Cap. XXXVIII: De Euphrate
Isidorus: Euphrates est fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens copiosissimis gemmis, qui per mediam Babyloniam influit, hic a frugibus vel ubertate Euphrates dicitur, quod fertilitas interpretatur.
Solinus: Euphratem fundit Armenia maior, ortum supra Zimaram sub radicibus Capoten montis, proximi Scythis. Hic receptis in se aliquot amnibus convalescit et stipatus convenis aquis luctatur cum Tauri montis obiectu quem apud Elegeam scidit, resistat licet 12 millium passuum latitudine. Longisque ex cursibus dextera Commagenem, leva Arabiamque relinquit, deinde perlabens plurimas gentes Babyloniam quondam Chaldaeorum Cap. dividit, Inundatio Mesopotamie per Euphratem Mesopotamiam opimat innundationis annuae excessibus ad instar Aegyptii amnis terras contegens. Invecta soli faecunditate, [his] ferme temporibus in quibus Nilus exit, Sole scilicet in parte Cancri 20 constituto, tenuatur cum, Leone decurso, ad extrema Virginis curricula transitum facit: unde apparet contraria duo flumina easdem incrementi habere causas.
Comestor: Haec igitur Paradisi quatuor flumina ab eodem fonte manant et separantur et iterum quaedam eorum commiscentur et iterum separantur. Saepe etiam exorbentur a terra et locis iterum in plurimis emergunt, hinc est quod [de] eorum varia leguntur, Ortus quatuor fluminum Paradisi dicitur enim Ganges nasci in locis Caucasi montis, nilus autem non procul ab Atlante, Tigris et Euphrates ex Armenia.
Plinius, lib 5: Euphrates oritur in praefectura Armeniae maiori Caranitide, ut prodidere ex his qui proxime viderunt, Domicius Corbulo in monte Aga. Lucinius Mucianus sub radicibus montis quem Capoten appellant supra Zimaram duodecim milia passuum. Initio Pyxirates nominatus, fluit Derzenen primum mox Anetiam, Armeniae regiones a Capadocia excludens. Dascusa abest a [Zimaria] <Cimara> 85 milia passuum, inde navigatur Pastonam quinquaginta millia pasuum, Melitenem Capadociae 27 milia passuum, Elegeam Armeniae 10 milia passuum acceptis [col331] fluminibus, Lico, Arsania, Arsano. Apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam 12 milia passuum latitudine [perforata] praevalens. Ommam vocant irrumpentem; mox ubi [cornu] perfregit, Euphratem, ultra quoque saxosum ac violentum.
Arabiam inde leva, Merorum dictam regionem, tricena mensura dexteraque Commagenem disterminat, pontis etiam ubi Taurum expugnat patiens. Apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum Solis agit. Primo hunc illi<c> impugnato cursum Taurus aufert victusque et abscissus sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. Ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult illo prohibente ire qua velit.
Cap. XXXIX: De Iordane ceterisque famosis fluminibus
Isidorus: Fontes Iordanis Iordanis Iudeae fluvius a duobus fontibus nominatur, quorum [alterior] <alter Ior,> alter Dan vocatur: his ergo procul a se distantibus in unum alveum foederatis Iordanis deinceps vocatur. Nascitur autem sub Libano monte et dividit Iudaeam et Arabiam, qui per multos circuitus iuxta Heiricho in mare Mortuum fluit.
Hydaspis Hydaspis est fluvius persarum qui contra Orientem decurrere dicitur.
Indus Indus est fluvius orientis qui mari rubro accipitur.
Araris Araris est fluvius qui currit per Parthiam et Assyriam.
Araxis Araxis est amnis Armeniae qui ab uno monte cum Euphrate diversa specie oritur, sic dictus quod rapacitate cuncta prosternat, unde cum Alexander eum transgredi vellet ponte fabricato, tanta vi indundavit ut pontem dirueret.
Pactolus Pactolus fluvius Asias arenas aureas trahens, quem pro aurato fluore alii Chrysioriam vocant.
Erinus Erinus fluvius Asiae Smirneos secat campos et ipse fluctibus aureis etiam plenus arenis.
Cygnus [Cygnus] <Cidnus> est amnis Ciliciae sic dictus quasi candidus, nam quicquid candidum est [cygnum] <Cidnum> gentili lingua Syri dicunt, qui tumet aestate quando nives solvuntur reliquis anni temporibus tenuis est et quietus.
Coaspin Coaspin fluvius Persarum miram aquae dulcedinem habet, adeo ut Persici reges quamdiu inter Ripas Persidis fuerint sibi ex eo poculum vendicarunt.
Ornus Ornus —alias Orentes— fluvius Syriae iuxta muros Antiochiae decurrit, cuius fluentis ex ipso impetu frigidioribus et Zephiris assidue ibi spirantibus, tota civitas momentis prope omnnibus refrigerantur: hic ab ortu Solis oriens, non longe ab urbe mari conditur.
Tanais Tanais a Ryphaeis silvis veniens dirimit Europam ab Asia inter duas mundi partes medium currens atque in Pontum fluens a Tano primo rege Scytharum cognominatus.
Padus Padus, [est] Italiae fluvius a iugis Alpium fussus, ex tribus fontibus oritur, ex quibus uni vocabulum est Padus, qui diffusus in modum stagni amnem sinu dirigit a quo et padus est nuncupatus. Qui a Graecis cognominatur Eridanus, ab Eridano, Solis filio, quem Phaetontem dicunt, qui fulminis ictu percussus in eodem fluvio deiectus est et extinctus. Augetur autem ex ortu Canis, liquescentibus nivibus et cum accessione 30 fluminum circa Ravennam urbem in Adriaticum mare defertur.
Cap. XL: Adhuc de eodem
[Leander Leander] <Meander Meander> fluvius Asiae flexuosus et nunquam currens rectus, qui [recurrentibus ripis] inter Asiam et Ionium praecipitatur in sinum qui Miletum dividit et [Prieniam] <Prienem>.
Inachus Inachus Achaiae fluvius a rege Inacho nominatus Argolicos irrigat campos.
Tibris Tibris Italiae fluvius a Tiberi<n>o, rege Albanorum, dicitur, qui in Tibrim cecidit. Nam antea Albula a colore nomen habuit, eo quod nivibus Albus fuit. Nascitur ex monte Apenino et occidit in Tyrrhenum mare iuxta Romam.
Danubius Danubius Germaniae fluvius dicitur a nivium copia quibus magis augetur. Hic in Europa plus omnibus [col332] habet famam, dumque per innumeras gentes vadit mutat et nomen, unde et Hister dicitur. Oritur autem Germanicis iugis et occidentalibus partibus barbarorum et pergens contra Orientem 60 fluvios in se recipit ac 7 ostiis in Pontum fluit.
Rhodanus Rhodanus Galliae fluvius rapido cursu concitur, Tyrrheni aequoris freta scindens non modicum saepe navigantibus facit periculum, dum inter [se] maris fluctus et amnis fluenta decertant.
Rhenus Rhenus a Rhodani societate [vocatur] , quia cum eodem ex una provincia oritur. Est autem Germaniae fluvius inter tres Europae maximos fluvios computatus, qui a iugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit, memorandus adversus feras gentes, Romani Imperi murus.
Hiberus Hiberus amnis est qui quondam Hispaniae nomen dedit.
Tagus Tagum fluvium Carthago Hispaniae nuncupavit, ex qua ortus procedit. Fluvius arenis auriferis copiosus et ob hoc caeteris fluviis Hispaniarum prelatus.
Betis Betis fluvius, qui et Beticae provinciae nomen dedit, dictus eo quod humili solo decurrat: Bitin enim graeci humile vel mersum vocant.
Quaedam autem flumina in diluvio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam vero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt. Sciendum quoque flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna sed etiam aliqua signare futura.
Do'stlaringiz bilan baham: |