Cap. LV: De tonitruo
Tonitrus unde? Isidorus, 14 lib: Tonitrus dicitur eo quod sonus eius terreat, tonus enim est sonus. Nam cum procella venti vehementissimi nubibus se repente immerserit, turbine invalescente et exitum quarente, nubem quam excavavit, magno impetu praescindit ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures: quod mirari quis non debeat, cum vesicula quamvis parva magnum tamen sonitum displosa emittit
Plinius ubi supra: Tonitrua sunt impactorum ignium plagae, cum flatus aut vapor in nube luctatur
Seneca, de naturalibus quaestionibus: Posidonius ait: quod [est] ex terra terrenisque omnibus pars humida efflatur, pars sicca et fumida; [haec] fulminibus alimentum est, illa imbribus. Quicquid enim in aera sicci fumosique pervenit, id includi se nubibus non fert, sed rumpit claudentia. Inde sonus est quem nos tonitruum vocamus, nam et ignis in aquam demissus sonat, dum extinguitur. Idem in eodem: Cur sonitus tonitrui? Tonitrua nihil aliud sunt quam citi aeris sonitus, dum aut terit aut rumpitur. Nam et si missus ignis in aquam sonat dum extinguitur: non ignis ipse tunc sonum efficit, sed spiritus per extinguentia effugiens.
Quidam enim aestimant eum spiritum per frigida humidaque meantem sonum facere: sicut [p267] in aqua fervens massa extinguitur cum murmure. Anaximenes sic ait: tonitrua incidens nubibus edit. Et dum luctatur per obstantia atque intercisa evadere: ipsa enim fuga accendit. Anaximandrus autem ad spiritum omnia retulit. Tonitrua inquit sunt ictae nubis soni: quare et sereno tonat, quia tunc scilicet per crassum et scissum aera spiritus prosilit.
Cap. LVI: De speciebus tonitrui
Diogenes ait tonitrua quaedam igne, quaedam spiritu fieri. Illa facit ignis, quae ipse antecedit et nuntiat. Illa vero spiritus, quae sine splendore crepuerint: utrumque quidem sine altero effici aliquando concedo, videtur autem quod non illis discreta potestas sit, si utrumque ab utroque effici possit. Quis enim negabit spiritum impetu magno latum, cum efficiat sonum, effecturum et ignem? Quis non concedet et hoc, ignem aliquando posse nubes irrumpere et non exilire [?] si plurium acervo nubium, cum paucas percidisset, oppressus est? Igitur ignis ibit in spiritum, perdet et fulgorem [frigorem] et spiritus in ignem dum secata incendit. Necesse quoque est, ut impetus fulminis praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo tragat ventum, cum tamen vasto ictu aera insciderit. Itaque omnia antequam feriantur intremiscunt vibrata vento, quem ignis ante praemisit.
Tonitrua sic distinxere quidam, ut dicerent unum esse genus, cuius grave sit murmur, quale terrarum motum antecedit, clauso vento et fremente. Cum enim sipiritum intra se clausere nubes, in concavis earum partibus volutatus est, similemque agit mugitibus sonum raucum et aequalem et continuum. Aliud est genus acre et acerbum, qualis sonus auditur, cum super alicuius Cap. versica disrumpitur. Talia eduntur tonitrua, cum nubes conglobata dissolvitur et quo fuerat intenta spiritum emittit. Hic proprie fragor dicitur subitus et vehemens, quo edito concidunt homines et exanimantur. Quidam autem utique stupent et attoniti fiunt, quorum mentem sonus ille caelestis loco pepulit.
Cap. LVII: Quod non sit tonitrus ex qualibet collisione
Sonus tonitru[i] declaratur exemplo Et hoc illo quoque modo fieri potest, ut aer cava nube inclusus et ipso motu extenuatus diffundatur; deinde, dum maiorem locum sibi quaerit, a quibus involutus est, sonum patitur, nam quemadmodum inter se manus illisae plausum edunt. Sic illisarum inter se nubium sonus potest esse magnus, quia magna concurrunt. [Cap. LVII: Quod non sit tonitrus ex qualibet collisione] Obiectio Et videmus —inquis— nubes montibus impingi, nec tamen sonum fieri. Responsio Sed primum quidem non quocumque modo illisae sonant, imo cum apte ad sonum edendum compositae sunt. Nam et aversas manus inter se si collidas, non plaudent, sed palma cum palma collata. Plurimumque interest, utrum cavae concutiantur, an planae et extentae. Deinde non tantum ire nubes oportet, sed agi magna vi et procellosa. Adiice nunc quod [motus] mons nubem non findit sed digerit, primam quamque eius partem solvit.
Sed nec vesica quidem sonat, quocumque modo spiritum emiserit, quia si ferro divisa est, sine sono ullo spiritus exit; ut igitur sonet, oportet illam rumpi, non secari. Similiter et nubes, nisi multo dissiliverint impetu, non resonant. Adiice etiam, quod nubes in montem actae non franguntur, sed circumfunduntur et in aliquas partes montis deductae [siquidem] habent spiritum, multifariam emittunt, qui nisi universus eruperit, non crepat. Sonus nubium requirit ut multo impetu dissiliant Lato enim ictu totumque globum semel dissipante, [p268] opus est ut sonus erumpat, qualis auditur cum tonat. Praeter hoc natura aptus est aer ad voces, cum vox nihil aliud sit quam ictus aer.
Debent ergo nubes utrinque inseri et cavae et intentae. Nam et [verba] vocaliora sunt vacua quam plena et intenta [et] quam remissa. Item tympana et cymbala sonant, quoniam illa quidem repugnantem ex ulteriore parte spiritum pulsant. Haec et illa non nisi cavo aere tinniunt.
Cap. LVIII: Quod etiam sine nube videtur fieri posse
Quidam, inter quos Asclepiodorus est, quorundam quoque corporum concursu fieri tonitruum et excuti fulmina posse iudicant: Aetna siquidem aliquando multo igne abundavit et ingentem arenae ustae copiam inde effudit. Involutus est dies pulvere pluresque subita nox terruit illo tempore. Aiunt autem tunc plurima fuisse fulmina et tonitrua, quae corporum aridorum concursu sunt facta, non nubium, quas verisimile est in tanto aeris fervore nullas fuisse. Cambises exercitum ad Hammonem misit, quem arena Austro mota, in modum nivis incidens texit, deinde obruit. Tonitrua ex attritu arenae Tunc quoque verisimile est tonitruum fulminaque fuisse attritu sese affricantis arenae.
Non repugnat proposito nostro haec opinio. Diximus enim utriusque natura corpora efflare terras et sicci aliquid et humidi in toto aere vagari. Itaque si quid tale tunc intervenit, nubem solidiorem et crassiorem fecit, quam si tantum simplici spiritu texeretur. Illa frangi possunt et edere sonum. Ista, quae dixi sive incendiis vaporantibus aera repleverunt sive terras urentibus necesse est quod nubes faciant antequam sonum. Nubes arenonosae Nubem vero tam arida quam humida efficiunt. Est enim nubes aeris crassa spissitudo.
Do'stlaringiz bilan baham: |