Cap. XCIII: De virtute bituminis
Plinius, ubi supra: Bituminis autem vis est quæ sulphuris, sistit, discutit et attrahit, glutinat. Accensum serpentes odore fugat, ad suffusiones oculorum et albugines traditur efficax Babylonium. Item quia ad lepras et lichenas pruritusque corporum. Et podagras illinitur, omnia eius genera incommodos oculorum pilos replicant dentiumque doloribus simul cum nitro illitum medetur. Tussi veteri et anhelitui prodest cum vino bibitum; dysentiricis quoque datur eodemque modo sistit alvum, cum aceto quoque positum discutit et detrahit sanguinem concretum, mitigat dolores lumborum itemque articulorum. Cum ordeacea farina impositum, emplastrum peculiare facit suo nomine sanguinem sistit, vulnera colligit, nervos glutinat. Utuntur etiam ad quartanas bituminis dragma et hædiosmi pondere pari cum myrrhæ obolo subactis, comitiales morbus ustum deprehendit; volvarum strangulationes olfactu discutit, purgationes feminarum in vino potum eiicit, procedentia sedis suffitu reprimit. In reliquo usu æramentis illinitur firmatque ea contra ignes; placet et ferraris officinis fabrorum tingendo ferro clavorumque capitibus et in multis aliis usibus.
Bitumen malum nigrum Avicenna in secundo Canone: Dixerunt quidam quod bitumen iillud est quod manat de quibusdam montibus et aliud est quod natat in quibusdam meatibus aquæ. Et nigrum quidem est malum, simile pici, et est frustum nigrum leve, ex quo masticatur egreditur sapor picis, sed ipsum est frangibile. Calidum est in tertio, siccum ad ipsum.
Virtus bituminis est propinqua virtuti picis: membra confortat et liquefacit sanguinem congelatum in ventre quando bibitur; confert albedini unguis quando linitur, valet et contra impetiginem linitum desuper et confert tussi et ulceribus pulmonis et apostemata iuvat et ad expuendum et extrahit saniem a pectore et confert apostematibus ambarum amigadalarum et squinantiæ. Confert duritiei matricis et quando supponitur fumus eius confert exitui matricis et doloribus eius. Et quando fit clister ex eo cum aqua ordei confert dysenteriæ.
Constantinus, ubi supra: Bituem calidum et siccum est in tertio gradu, vulnerata loca solidat, matricis suffocationem curat, fumus eius prodest phlegmaticis et diuturnam febrem habentibus.
Platearius, ubi supra. Bitumen calidum est et siccum in tertio gradum; multum valet ad solidanda ulcera; valet etiam ad purgandum phlegma de capite et etiam somnolentis et lethargicis. Sed et <us>us eius est contra iliacam passionem. [col 367]
Cap. XCIIII: De alumine et eius origine vel natura
Materia ex qua fit alumen Isidorus, ubi supra: Alumen vocatur a lumine, quia lumen præstat coloribus tingendis. Est autem salsugo terræ efficiturque hieme ex aqua et limo et æstivis solibus maturatur, huius species duæ sunt, liquidum et spissum.
Plinius, lib. 35: <Alumen intelligitur> salsugo terræ: plura et eius genera. In Cypro candidum et nigrum exigua coloris differentia, cum sit usus magni, quoniam inficiendis claro colore lanis candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis et obscuris nigrum; et aurum nigro purgatur. Fit autem omne ex aqua limoque, hoc est, terræ exundantis natura, conrivatum hieme æstivis solibus maturatur. Quod fuerit ex eo præcox, [candidum] fit. Gignitur autem in Hispania, Ægypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa; insulis Sardinia, Melipara, Strongilæ; lauditissimum in Ægypto, proximum Melo.
Huius quoque duæ species, liquidum scissumque. Deprensio adulterati Liquidi probatio ut si limpidum lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris: hoc phorimon vocant. An sit adulteratum deprehenditur succo punici mali. Sincerum enim mixtura ea nigrescit. Alterum genus est pallidæ et scabræ naturæ et quod inficitur galla: ideoque hoc vocant paraphoron.
Dioscorides. Aluminis species multæ sunt, sed medicinæ tres necessariæ: rotundum, scissum, liquidum. Rotundum probabilius est quod naturali rotunditate formatum est, fistulosum, subalbidum, non lapidosum, friabile, ex aliqua parte pallidum, pingue, scilicet et vehementer redarguens. Scissum autem optimum est quod est quasi flos illius rotundi, leve, album, capillos albos pectinatos similans, non in glebam compressum. Liquidum deinde melius est, quod leve, perlucidum, in summo autem in modum floris, quasi lac habens.
Razi, in lib. de aluminibus et salibus: Alumen est oleum quod coagulavit siccitas terræ et est in natura sui calidum et humidum: retinet omne volatile, mundificat et decorat corpora et augmentat tincturam eorum.
Alchymista: Alumen large sumpto vocabulo dicitur omne quod ligat tincturam in corpore aliquo, ut in pannis et coriis. Et sicut sunt diversæ tincturæ, sic et alumina diversa, nam tinctura quælibet alumine suo indiget, sine quo imprimi non posset vel cum corpore ligari: unde non ut quidam putant alumen dat lumen sed facit adhærere lumen, id est, colorem, sicut apparet in corio, quia <si> non præparatur cum galla [si] non imprimitur ei tinctura. Itaque galla est alumen tincturæ nigræ, sicut cinis clavellatus est alumen gladii. Alumen quoque de quo agitur est alumen rubeæ tinctura, licet alumen non rubificet nisi album.
Cap. XCV: De virtute aluminis in medicina
Platearius, ubi supra: Alumen calidum est et siccum in tertio gradu. Virtutem habet consumendi et vehementer desiccandi. Quod album est, melius est, et acutum et salsugini immixtum. Quod autem feculentum et terreum est impurum. Usus eius contra cancrum et inflationes gingivarum et contra scabiem; balneum aquæ aluminosæ valet hydropicis, scabiosis, arteticis.
Dioscorides: Omne autem alumen virtutem habet constrictivam et vehementius consumptivam. Medetur denique putredinibus et sanguinis fluxibus. Gingivis humectis seu dentibus mollibus cum aceto vel melle. Item aurium fluxus cum succo poligoniæ durat. Carnes quoque superfluas vel putores alarum vel inguinum sanat.
Medicinalia aluminis Plinius, ubi supra: Vis liquidi aluminis est astringere, indurare, rodere, melle ammixto sanat oris ulcera, papulas pruritusque: [col 368] hæc curatio fit in balneis duabus mellis partibus tertia aluminis. Virus alarum sudoresque sedat. Sumitur pilulis contra lienis vitia pellendumque pruritum ac per urinam sanguinem emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis. Trichitis Concreti aluminis unum genus σχίστον appellant Græci in capillamenta quædam canescentia dehiscens, unde quidam trichitin potius appellant: Chalchitis hoc fit ex lapide, ex quo et id <æs> —chalchitin vocant—, ut sit sudor quidam eius lapidis in spumam coagulati. Hoc genus aluminis minus siccat minusque sistit humorem inutilem corporibus. Sed auribus magnopere prodest infusum; vel illitum [vel] <et> oris ulceribus dentibusque si saliva cum eo contineatur. Et oculorum medicamentis inseritur apte verendisque utriusque sexus. Coquitur in patinis donec liquari desinat.
[Strigilis] [Interioris] est et alterum genus quod [strigilin] vocant: duæ eius species, fungosum atque omni <hum>ore dilui facile, quod in totum damnatur; melius pumicosum et foraminum fistulis spongiæ simile rotundumque natura candido proprius, cum quadam pinguendine sine arenis, friabile nec inficiens nigritia. Hoc coquitur per se carbonibus puris donec cinis fiat. Melinum Optimum ex omnibus quod melinum vocant ab insula Meloi, ut diximus. Nulli vis maior neque astringendi neque denigrandi neque indurandi, nullum spissius. Oculorum scabritias extenuat, combustum utilius epiphoris inhibendis sic et ad pruritus corporis, sanguinem quoque sistit in totum foris illitum. <E>vulsis pilis ex aceto illitum renascentem mollit lanuginem summam,
Omnium generum vis in astrigendo, unde nomen a Græcis: ob id oculorum vitiis aptissima sunt, sanguinis fluores inhibent cum adipte. Sic et infantium ulcera, putrescentia ulcerum compescit cum adipe. Et hydropicorum eruptiones siccat et aurium vitia cum succo Punici mali et unguium scabritias cicatricumque duritias et pterigia ac perniones, phagedenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere cremata, lepras cum succo olerum, cum salis vero duabus partibus vitia quæ serpunt, lendes et alia capillorum animalia permixtum aquæ. Sic et ambustis prodest et furfuribus corporum cum pice. Infundit et dysentiricis uvam quoque in ore comprimit ac tonsillas. Ad omnia quæ in ceteris generibus diximus efficacius intelligitur ex Melo advectum, nam ad reliquos usus vitæ in coriis lanisque perficiendis, quanti sit momenti significatum est.
Avicenna, ubi supra: Alumen est calidum et siccum ad tertium; exiccat et prohibet fluxum omnis sanguinis et cursum superfluitatum et effusionem earum. Remedium contra cimices etc. Cum aqua interficit alcharad, id est, cimices et pediculos et fetorem oris tollit, cum fece vini tantundem aluminis desiccat ulcera difficilia, cum sale gemma valet corrosioni et adustioni.
Ex libro de naturis rerum: Universaliter alumen calidum et siccum est, in quarto gradu stipticum et mundificativum et visus obscuritatis clarificativum, superfluam palpebrarum carnem aut membrorum corrodit, pessima et sicca vulnera inhibet, ne corpus perambulent, cum aceto et melle mixtum, dentes confortat infirmos et valet tumidis gingivis, sanguinem constringit de ore fluentem, pustulas sanat et scabiem si ex eo fricentur aut ex aqua in qua fusa fuerit laventur.
Hali, ubi supra: Selbum ieminicum, id est, alumen, melius est album; et est frigidum et siccum, ponticum, sanguinem stringit, carnem laxatam confortat ac gingivas enervatas et e quibus fluit sanguis; dentes quoque solidat et corroborat.
: Hæc de aquis et corporibus ex aqua generatis sufficiant. Sequitur liber sextus, quæ de nudatione terræ ab aquis restant profunda investigatione perquirens et edisserens.
Do'stlaringiz bilan baham: |