Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LI: De nivis causa vel origine



Download 2,78 Mb.
bet107/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   103   104   105   106   107   108   109   110   ...   154

Cap. LI: De nivis causa vel origine


Aristoteles, ubi supra: Generatio nivis ex frigore fit in nubibus et eius significatio mollities est, quae provenit ex parte caliditatis admixtae vaporibus prohibentis partes ipsius vaporis inspissari et vehementer aggregat.

Philosophus: causa generationis pruinae et nivis est una, nec diversificantur nisi in similitudine tantum et paucitate, sicut ros et pluvia. Itaque generatio nivis et pruinae est ex frigore, quia nix est ex nubibus frigore congelatis, ut supra dictum est. Et pruina fit ex vapore congelato in aere. Et huius significatio est molities nivis et durities pruinae, quia mollities nivis, ut dictum est, sit ex parte caliditattis admixtae vaporibus, qui faciunt nubes, prohibentis partes illius vaporis inspissari et vehementer aggregari. Durities vero pruinae fit ex frigore loci et temporibus, in quibus non est ex caliditate pars, qua prohibeatur aggregari vapor, quia partes frigoris partes ipsius vaporis aggregantur et eas contrahunt.

Plinius, lib. 2: Grando congelato imbre gignitur, et nix eodem humore mollius coacto. Per hiemem autem nives cadunt, non grandines, nec in alto mari cadunt nives.

Cap. LII: De temporibus nivis et grandinis


Seneca de natur. Quaest. lib 3: Quaeritur cur hieme ningat, non grandinet. Vere autem iam infracto frigore grando cadat? Hieme quidam aer riget et nondum in aquam vergit sed in nivem, cui propior est aer. Cum autem ver ceperit, maior inclinatio [p265] temporis sequitur et calidiori coelo maiora fiunt [st-]illicidia, nimbique graves, magis vastique quam pertinaces, deferuntur ob mutationem aeris undique patefacti et solventis se ipso adiuvante tempore. Bruma vero lentas habet pluvias et tenues, quales intervenire solent cum pluvia rara et minuta nivem quoque habet admixtam. Praeterea flante Aquilone aut caelum suum habente minimae pluviae sunt. Austro vero imber improbior est et guttae pleniores.

Guilhelmus de Conchis: Humor in aestate calore solis altius elevatur, sed dum sic elevatur, guttae involvuntur, quae crassiores factae atque congelatae grandinem gignunt. In hieme vero, quia frigus circa terram est, guttae aquae antequam crassae sint, ex frigiditate temporis constringuntur et in nivem mutantur. Dubium Sed fortasse dicis: cum aestas sit calida, unde in superioribus partibus aeris, quae soli sunt propinquiores, contingit frigiditas? Responsio Dicunt quidam nives, quae sunt in altissimis montibus, calore aestatis remitti atque inde frigidum spiritum, qui per superiora discurrit, creari. Nix enim aliquantulum in aqua conversa plus infrigidat, quam dum est solida, quod calcando utramque poteris probare. Dubium Sed fortasse dicis: et unde in summis montibus, qui proximi sunt soli, est tanta frigiditas quod ibi nives sunt perpetuae, in convallibus autem est calor sine nive? Responsio Respondeo: diversae sunt causae: una est [quod] ignis non potest accendi nisi in humido et spisso. Sed aer quanto est superior, tanto subtilior et quanto inferior, tanto crassior spissiorque. Item cum radii solis tangunt vallem et non sic alta montium, resiliunt radii et resiliendo sese percutiunt, ex quo conflictu generatur calor. Item omnis evaporatio quanto est suae origini propinquior, tanto est calidior: his ergo concurentibus, aer qui est propinquior terrae est calidior, qui vero ab ea remotus est minus calidus.

Cap. LIII: De natura aquae nivalis


Isaac in dietis: Nix frigidior est aqua et minus humida, quia non est aliud quam aqua prae nimia frigiditate congelata, unde humiditas eius occultatur. Siccitas autem ipsius palam est, proinde omnibus nervis corporis nocet et dentibus, maximeque senibus generat spasmum et paralysim et caetera. Pueris autem et iuvenibus non cito talia eveniunt propter naturalem calorem frgiditati aquae repugnantem: si tamen assuescant nocet, praecipueque nervi eorum incidunt in passionem de qua non possunt evadere.

Cur nix sitim causet? Avicena in secundo Can dicit quod aqua nivis sedat dolorem dentium calidum. Nocet autem nervis, quia coarctat vapores calidos currentes in eis et retinet eos ne resolvantur. Nocet etiam stomacho et proprie frigido. Nocet iterum sensibus et eis quibus humores frigidi generantur: facit autem quandoque sitim, eo quod caliditatem adiuvat.



Constantinus pantegni quinta parte: Aqua pluvialis cum nive frigescit, naturaliter refrigerat stomachum et epar sicut de fontanis; ieiunus tamen non bibat, quia stomachum percutit rigor eius et contractionem facit. Pectori nocet, quia tussim facit, pectoribus sanguinem screantibus, etiam si cessaverit, morbus reducitur. Aqua frigida cum nive post cibum Aquam frigidam cum nive si quis post cibum biberit, bonum appetitum facit, stomachum confortat, ut bene digerat, non tamen subito bibenda est sed paulatim sorbenda. Itaque nix et glacies si de bona sit aqua laudabilis est. Sed illa melior quae supra petram cadit et mundam terram. Cadens enim super metallinos montes et terras sapidas vel faetentes omnibus modis cavenda est.

[p266] Cap. LIV: De coruscatione


Arist. ubi supra, libr 3: Coruscationem dixerunt esse sapientes in concavitate nubium. Quorum unus Empedocles dixit quod coruscatio est ignis occultatus in nubibus ex radio solis, deinde apparens. Anaxagoras autem ait quod ignis in nubem ascendens occultatus ibi, apparet deinde et eius apparitio est coruscatio, qui quando extinguitur in nubibus, vox illius extinctionis est tonitruum.

Ego autem dico quod res istae non sunt nisi ex vapore: cum enim vapor humidus ascendens pervenit ad locum frigidum [parece 1., quizá id est] ad medium aeris, inspissantur et aggregantur partes eius et inde sunt pluvia et nix et grando et caligo, secundum modum diversitatis inspissationis et aggregationis eius et loci ipsius et eius, quod ei accidat, id est, frigoris. Cum autem inspissatur iste vapor humidus, comprimitur, quod in ipso est, vapore calido et sicco ascendente cum eo ex terra. Comprimitur inquam in nube propter frigus et prohibet apparere. Itaque agitatur in ventre nubis et percutit nubem humidam et scindit eam, qua ex percussione vox exiens quasi scissura magna tonitrus est. Sicut quando in ligno humido inflammatur ignis, auditur ex eo vox propter illud, quod est in eo de vapore compresso, coruscationis autem esse est ex ventis calidis et siccis compressis in nubibus, quoniam inflamma[n]t eas inflammatione vehementi et adurunt, earumque humiditates pertranseunt. Auditur ergo ibi vox, sicut stridor ferri igniti submersi in aqua et illa vox tonitruum est, ignis autem egrediens ex ea coruscatio est.

Coruscationis quidem splendor ante tonitrum pervenit ad nos propter subtilitatem suam, sicut et visus auditum excellit propter eandem causam. Fit autem tonitrus etiam extinctione ignis in ventre nubis. Dico ergo quod vapor, quae est materia venti, quando apparet extra terram, ventus est, et quando occultatur in terra, terrae motus ex eo est; quando autem in nube coarctatur ex eo tonitrus est, quando vero nubes aggregantur et inspissatur humiditas quae est in eis, est tonitrus et coruscatio. Quando autem ventus ex nubibus apparet paulatim, est habens subtilitatem in partibus suis, non fit ex eo tonitrus nec coruscatio.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   103   104   105   106   107   108   109   110   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish