidior: talis et eius ventus

  • Sunt et alii octo istorum suffraganei, quorum naturae principiorum suorum naturis sunt affines, non tamen adeo ferventes: horum unusquisque dum movetur, natura in aeris et corporum complexiones imitantur.

Boreas enim corpora indurat et confortat: humores et spiritus clarificat, cerebrum sanat, sensus subtiliat, motum confortat, coitum augmentat: malos humores contrahit, ne in alia membra discurrant, quod ideo fit quia corporis exteriora refrigerat et calor naturalis intus adiuvantur. Tusses facit et dolores pectoris, propter desiccationem [p257] spiritualis instrumenti, digestiones et urinam stringit, dolores occulorum parit, corporibus frigidis nocet.

Auster econtra nervos emollit: corpora, humores sensus et spiritus turbat. Inde gravitas auditus, vertigo oculorum, pigritia, tarditas motus; Cap. gravatur, terminus epilepsia movetur, virtus digestibilis et coitus deficit, quod inde consequitur, quia ventus hic calidus est et humidus, cerebrum implens humidis humoribus quae omnia humectationem et cerebri denotant defectionem. Defectio enim digestibilis fit ex humoribus e cerebro ad st[a]omachum descendentibus. Orientalis autem et Occidentales venti ex sui temperi sunt corporum temperativi. Octo vero alii secundum naturam suorum principalium operantur circa corpora, sed tamen mediocrius.


Cap. XXXIX: De turbine


Isidorus, lib 13: Turbo est volubilitas ventorum et dicitur [turbo] a terra. Quotiens ventus consurgit et terram in circuitu mittit.

Seneca, ubi sup[ra], lib 4: Turbinem efficit plurium ventorum inter se colluctatio: haec circa terras concipitur et fertur. Ideoque arbusta radicitus vellit et in quodcumque incubuerit solum, nudat, sylvas interim et tecta corripiens. Inferior fere nubibus, altior utique nunquam, huius rotunda facies est: dum columane modo circumagentis se volvitur, omni nube velocior rapitur, eius motus vagus et disiectus et verticosus, diu autem manere potest. Nam cum vagus et incertus spiritus colluctatus est. Novissime uni vis omnium cedit. Nulla itaque tempestas perdurat magna, sed tempestarum procellae, quanto plus habent virium, tanto minus temporis: Nulla magna tempestas diu durat ventique cum ad summum veniunt omni violentia remittitur. Et ista concitatione necesse est, ut in exitium sui tendant.

Nemo itaque turbinem toto die vidit, sed ne hora quidem. Mira eius velocitas est et mira brevitas. Violentius ne celeriusque circa [tetram] terram volvitur: quo est eo laxior et ob hoc diffunditur.



Priscianus, [Solutiones] ad Cosdroe: Turbo fit cum spiritus segregatus ab aliqua nube offenditur et circa eam volvitur, at circa eam circulum faciens corroboratur: ita ut partem nubis accipiat, eo quod ab eo separari non valeat, ea quae rapit in circuitu movens exitum non inveniendo in seipsum iterum reflectens: unde et ex mari saepe abstulit aquam, naves in altum subvehit; ex terra etiam lapides et alia saepe subvehit animaliam. Et paululum erepta deserit.

Modus qui turbo generatur Philosophus, ubi supra, li. 4: Ventus autem qui videtur in aestate rotundus in campis, tollens ex terra paleas et pulverem, turbo nominatur et fit ex vento descendente ex nubibus: quando occurrit sibi ventus contrarius et impellunt se invicem diversa impulsione. Et dum unusquisque coarctat alterum, ex partibus suis elevatur rotundus, involutus in alto cum pulvere subtili.


Cap. XL: De tempestate ac temporibus tempestuosis


Tempestas Isidorus, ubi supra: Tempestas a statu caeli dicitur: quae a magnitudine sui multis diebus oritur, maxime autem fit verno et autumali tempore, quando nec plena est aestas nec plena hiems. In medio enim et fine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum tempestates fiunt. Procella Procella dicitur vis venti cum pluvia, eo quod procellat, id est, percutiat et evellat: procellae enim aut de fluminibus aut de ventis fiunt.

Vegetius renatus de re militari libro 4: venti saepe singuli et interdum duo, magnis autem tempestatibus et tres pariter flare consueverunt: horum impetu maria, quae sua sponte tranquilla sunt et quieta, undis exaestuantibus saeviunt; horum flatu pro natura temporum et locorum ex procellis serenitas redditur et rursum in procellas serena mutantur [p258]: nam secundo in spiramine optatos classis invenit portus, adverso stare aut regredi aut discrimen sustinere compellitur.

Et ideo difficile naufragium pertulit, qui ventorum rationem diligenter inspexit. Nam aut tot anno vim atque acerbitatem maris patiuntur navigantes, sed quidam menses aptissimi, quidam incerti, reliqui classibus intractabiles sunt. Post ortum Pleiadum usque in diem 18 Kalendarum Octobrium secuta navigatio creditur, quia aestatis beneficio, ventorum acerbitas mitigatur: post hoc tempus usque in 3 Idus Novembris incerta navigatio est et discrimini propinquior: quia post Idus septembres oritur Arcturus vehementissimum sydus. Et 8 Kalendarum Octobrium aquinoctialis evenit et acerba tempestas. Circa nonas vero Octobres, haedi pluviales et 5. Idus eiusdem Taurus ventosus. A novembri autem mense crebris tempestatibus navigia quatiuntur, vergiliarum hiemali Occasu. Ex die ergo tertio iduum Novembrium, usque in diem sextum iduum Martiarum maria clauduntur, nam lux minima noxque longissima Poli ac nubium densitas, aeris obscuritas, ventorum imbri vel in usibus geminata saevitia non solum classes a pelago sed etiam commeantes a terrestri itinere deturbant. Post natalem vero (ut ita dicam) navigationis qui sollemni certamine publicoque multarum gentium spectaculo celebratur, plurimorum siderum ipsiusque temporis ratione, usque in Idus Maias, periculose maria tentantur, non quo negociatorum cesset industria, sed quia magis adhibenda cautela est, quando exercitus navigat cum liburnis quam cum privatarum mercium festinat audacia.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   99   100   101   102   103   104   105   106   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish