Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXXV: De cursu eiusdem et latitudine et irrigatione Aegypti



Download 2,78 Mb.
bet130/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   126   127   128   129   130   131   132   133   ...   154

Cap. XXXV: De cursu eiusdem et latitudine et irrigatione Aegypti


Phila insula Circa Philas primum ex vago et errante colligitur. Est autem Philae insula aspera et unidque praerupta, haec duobus amnibus in unum coeuntibus cingitur, qui Nilo mutantur. Ab hac Nilus magnus magis quam violentus egressus; <excipiunt eum Catharactae: ibi> per arduas excisasque pluribus locis rupes insurgit et vires suas concitat, frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus ubicumque vincit aut vincitur fluctuat. Et illic exercitatis aquis quas sine tumultu, leni alveo duxerat violentus prosilit sibi dissimulis, quippe ad illud usque lutosus ac turbidus fluir at ubi in scopulos cautium verberavit, spumat illique non ex natura [col329] sua sed ex iniuria loci color est. Color Nili unde Tandem vero obstantia eluctatus in vastam altitudinem, subito destitutus cadit cum ingenti circumiacentium strepitu regionum, quem etiam perferre gens a Persis ibi collocata non potuit obtusis assiduo fragore auribus et ob hoc sedibus ad quietiora translatis.

Denique iam manifestus novarum virium Nilus alto ac profundo alveo fertur obiectu montium pressus. Circa Memphim demum liber ac per campestria vagus in flumina plura scinditur ac per totam Aegyptum <dicurrit>. Primo quidem deducitur, deinde continuis aquis in faciem lati ac turbidi maris stagnat, <cuius> [quae] scilicet latitudo cursum illi violentiamque eripit. Sicque totam amplexus Aegyptum arenoso et et sitienti solo et aquam et terram inducit: cum enim turbulentus sit, omnem in siccis et hiantibus locis faecem relinquit et, quicquid pingue secum attulerit, arentibus locis allinit iuvatque agros duabus ex causis, et quod inundat et quod oblinat. Itaque quicquid non adierit, sterile et squalidum iacet,;si vero ultra debitum creverit, nocet.

Mira natura Nili Mira itaque huius natura, quia cum ceteri omnes abluant terras et eviscerent, Nilus tanto ceteris maior adeo nihil excidit nec abradit, ut et econtra vires adiiciat, illito enim limo saturat arenas ac ungit. Illa[que] pulcherrima facies est, cum iam se in agros ingessit: [iacent] <latent> campi et valles <operta sunt> et oppida insularum modo extant; eo quod maior laetitia gentibus est quo minus terrarum suarum vident. Sic quoque cum se ripis continet Nilus per septena ostia in mare emittitur et quodcumque elegeris ex his mare est. Multos etiam ignobiles ramos in aliud aquae litus porrigit. Ceterum belluas marinas vel magnitudine vel noxa pares educat ex eoque quantus sit aestimari potest quod animalia tam ingentia et sufficienti pabulo et ad vagandum loco continet.

Aegyptum nunquam tremuit Idem, in lib 2: Aegyptum vero nunquam tremuisse tradunt, eo quod ex limo tota concreverit. Turbidus enim Nilus defluens multumque coeni trahens et id subinde prioribus terris apponens annuo incremento semper ultra tulit. Inde pinguis ac limosi soli est Aegyptus nec ultra intervalla in se habet sed crevit in solidum arescente limo, cuius pressa erat ac sedens structura dum partes glutinarentur. Nec inane quicquam intervenire poterat cum solido liquidum ac molle semper accederet.


Cap. XXXVI: De gange


Isidorus, lib 13: Ganges a Gangaro rege dictus, quem Phison scriptura congnominavit, exiens de paradiso pergit ad Indiae regiones; dicitur autem Phison, id est, caterva, quia decem magnis fluminibus impletur sibi adiunctis et unus efficitur: fertur autem Nili modo exaltari et super Orientis terras erumpere.

Comestor: Phison interpretatur oris mutatio, quia mutatur a facie quam habet in Paradiso. Mutatur etiam secundum diversa loca tribus modis: in colore —quia alibi clarus, alibi obscurus, alibi turbidus—, in quantitate —quia alibi parvus, alibi diffusus—, in sensu —quia alibi frigidus, alibi calidus—. Aurea arena Gangis Hoc circumit Indiam et trahit aureas arenas.

Anguillae tricenorum pedum Solinus: Anguillas ad tricenos pedes longos educat Ganges, quem Statius Sebosus inter praecipua miracula vermibus dicit abundare ceruleis nomine et colore: hi bina habent brachia, longitudinis cubita non minus sena, adeo robustis viribus ut Elephantos ad potum venientes mordicus apprehensa ipsorum manu rapiant in profundum.



Helinandus, lib. 12: Hic est Ganges, de quo dicit Marcianus in lib. De Geometria quod eius latitudo ubi diffusior est 20 millia passuum, ubi angustior, 8. Profunditas autem ubi validior est centum pedes habet. A Scythis montibus venit: de eodem dicit Lucanus quod solus fluviorum contra Solis ortum currit.

[col330] Cap. XXXVII: De Tigri


Etyomologia Tigridis Isidorus: Tigris est fluvius Mesopotamiae de paradiso exoriens et pergens contra Assyrios et post multos circumitus in mare mortuum influens, vocatur autem Tigris propter velocitatem ad instar bestiae Tigridis a nimia pernicitate currendi.

Solinus. Tigris in Armeniae regione Cap. tollit, mire [in]quam lucidum, conspicuo fonte in loco edito, qui Elogos Alias Egelos nominatur. Nec ab exordio statim totus est: primum pigre fluit non suo nomine, at cum fines Medorum ingressus est, statim Tigris dicitur: ita enim Medi nominant sagittam. Influit autem in Arethusam lacum, omnia pondera sustinentem, cuius pisces nunquam se Tigridis alveo miscent, sicut nec amnici pisces in stagnum transeunt Arethusae, per quam dissimilis colore et [velociter] <volucri> meat cursu. Mox resistente Tauro in profundum specum mergitur, quem subterlabens in altero eius latere apud Zoroandam Alias Zomodam emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens, deinde identidem absconditur rursusque redditur: adiabenos Arabasque praeterfluit, Mesopotamiam amplectitur, nobilissimum amnem, Idaspem, accipit, Euphratem defert in sinum Persicum.

Plinius, lib 7: Tigris oritur in regione Armeniae maioris, fonte conspicuo in planicie, loco nomen Elogosine est. [Ipsius] <Ipsi> qua tardior fluit, Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit vocari, ita appellant Medi sagitta. Influit Tigris in lacum Arethusam illata pondera sustinentem et intra nebulas exhalantem. [unde] <unum> genus ei piscium est et aquae transcurrentis alveo non miscetur, sicut nec a Tigri pisces in lacum tran<snat>ant.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   126   127   128   129   130   131   132   133   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish