Gregorius Santi Crisogoni Polycarpus [Collectio Canonum] Polycarpus


ecclesiasticum cuilibet laico in vadimonium dare, nisi iustissima necessitate urgente, quia tanta a



Download 3,77 Mb.
bet26/63
Sana23.06.2017
Hajmi3,77 Mb.
#12508
1   ...   22   23   24   25   26   27   28   29   ...   63

ecclesiasticum cuilibet laico in vadimonium dare, nisi iustissima necessitate urgente, quia tanta a

est sanctitas sacri misterii, quod etiam per prophetam Dominus prohibuerit, ne cum sanctis

vestimentis sacerdos procedat ad populum.

a) vadium M.

Polycarp 3.16.38

616

38. Gregorius VII. cap. X. a a

Omnis christianus procuret ad missarum sollempnia aliquid Deo offerre et duci ad memoriam,

quod Deus per Moysen dixit: Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et in collectis

sanctorum patrum liquidum apparet, quod omnes christiani offerre aliquid Deo ex usu

sanctorum patrum debent.

a) om. R.

Polycarp 3.16.39

617

39. Ieronimus in super Daniel.

Tria vero tempora, quibus Deo flectenda sunt genua, terciam horam, sextam et nonam,

ecclesiastica traditio intelligit. Denique tercia hora descendit spiritus sanctus super apostolos;

sexta volens Petrus commedere ad orationem ascendit cenaculum; nona Petrus et Iohannes

pergebant ad templum.

Polycarp 3.16.40

618

40.

Symmachus constituit, ut omni die dominico vel nataliciis martirum "gloria in excelsis Deo" a

hymnus diceretur.

a) folgt in C.

Polycarp 3.17.1

619

XVII. De celebratione sancti pasch..

1. Augustinus in libro de celebratione pasch.. Quinquaginta dies celebrantur post Domini

resurrectionem iam in figura non laboris sed quietis et leticie. Propter hoc et ieiunia a b

relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam diebus omnibus

dominicis ad altare observatur et alleluia canitur.

a) figuram C.

b) Preter C.

Polycarp 3.17.2

620

2. Victor Roman. ac universalis ecclesie archiepiscopus Theophilo episcopo et cunctis a

fidelibus Alexandria Domino famulantibus salutem in Domino. De eadem re . b c

Caelebritatem sancti pasche die dominica agi debere et predecessores nostri iam statuerunt et

vos illud eadem die celebrare sollempniter mandamus, quia non decet, ut membra a capite

discrepent, nec contraria generent. A quartadecima vero luna primi mensis usque d

vigesimumprimum eiusdem mensis diem eadem celebretur festivitas.

a) om. C.

b) korr. in alexandriæ C.

c) folgt sancti pasche CR.

d) ne CR.

Polycarp 3.17.3

621

3. Ambrosius super Lucam.

Si Iudei sabbatum ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant, a a

quanto magis nos resurrectionem Domini celebrare debemus? Et ideo maiores tradidere nobis

pentecostes omnes quinquaginta dies ut pascha celebrandos, quia octav. ebdomad. initium

pentecosten facit. Unde apostolus, qui sciens diversitatem temporum scripsit ad Corinthios: b

Apud vos forsitan manebo et hic hiemabo, et infra: Manebo autem Ephesi usque ad c

pentecosten. Ergo per hos L dies ieiunium nescit ecclesia, sicut dominica, qua Dominus d

resurrexit, et sunt omnes dies tamquam dominica.

a) ita sabbatum C.

b) getilgt C.

c) om. K.

d) om., nachgetragen cum C.

Polycarp 3.18.1

622

XVIII. De constitutione et ordinatione officii celebrandi in ecclesia. a b c d d

1. Gregorius VII.

In die resurrectionis usque in sabbatum in albis et in die pentecostes usque in sabbatum

eiusdem ebdomadae tres psalmos tantum ad nocturnum tresque lectiones antiquo more e

cantamus et legimus. Omnibus aliis diebus per totum annum, si festivitas est, VIIII lectiones

dicimus. Aliis autem diebus XII psalmos et tres lectiones recitamus. In diebus dominicis XVIIIf

psalmos excepto die pasch. et pentecostes et VIIII lectiones celebramus. Illi autem, qui in

diebus cotidianis tres psalmos et tres tantum lectiones videntur agere, non ex regula sanctorum

patrum, sed ex fastidio et neglegentia comprobantur facere . Romani autem diverso modo g g

agere ceperunt, maxime a tempore, quo Teutonicis concessum est regimen ecclesie. Nos

autem et ordinem Romanum investigantes et antiquum morem nostr. ecclesie , statuimus h h

fieri, sicut supra notavimus, antiquos imitantes patres.

a) XXVII M; XIIII K; om. R.

b) consuetudine M.

c) ordine K.

d) celebratione CR.

e) noc" MR; nocturnos K.

f) korr. in XVIIII C.

g) facere om. M; korr. in facere comprobantur C.

h) ecclesie nostr. K.

Polycarp 3.18.2

623

2. Gelasius papa.

In septuagesima ponunt eptaticum usque in quintamdecimam diem ante pascha. Quintadecimaa

die ante pascha ponunt Hieremiam usque in cena Domini. In cena Domini legunt tres lectiones a

de lamentatione Hieremiæ: Quomodo sedet sola civitas plena populo, et cetera; et tres de

tractatu sancti Augustini in psalmo LXIII: Exaudi Deus orationem meam dum deprecor ; et b c c c

tres de apostolo, ubi ait ad Corinthios: Convenientibus vobis in unum. Secunda lectio sic

incipitur: Similiter postquam cenavit. Tercia: De spiritualibus autem nolumus vos ignorare d d

fratres. In parasceve similiter. In sabbato sancto similiter. In octavis pasce ponunt actus e

apostolorum et epistolas canonicas et apocalipsin usque in octavas pentecostes. In octava f g

pentecostes ponunt regum et paralipomenon usque in kal. aug. In dominica prima mensis

augusti ponunt Salomonem usque in kal. septemb. In dominica prima mensis septemb. ponunt

Iob, Tobiam , Iudith, Ester et Hesdram usque in kal. octubris. In dominica prima mensis h

octub. ponunt Machabeorum usque in kal. novemb. In dominica prima mensis novembris

ponunt Hezechihel et Daniehl et minores prophetas usque in kal. decembris. In dominica prima

mensis decembris ponunt Ysaiam prophetam usque in nativitatem Domini. i

a) om. K.

b) oratitionem M.

c) om. K.

d) nolumus autem C.

e) om. CR.

f) folgt VII K.

g) octab(is) C; octavas R.

h) nachgetragen M.

i) novemb. decembris K.

Polycarp 3.19.1

624

XIX. De conciliorum celebratione. a

1. Ormisda episcopis Hispani. . b

Bis in anno per parrochias singulas concilia debere fieri patres docuerunt. Si autem temporum c c

necessitas aut emergens causa hoc non patitur implere, semel saltim, quamvis non licuerit, d

sine ulla excusatione precipimus convenire.

a) conclericorum R.

b) ferner Cap. III. K.

c) fieri debere K.

d) nachgetragen M.

Polycarp 3.19.2

625

2. Gregorius Siagrio episcopo, Ethereo , Virgilio, Desiderio episcopis . In epistola LXXXIII a b c

lib. VIIII.

Et quidem quia de habendo bis in anno concilio patrum sit regulis statutum, non latet. Sed ne d

forte aliqua excusatio sit, semel tantum decernimus congregare, ut expectatione concilii nichil e f

pravum, nichil presumatur illicitum.

a) et hereo K.

b) om. C.

c) om. CR.

d) E-Initiale om. M.

e) durchgestrichen C.

f) tm) M; tamen CR.

Polycarp 3.19.3

626

3. Ex Niceno concilio cap. V. a a

Habeatur autem concilium semel ante dies quadragesimae, ut omnibus, si que sunt, b b

simultatibus amputatis mundum sollempne Deo munus possit offerri. Secundum vero agatur

circa tempus autumni.

a) om. R.

b) sig(ne) M.

Polycarp 3.19.4

627

4. Leo papa Anastasio. Cap. VII.

De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti patres salubriter

ordinaverunt, ut scilicet bini conventus per annos singulos habeantur. In quibus de omnibus

querelis, que inter diversos ecclesie ordines nasci assolent, iudicetur. Ac si forte inter ipsos,

qui presunt, de maioribus, quod absit, peccatis causa nascatur, que provinciali nequeat

examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit a a b

instruere, ut si corampositis partibus nec tuo fuerit res sopita iudicio, ad nostram cognitionem, c

quicquid illud est, transferatur.

a) korr. in fraternitas tua C.

b) metropolitanos C.

c) folgt fratribus K.

Polycarp 3.19.5

628

5. Ex concilio Antioceno cap. XVIIII.

Propter utilitates ecclesiasticas et absolutiones earum rerum, que dubitationem

controversiamque recipiunt , optime placuit, ut per singulas quasque provincias bis in anno a a

episcoporum concilia celebrentur. Semel quidem post terciam septimanam , que consequitur, b

id est in medio pentecostes conveniat synodus metropolitano comprovinciales episcopos

amonente. Secunda vero synodus fiat id. octub., id est XV. die mensis octubris, quem

perberetheon Greci nominant. In ipsis autem conciliis assint presbiteri et diaconi et omnes, qui

se lesos existimant, et synodi experiantur examen. Nullis vero liceat celebrare apud se concilia c

preter eos, quibus metropolitana iura videntur esse commissa.

a) am Rand nachgetragen M.

b) folgt ebdomadam R.

c) Nullus M.

Polycarp 3.20.1

629

XX. De providentia et auctoritate atque observantia divinarum scripturarum. a b

1. Leo papa.

Curandum est et sacerdotali diligentia maxime providendum, ut falsi codices et a sincera

veritate discordes in nullo usu lectionis habeantur, qui habent semina falsitatum. Non solum c d

hec interdicenda sunt, sed etiam p.nitus auferenda atque ignibus concremanda, quia quamvis

sint in illis quedam, que videantur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis

et per fabularum illecebras hoc latenter operantur, ut mirabilium narrationum seductos laqueis e

cuiuscumque erroris implicentur. Unde si quis episcoporum apocripha habere non prohibuerit f

vel eos libros, qui ab hereticis vitiati sunt, in ecclesia permiserit legi , hereticum se noverit g g

iudicandum, quoniam qui alios ab errore non revocat, se ipsum errare demonstrat. Tractatus

autem sancti Hieronimi, Ambrosii et ceterorum sanctorum patrum expositionesque veteris ac h

novi testamenti, que a nominatissimis doctissimis orthodoxis patribus fact. sunt, prout ordo i

poscit, in ecclesia legantur.

a) Zahl om. R.

b) observant korr. in observantione C.

c) nullum K.

d) quia K.

e) seductu K.

f) cuiusque K.

g) legi permiserit K.

h) expositionemque K.

i) folgt nachgetragen -que M.

Polycarp 3.20.2

630

2. De recipiendis libris scripta a Gelagio papa cum LXX eruditissimis episcopis in sede

apostolica urbis Rom..

Tolesano .> a

Veteris testamenti : Genesis lib. unus. Exodus lib. unus. Leviticus lib. unus. Numerus lib. unus. b

Deuteronomii lib. unus. Iesu Nave lib. unus. Iudicum lib. unus. Regum lib. IIII. Ruth lib. c d

unus. Paralipomenon lib. II. Psalmorum lib. unus. Salomonis lib. V. Iob lib. unus. Tobiae lib. e f

unus. Hesdr. lib. unus. Hester lib. unus. Iudith lib. unus. Machabeorum lib. II. Ysay. cc. g

XVIII , de ordine prophetarum, lib. unus . Ieremi. cum cinoth, id est lamentationibus suis, h i i i j j

lib. unus . Ezechielis lib. unus. Danihelis lib. unus. Oseae lib. unus. Amos lib. unus. Micheae k k

lib. unus. Iohel lib. unus. Abdie lib. unus. Ionae lib. unus. Naum lib. unus. Abacuc lib. unus.

Soffoniae lib. unus. Aggei lib. unus. Zachariae lib. unus. Malachiae lib. unus. Novi testamenti: l

Evangeliorum lib. IIII. Secundum Mattheum lib. unus. Secundum Marcum lib. unus.

Secundum Lucam lib. unus. Secundum Iohannem lib. unus. Actus apostolorum lib. unus.

Epistol. Pauli apostoli numero XIIII : Ad Romanos epistola I. Ad Corinthios epistola I. m n o n p

Ad Galathas epistola I. Ad Ephesios epistola I. Ad Philippenses epistola I. Ad Colosenses n p n o n o

epistola I. Ad Tesalonicenses epistola I. Ad Timotheum epistola I. Ad Tytum epistola I. n o q n p n o n o

Ad Phylemonem epistola I. Ad Hebreos epistola I. Apocalipsis Iohannis cc. XX. Ordo VII n o n o

epistolarum canonicarum: Petri apostoli epistol. II. Iacobi apostoli epistola una. Iohannis r a t

apostoli epistol. III. Iude Zelotis apostoli epistola una. u t v

a)-a) am Rand M; om. R.

b) folgt Lib. I. CR.

c) korr. in Ruth M.

d) korr. in Regum M.

e) unus K.

f) unus C; II R.

g) secundus R.

h) folgt lib. II C. o

i) vor Ysai. C.

j) om. KC.

k) om. K.

l) Agge MR.

m) XII K.

n) lib. M.

o) unus M; una C.

p) II C. e

q) tesaloniceses M.

r) ecclesiarum C.

s) om. K.

t)-t) bereits vor Iacobi M.

u) epistola MR; om. K.

v) om. K.

Polycarp 3.20.3

631

3. Ex decretis eiusdem.

Quamvis aliud fundamentum nemo possit ponere preter id, quod positum est, quod est a

Christus Iesus, tamen ad edificationem nostram sancta Romana ecclesia post illas veteris vel

novi testamenti (seu suas decretales scripturas,) quas regulariter suscepimus, etiam has suscipi

non prohibet: Sanctam synodum Nicenam CCCXVIII patrum mediante maximo Constantino

augusto, in qua Arrius hereticus condempnatus est. Sanctam synodum Constantinopolitanam

mediante Theodosio seniore augusto, in qua Macedonius hereticus debitam dampnationem

excepit . Sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius dampnatus est cum consensu b

beatissimi celestini pap. mediante Cyrillo Alexandrin. sedis antistite et Archadio episcopo ab c

Italia destinato. Sanctam synodum Calcidonensem mediante Martiano augusto et Anatholino

Constantinopolitano episcopo, in quo Nestoriana et Euticiana heresis simul cum Dioscoro d e

eiusque complicibus dampnate sunt. Sed et si qua sunt concilia a sanctis patribus hactenus

instituta preter istorum IIII auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Iam nunc or

subiciendum de opusculis sanctorum patrum, que in ecclesia catholica recipiuntur: Opuscula f

beati Cypriani martiris et Cartaginensis episcopi. Item opuscula beati Gregorii Nazanzeni

episcopi. Item opuscula beati Basilii Cappadoceni episcopi. Item opuscula beati Athanasii g h

episcopi Alexandrini . Item opuscula beati Iohannis Constantinopolitani episcopi . Item i j k k

opuscula beati Theophi Alexandrini episcopi. Item opuscula beati Cyrilli Alexandrini l m n

episcopi . Item opuscula beati Hylarii Pictavensis episcopi. Item opuscula beati Ambrosii n

Mediolanensis episcopi. Item opuscula beati Augustini Yppone Reginensis episcopi. Item o o

opuscula beati Hieronimi presbiteri. Item opuscula Prosperi viri religiosissimi. Item epistola p

beati Leonis pape ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum destinata, cuius textum

quispiam si usque ad unum iota disputaverit et non eam in omnibus venerabiliter receperit, q

anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium patrum orthodoxorum, qui in nullo a

sancte ecclesie Roman. consortio deviarunt nec ab eius fide vel predicatione seiuncti sunt, r r

sed ipsius communionis per gratiam Dei usque ad ultimum diem vite sue fuere participes, s

legendos decernimus. Item decretales epistolas, quas beatissimi pape diversis temporibus ab

urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt venerabiliter suscipiendas. Item

gesta sanctorum martirum, que multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus

confessionum triumphis irradiant. Quis ita catholicorum dubitet et maiora eos in agonibus t

fuisse perpessos nec suis viribus, sed Dei gratia et adiutorio universa tollerasse? Sed ideo

secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur,

quia et eorum, qui scripsere, nomina penitus ignorantur et ab infidelibus aut idiotis superflua

aut minus apta, quam rei ordo fuerit, scripta esse putantur.

a) Q in großer Buchinitiale CR.

b) accepit C.

c) antiste MR.

d) qua K; korr. in qua C.

e) eutociana M.

f) folgt est C.

g) opus K.

h) opusculum K.

i) durchgestrichen C.

j) folgt episcopi C.

k)-k) om. R.

l) opus K.

m) theophili C; stephani R.

n)-n) om. K.

o) korr. in yponiensis C.

p) folgt beati C.

q) ea R.

Polycarp 3.20.3

632

r) romane ecclesie CR.

s) atque R.

t) ista KC.

Polycarp 3.20.4

633

4. Gregorius. In epistola XXIIII in lib. primo. a b

Sicut sancti evangelii IIII concilia suscipere et venerari me fateor. Nicenum scilicet, in quo or

perversum Arrii dogma destruitur, Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et

Macedonii error convincitur. Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur,

Calcedonense vero, in quo Euticetis Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione

amplector, integerrima approbatione custodio, quia in his velud in quadrato lapide sancte fidei

structura consurgit et cuiuslibet vite atque actionis norma existit. Quisquis eorum soliditatem

non tenet, etiam si lapis esse videatur, tamen extra edificium iacet. Quintum quoque concilium

pariter veneror, in quo epistola, que Ibes dicitur, erroris plena reprobatur. Cunctas vero c d d

personas, quas prefata veneranda concilia respuunt, respuo, quas venerantur, amplector, quia

dum universali consensu sunt constituta, se dampnat, non illa respuit, quisquis presumit aut

solvere, quos religant , aut ligare, quos solvunt. Quisquis aliud sapit, anathema sit. e

a) om. CR.

b) II C.

c) ibé KR; hibé C.

d) ante correctionem: plena erroris M; et roris plena R.

e) religerat K.

Polycarp 3.20.5

634

5. Leo quartus episcopis Brittaniæ salutem. a b c

De libellis et commentariis aliorum non convenit aliquem iudicari et sanctorum conciliorum

canones relinquere vel decretalium regulas, id est que habentur apud nos simul cum illis in

canone. Quibus autem in omnibus ecclesiasticis utimur iudiciis, sunt canones, qui dicuntur

apostolorum, Nicenorum, Anceritanorum, Neocesariensium, Gangrensium, Antiocensium,

Laudicensium, Constantinopolitanorum, Ephesinorum, Calcedonensium, Sardicensium,

Cartaginensium et cum illis regul. presulum Romanorum. Isti omnino sunt, per quos iudicant d

episcopi et per quos episcopi simul iudicantur et clerici. Nam si tale immerserit vel contigerit e

inusitatum negotium, quod minime possit per istos finiri, tunc si illorum, quorum meministis

dicta, Hieronimi, Augustini, Ysidori vel ceterorum similiter sanctorum, doctorum similium

reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda vel ad apostolicam sedem

referendum de talibus. Quam ob causam luculentius et magna voce pronuntiare non paveo,

quia que diximus sanctorum patrum statuta, que apud nos canones pretitulantur, sive sit ille

episcopus sive clericus, que indifferenter non recipit, ipse se convinxit minime catholicam et f

apostolicam fidem ad effectum sue retinere salutis.

a) davor Leo quartus K.

b) am Rand M; om. hier K.

c) auf Rasur M.

d) om. hier, hinter presulum nachgetragen M.

e) folgt et C.

f) convincit CR.

Polycarp 3.20.6

635

6. Epistola Athanasii ad M. papam. Domino Marco sancte et apostolice sedis atque

Egyptiorum episcopi.

Ad vos pervenisse non dubitamus, quanta et qualia ab hereticis et maxime ab Arrianis quotidie

patimur, quoniam in tantum ab eis persequimur, ut etiam nos vivere tedeat. Quapropter

precamur, pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Niceni concilii

exemplaria, ut illa nobis, que sancte recordationis predecessoris vestri Silvestri fuerunt,

substituta mittatis stipulatione. Nam quando predict. synodo cum beat. memori. Alexandro

digne Deo pontifice nostro, id est Alexandrin. magn. civitatis episcopo, in diaconatus

interfuimus offitio, sub nostr. presenti. testimonio per beatos viros Victorem et Vincentium

presbiteros apostolice sedis apocrisiarios missa sunt predicto pap. Silvestro cum astipulatione

subnixa capitula LXX. Sane presentibus nobis LXXX in memorata capitula tractata sunt

synodo, scilicet XL Grecis Greca edita lingua et XL Latinis similiter Latina edita lingua. Sed

visum est CCCXVIII patribus in predicto sancto spiritu repletis concilio congregatis et b c

maxime iamdicto Alexandro et apostolice sedis apocrisiariis, ut X capitula adunarentur aliis

atque congruis in locis insererentur et ad formam LXX discipulorum vel totius orbis terre

linguarum LXX tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, que omnem christianorum

informarent orbem. nunc ergo, quia inimicis sancte Dei ecclesie et maxime Arrianis, a quibus

cotidie opprimimur, prefata LXX Niceni concilii capitula, que de prefata synodo iubente iam d

fato domino meo Alexandro decreto omnium episcoporum attuli, que etiam coram omnibus

recitavi atque transscripsi, sunt igne combusta, optamus, ut a vestre sedis auctoritate percipere

per presentes legatos mereamur.

a) folgt ecclesie C.

b) folgt est MK (getilgt M).

c) repleti sunt K.

d) folgt getilgt nochmals iubente M.

Polycarp 3.20.7

636

7. Athanasio et universis Egyptiorum episcopis Marcus.

Requirentes in sancto nostr. et apostolice sedis scrinio eadem, que sancte recordationis a

predecessori meo Silvestro sunt directa, LXX, sicut significastis, capitula illesa invenimus. Ipsa

enim vobis propter auctoritatem et subscriptionem tantorum patrum et eius magni concilii

minime misimus, sed per eadem coram apocrisiariis vestris alia similia eundem numerum b

eademque verba et ipsam subscriptionem continentiam vobis scribere et sub certa stipulatione c

et confirmatione mittere curavimus.

a) sedi MR.

b) eandem C.

c) continentia K.

Polycarp 3.20.8

637

8. Damasus episcopus omnibus episcopis.

Observetur ab omnibus, ut illa semper, que apostolica constitutione et patrum traditione sunt

constituta, sub metu inrefragabili auctoritate teneantur.

Polycarp 3.20.9

638

9. Origenis super cantica canticorum. a

Illud palam est multa vel ab apostolis vel ab evangelistis exempla esse prolata et novo b

testamento inserta, que in his scripturis, quas canonicas habemus, nusquam legimus, in

apocrifis tamen inveniuntur et evidenter ex ipsis ostenduntur assumpta. Sed nec sic quidem

locus apocrifis dandus est; non enim transferendi sunt termini eterni, quos statuerunt patres

nostri. Potuit enim fieri, ut apostoli vel evangelist. sancto spiritu repleti scirent, quid c

assumendum esset ex illis scripturis, quid vero refutandum. Nobis autem non est absque

periculo aliquid tale presumere, quibus non est tanta spiritus abundantia.

a) Inskription om. C.

b) est R.

c) evangelio K.

Polycarp 3.20.10

639

10. Zepherinus papa omnibus Siciliæ episcopis.

Privilegia, que soli huic sancte sedi concessa sunt, in constitutis apostolorum eorumquea

successorum aliis quam plurimis cum eis concinnantibus habentur inserta. Quinquaginta enim

apostoli sententias prefixerunt cum aliis quam plurimis episcopis et servandas censuerunt.

a) et eorum C.

Polycarp 3.20.11

640

11. Caelestinus papa episcopis Galliarum.

Africanorum conciliorum sententias suas fecerunt apostolici antistites , cum probarunt . a b b

Concilium Tolletanum et Milevitanum ex auctoritate Innocentii pape firmata sunt. Concilium

Gangrense ex auctoritate apostolica conditum est, sicut Symachus papa affirmat. Concilium

Laodicense auctoritate apostolice sedis firmatum est, sicut Felix papa in decretis suis

confirmat.

a) ante correctionem: antistes M; folgt nachgetragen et K.

b) comprobarunt K; ante correctionem: comprobarunt C.

Polycarp 3.20.12

641

12. Pelagius Roman. ecclesie et apostolice sedis episcopus universis Germaniarum atque a

Galliarum regionum episcopis.

Cum in Dei nomine in Romana ecclesia synodum episcoporum sive ceterorum consacerdotum

Dei fidelium congregatam habuissemus et de ecclesiasticis statutis, ut sunt ab apostolis et a

sanctis patribus tradita, diligentius tractaremus, supervenere litter. vestre et ut magis essent b

auctoritativ., etiam viv. voces processerunt, rogantes ut ordinem prefationum, quem sancta

Romana ecclesia hactenus haberet, nostris litteris vobis remandaremus. Tunc de vestra

voluntate et studio tam bono multum gavisi sumus ac sacrum ordinem Romanum sacraque

constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes invenimus has VIIII prefationes in sacro

cathalogo tantummodo recipiendas, quas longa retro vetustas in Romana ecclesia hactenus c

servavit, id est unam in albis paschalibus, aliam de ascensione Domini, tertiam de pentecosten,

quartam de natale Domini, quintam de apparitione Domini, sextam de apostolis, septimam de

sancta trinitate, octavam de cruce, nonam de ieiunio in quadragesima tantummodo dicendam.

Has prefationes tenet et custodit sancta Romana ecclesia, has tenendas esse vobis mandamus.

a) Gelasius K.

b) supervener(unt) K.

c) folgt nochmals in M.

Polycarp 3.20.13

642

13. Adrianus papa.

Hi, qui inventi fuerint libros famosos et ignotos in ecclesia legere vel cantare, a

excommunicentur.

a) fuerit R.

