Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


[col325] Cap. XXIX: De mutabilitate quorundam fontium



Download 2,78 Mb.
bet128/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   124   125   126   127   128   129   130   131   ...   154

[col325] Cap. XXIX: De mutabilitate quorundam fontium


Fons Iob Isidorus, ubi supra: Fons Iob in Idumea quater in anno colorem mutare dicitur: in pulverulentum, sanguineum, viridem et limpidum, ternis mensibus in annum tenens ex his colorem unum. Fons Siloe ad radicem montis Sion non iugibus aquis sed in certis horis ac diebus ebullit. In Iudae quidam rivus sabbatis omnibus siccabatur.

August., de civit. Dei, lib 21: Apud Garamantas perhibent fontem esse tam frigidium diebus ut non bibatur, tam calidum noctibus ut non tangatur.

Seneca ubi supra: Ergo sicut sanguis ex vena percussa tamdiu manat, donec totus effluxerit aut venae scissura subsederit aut aliqua alia causa sanguinem retrodederit, sic in terra solutis ac patefactis venis, rivus aut flumen effunditur. Et modo consumpta aqua ex vena deficit, modo aliquo impedimento siccatur, modo terra coit velut in cicatricem comprimitque quam fecerat viam.

Fluxus et refluxus fontium et fluminum Cur autem quidam fontes senis horis pleni senisque sicci sunt? Et <in> [flumina quaedam] <fluminibus quibusdam> similiter certis mensibus magna, certis vero angusta, de omnibus eadem ratio reddi potest. Quemadmodum enim ad horam quartana venit et ad tempus podagra respondet, quemadodum purgatio —si nihil obstat— statutum diem servat, et partus ad diem suum praesto est? Sic et aquae intervalla sua habent, quibus se retrahant et redeant: [harum] <horum> autem quaedam minora sunt et ideo notabilia, quaedam vero sunt maiora <nec> [haec] minus certa. Et quid hoc mirum est, cum videas ordinem rerum et naturam per constituta procedere? Hiems nunquam aberravit, aestus semper suo tempore incaluit. Tam solstitium quam aequinoctium dies [suus] <suos> retulit. Sicut autem in nobis non tantum sanguis est sed multa genera humoris, alia necessaria, alia corrupti ac paulo quidem alia et pinguioris —sicut in ossibus medullae et in capite [cerebrum] mu[s]cus salivaeque et lachrymae et quoddam additum articulis, per quod citius flectantur ex lubrico— sic et in terra quoque plura sunt humorum genera. Quaedam scilicet quae mature durentur —et hinc est omnis metallorum humus, ex quibus aurum et argentum avaritia petit— et quae in lapidem ex liquore vertuntur; in quadam autem terra humorque putrescunt, sicut bitumen et caetera huic similia. Caeterum sicut in nostris corporibus, sic et in illa saepe humores vitia concipiunt, cum aut ictus aut quassatio aliqua loci aut senium aut frigus aut aestus corrumpere eius naturam dicitur.


Cap. XXX: De miraculis fontium


Vitruvius ubi supra: In insulta Chio fons est ex quo qui prudentes biberint, fiunt insipientes. [Suesis] urbe fonticulus est ex quo qui biberint amittunt dentes. Sunt etiam in quibusdam locis eiusmodi fontes, ut qui eis potentur, egregias habeant ad cantandum voces.

Isidorus, ubi supra: In Italia fons Ciceronis oculorum scissuras et vulnera sanat. [Zema] <Zamae> fons in Aphrica canoras voces facit. In Chio insula fons est quo bibentes hebetes fiunt. In Boecia duo fontes sunt, quorum alter memoriam alter oblivionem affert. Cyzici fons amorem Veneris tollit. In Aethiopia<e> fonte rubro qui biberit Limphaticus fit. Lechnus fons Archadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia duo fontes sunt quorum unus faecundat sterilem, alter faecundam sterilem facit. Marsidae fons in Phrygia saxa gerit. In Archadia e saxis aqua profluit; Stix est appellata quod illico potata interficit. Fons est in Aphrica circa templum Ammonis qui humoris nexibus humum stringit, favillas etiam in cespitem solidat. In Sardinia calidi fontes oculis medentur, [rures] <fures> arguunt, nam eorum facinus caecitate detegitur.

[col326] Augustinus ubi supra: Esse quoque perhibent in Epyro fontem alium in quo faces et extinguuntur accensae et accenduntur extinctae.



Ex libro de naturis rerum: In partibus Orientis, ut dicit Iacobus, est fons quidam ex cuius aquis efficitur Graecus ignis, aliis quibusdam mixtis, qui postquam vehementer accensus fuerit, vix aut nunquam extingui poterit, nisi aceto aut hominis urina vel sabulo. In Britania minori asserunt esse fontem, de quo aqua hausta, si proiiciatur super lapidem vicinum illi fonti, videtur oriri pluvia repente cum grandine et vento vehementi. In Oceano maximo, qui Solis calore in modum cacabi fervere videtur, est fons quietus et tranquillus, cum silentium ibi fuerit observatum, sed si tibia insonuerit, elevatur et intumescit. In Sicilia dicuntur esse duo fontes, quorum alter facit oves albi velleris nigras, alter nigri velleris albas. Constat etiam vulgo fontes esse qui ligna iniecta in lapideam substantiam convertunt et ex huiusmodi lapidibus fiunt cotes optimae.

Plinius lin 2: Gadibus, qui est delubro Herculis proximus, fons inclusus ad putei modum, alias simul cum Oceano augetur minuiturque, alias vero utrumque contrariis temporibus. Eodem in loco alter Oceani motibus consentit. Omnes autem fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit?

Solinus: In litore maris rubri Varro affirmat esse fontem quem si biberint oves mutant vellerum qualitatem, et si antea candidae fuerint, postea nigrescunt colore.

Philosophus: Fo<n>tes autem tam in mari quam in in terra dulcis aquae limpidissimi reperiuntur. Itaque in maris superiori parte Tyreusis urbis fons est, qui dulcissimis aquis tanta vehementia prosilit a fundo maris, ut duobus aut tribus cubitis super mare saltet. Et hoc cum mare tranquillum est, cum autem inundationes vento feruntur, fons quidem ab eis obruitur. Sed cum transierint statim ut prius elevatur, sic autem eminet super aquas maris, ut hauriri possit in vasis.

Cap. XXXI: De fluminibus


Flumen Isidorus, ubi supra: Fluvius est perennis aquarum decursus a fluendo dictus, huius aqua ipsa proprie flumen dicitur. Duo autem sunt genera fluminum, unum torrens, alterum vivum. Torrens Torrens est aqua veniens cum impetu, sic dictus quia pluvia crescit siccitate torrescit, id est arescit, in hieme ergo succrescit, in aestate siccatur.

Secundus Philosophus: Quid sunt flumina? Cursus indeficiens, refectio Solis, irrigatio terrae.

Seneca ubi supra: Sicut aer autem ventos et auras movet, sic aqua —et ipsa mundi pars quarta— rivos et flumina: [sed] <si> ventus est fluens aer et flumen est fluens aqua, flumen namque facit copia cursusque perennis aquae.

Obiectio Adelardus: Quaeris autem si a mari flumina exeunt, cur non ad nos aliqua inde salsa perveniunt? Verum quod ibi ceperunt <—inquam—> in itinere amittunt, licet enim a mari salsa prodeant, tamen dum per viscera terrae quodammodo cribrantis ea multipliciter transeunt, ibi salsuginem deponunt.

Sed unde —inquis— quaedam eorum tam perpetuum habent cursum? Nam quae est aut esse potest aquositas tantae copiae, quae iampride non fuisset excursa aut si post aquam venit aqua et posta illam semper alia erit, <sicut> administratio infinita? Responsio At —inquam— quicumque principia ignorat male de fine loquitur. Tu ergo in circulari re nec principium nec finem intellige<s>, nam quod tale est in seipsum reciprocabile est. In seipsas ergo aquae redeunt et quod eundo defluxerint redeundo restituunt, unde satiricus vulgarem irridens stoliditatem ait Rusticus expectat etc…

Isaac ubi supra: Bona et salubris est aqua fluminis longe a civitate remoti, cuius liquor clarissimus est, super arenas et lapides currens. Aqua fluvitatis melior Melior tamen si super lapides: quia lapides illidunt aquam et eius crassitiem attenuant. Illa quoque confortativa est in quadam bonitate quae fluit ex parte Orientis [col327] vel Septentrionis et melior si fluat ex Oriente quam ex Septentrione, sicut testatur Hippocrates, plaga inquit Orientalis est calida et sicca. Mane etenim ibi oritur Sol, qui est causa attenuandi aerem et fumum mundificandi atque crassitiem in medio temporis subtiliandi.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   124   125   126   127   128   129   130   131   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish