Cap. XLV: De pluviis
Ex libro de naturis rerum: Pluvia nihil aliud est quam ros multus. Non enim fit pluvia nisi ex vapore multo qui iam infrigidatus est, Causa pluviae cuius causa sunt tempus et locus frigid[us]: velocius autem descendit et in maiori quantitate quam ros. Sunt itaque duo corpora ex aere descendentia sibi similia, quia causa generationis utrorumque una nec diversificantur nisi multitudine tantum et paucitate. Haec sunt ros et pluvia; similiter nix et pruina.
Philosophus: Imber de nubibus descendit: dum enim guttulae in maiores guttas coeunt, aeris amplius natura non ferente ad terras dilabuntur. In Orientis partibus raro pluit, sed ibidem supra modum inundat cum pluvia venerit: tantus enim ibi calor est per aestum Solis, ut paucitas humorum ascendentium de terra pervenire non possit ad regionem imbris, Sole medio, quia paulatim ascendentes eos desiccat. Rorem vero crassum et frugibus efficacem ibidem esse constat. Cum autem humores in visceribus terrae coarctati diutius ex abundantia sui tandem eruperint [p261] calore Solis et aeris siccitate trahentibus, tunc supra modum inundant pluviae et quanto rarius tanto copiosius. In Europa vero tam frequenter cadunt pluviae ut ex eis torrentes fluminum instar currant, et hoc maxime circa montium iuga.
Quando impinguatur pisces In Aegypticis Thebis, si in aestate largiores pluviae fundantur, tota regio mox infinitis muribus repletur: pluvia servata cisternis et stabilitate purgata, aquarum omnium clarissima est et sine corruptione diutius durat: frigida quoque nimis est et potu salubris; viscera laxata stringit. Tempore pluviae maior pars piscium impiguatur, unde et supernatare et alludere pluviae videntur cadenti.
Seneca, lib. 7: Ego autem tam diligens vinearum fossor, affirmo nullam pluviam esse tam magnam quae terram ultra decem pedes in altum madefaciat. Omnis humor intra primam crustam consumitur.
Cap. XLVI: De diversis pluviarum causis
Hieronymus, Super Amos: Qui vocat, inquit, aquas maris et effundit eas super faciem terrae, idest, aquas maris amarissimas aethereo calore suspensas excolat et eliquat in dulcem pluviarum saporem. Pluviae unde? Hic discimus quod inde natae sunt pluviae.
Isidorus, ubi supra: Pluviae dicuntur quasi fluviae, eo quod fluant. Nascuntur enim de terrae et maris anhelitu, quae cum altius elevatae fuerint aut Solis c[o]alore resolutae aut vi ventorum compressae, stillantur in terris: dicuntur et imbres, eo quod inebriant terram ad germinandum. Imbres unde? Ex his enim cuncta creantur. Nimbi Nimbus autem dicitur densitas nubis intempesta et obscura, et nimbi a nube. Sunt enim repentinae et praecipites pluviae.
Guilelmus de Conchis: Pluviarum ergo diversae causae.
-
Aliquando namque spissus et humidus ex terra et aqua evaporat fumus: Causae pluviarum diversae hic dum ascendit minutissimae guttae se involvunt, quae crassiores factae et graves cadunt fitque pluvia.
-
Aliquando aer ex frigiditate terrae et aquae spissatur transitque in aqueam substantiam, quae spissitudine sua nostris oculis tangitur et hanc nubem vocamus. Cum autem radii Solis hanc tangunt, acumine suo illam penetrant, partemque a parte separant, quae ab aliis separatae, naturali gravedine cadunt fitque pluvia.
-
Contingit aliquando Solem ad nutrimentum sui humorem attrahere, quod autem liquidius est in igneam transformatur substantiam. Cur post calorem pluvia? Sed quod gravius est, deorsum cadit, unde post acutissimum fervorem videmus contingere pluviae fusionem.
-
Quarta causa pluviarum est ventus elevans humorem de fluviis, stagnis, lacubus: inde est quando ranunculae et pisces cum pluvia saepe visi sunt cadere, cum enim (ut praediximus) aqua vento sublevatur, contingit quod ranunculas et pisces secum elevat, quibus ex naturali gravitate descendentibus stupent videntes.
Nullum igitur tempus anni immune est a pluvia: in omni namque vel fumus evaporat humidus vel aer ex frigiditate spissatur vel humor ad nutrimentum Solis attrahitur vel vento elevatur.
Pluvia sanguinis unde? Haec pluvia quandoque plus solito spissata et ex nimio calore intensa, fit ad modum sanguinis rubea et spissa, unde aestimaverunt quidam quandoque pluisse sanguinem.
Cap. XLVII: De natura aquae pluvialis
Ex imagine mundi: Licet autem pluvia de aquis amaris hausta sit, igne tamen solis in aere decocta dulcescit, humoque infusa dulcem saporem reddit.
Constant. In pantegni lib 5: Pluvia est fumus aquarum a sole tractarum. Solis autem natura non nisi quod subtilissimum est trahit, unde aqua pluviae putredini propinquissima est, quod ex sui subtilitate [p262] contingit. Melior tamen est aquis ceteris et digestibilior, sed cum putrescit, raucitatem vocis generat et febres. Denique ex putredine non est vituperanda, sed ex subtilitate laudanda. Nam omnis aqua cito putrescens et ad corruptionem cito propinquans, subtilis est. Rursus aqua pluvialis, quae ex aqua tenuissima conficitur, melior esse videtur. Subtilitatem enim fumi significat, unde oritur post hanc illa quae tonitruo cadit. Tonitru enim motu suo fumum in nebulam subtiliat, unde et aquae pluviales meliorantur. Haec frigida vel calida bibitur.
Isaac in dietis: Omnibus aquis, pluvialis electior est, quae vicini ab aeris ceciderit summitate. Munda tamen si fuerit ab omni putredine et ponatur in aqua cisternae optimae lotae. Talis enim aqua minus ceteris est humida et qu[i]oddam stipticitatis habet nec nocet stomacho sed potius ipsum confortat.
Avicena, lib 1: Ex aquis ergo laudabilibus sunt aquae pluviales et illae praecipue, quae in aestate eveniunt et ex nubibus cum quibus assunt tonitrua. Turbidatio autem vaporis unde generantur venti maximi cum nubibus venientes, turbidat nubes ex quibus provenit pluvia, ideoque substantia eius falsa est et non pura.
Sed et aquae pluviali cito advenit putredo, licet ceteris aquis sit melior, eo quod valde subtilis est et in ipsa terrenus et aereus humor corrumpens cito operatur fitque putredo eius causa computrescendi humores et impedit pectus et vocem. Quidam autem dixerunt causam huius esse quod aqua pluviae generatur ex calore, qui ex humiditatibus diversis sublimatur. Sed si haec causa esset, aqua pluviae vituperabilis esset et non laudabilis. Non autem sic est, imo hoc accidit (ut dictum est) propter substantiae suae subtilitatem, quia omnis subtilis substantia plus recipit passionem quod si aqua pluvialis ebullierit, putrefactionis eius receptio minuetur.
Acetosa quoque si comedantur quando necesse est uti aqua pluviali, opponuntur putrefactioni et eius impedimentum reppelunt.
Aristot. In 2 lib. Meteororum: Videtur autem quod etiam in pluviis sit qu[i]oddam falsum: cum enim vapor calidus et siccus permiscetur frigido et humido, ex quo fiunt nubes et pluviae, facit eam falsam.
Priscianus, [Solutiones] ad Cosdroe: Habet autem imbrea aqua etiam lutum, eo quod terrenum sublevatur mixtum cum humidioribus vaporibus. Non omnis autem ex aqua continenti meatus est imber, sed qui per motionem vaporis in nubem constitutus est. Saepe enim venti violentior tempestas et turbo, humidum ex fluminibus vel stagnis vel mari rapiens in altum sublevat, deinde in terram mittit. Propter hoc apparuerunt cum pluvia aliquando ranae et pisces velut sursum alicubi nascentes descendere; saepe quoque guttae sanguinae et pici similes fiunt ex igneo commixto nubibus, simulque terreno scirpeto, id est, ex ventis collecto fumo. haec itaque omnia violenter et contra naturam sursum compulsa, naturali meatu fluunt iterum deorsum.
Do'stlaringiz bilan baham: |