Polycarp 3.20.14

643

14. Ex Toletano concilio . a a

De hymnis etiam canendis et salvatoris et apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse

Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matheo evangelista testante: Et hymno dicto exierunt in

montem Oliveti. Et Paulus apostolus ad Hephesios scribit dicens: Implemini spiritu sancto

loquentes vobis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Et quia nonnulli hymni humano

studio in laudem Dei atque apostolorum et martirum triumphis compositi esse noscuntur, sicut

hii, quos beatissimi doctores Hylarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam

specialiter reprobant, pro eo quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione

non existunt, respuant ergo et illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie

publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Deo patri et

filio et spiritui sancto in secula seculorum, amen. Nam et ille hymnus, quem nato in carne

Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis : b

reliqua, que ibi secuntur, ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec idem in ecclesiis

canendus est, qui sanctarum scripturarum libris non est. Componuntur ergo hymni, sicut c d

componuntur miss. sive preces vel orationes dive commendationes seu manus impositiones.

Ex quibus si nulla dicantur in ecclesia, vacant offitia ecclesiastica. Sicut igitur orationes, ita et

hymnos in laudem Dei compositos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo Gallia e

Hyspaniaque celebret, excommunicatione plectendi, qui hymnos reicere fuerint ausi.

a) concilio toletano C.

b) folgt nachgetragen et M.

c) folgt nachgetragen in M.

d) folgt in KC.

e) laude K.

Polycarp 3.21.1

644

XXI. que scriptur. quibus preponantur. a

1. Augustinus in libro II de baptismo. o

Quis autem nesciat sanctam scripturam canonicam tam veteris quam novi testamenti certis b c

suis terminis contineri eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita preponi, ut de illa

omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum rectum sit, quicquid in ea scriptum d e

esse constitit, episcoporum autem litteras, que post confirmatum canonem vel script. sunt vel f

scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris et per aliorum

episcoporum graviorem auctoritatem doctioremque prudentiam et per concilia licere

reprehendi, si quid in eis forte a veritate deviatum est, et ipsa concilia, que per singulas g

regiones vel provincias fiunt, plenari. conciliorum auctoritati, que fiunt in universo orbe

christiano sine ullis ambagibus c.dere, ipsaque plenaria s.pe priora posterioribus emendari, h

cum aliquo experimento rerum aperitur, quod clausum erat, et cognoscitur, quod latebat, sine i

ullo typo sacrilego superbi., sine ulla inflata cervice arroganti. et contentione livida invidi.,

cum sancta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana? Et inferius: Si concilio

Cypriani attenditur, huic esse univers. ecclesie posterius concilium preponendum, cuius se

membrum esse gaudebat , et ut se in totius corporis compage retinenda ceteri imitarentur, j j

sepius admonebat. Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros preponenda et

universum partibus semper optimo iure preponitur.

a) XX K.

b) Qui K.

c) certi R.

d) folgt preponi K.

e) rectumve C.

f) om. K.

g) ea K.

h) sive MKCR.

i) folgt nochmals cum R.

j) gaudebat esse C.

Polycarp 3.21.2

645

2.

Canonum statuta sine preiudicio ab omnibus custodiantur et nemo in actionibus vel in iudiciis a

ecclesiasticis suo sensu, sed eorum auctoritate ducatur. In exponendis etiam vel predicandis

divinis scripturis sanctorum catholicorum patrum et probatissimorum sensum quisque b

sequatur, in quorum scriptis, ut ait beatus Hieronimus, fidei veritas non vacillet.

a) om. K.

b) scriptis M.

Polycarp 3.21.3

646

3. Calcedonense concilium . a a

Regulas sanctorum patrum per singula nuncusque concilia constitutas proprium robur b

obtinere decrevimus . c

a) om. K.

b) statutas C.

c) om. R.

Polycarp 3.21.4

647

4. Alexandri pape . a a

Similiter si huiusmodi personis quedam scriptur. quoquomodo per metum aut fraudem aut b

per vim extort. fuerint, vel ut se liberare possint, quocumque ab eis conscript. vel roborate

fuerint ingenio, ad nullum eius preiudicium aut nocumento provenire censemus neque ullam eis

infamiam vel calumpniam aut a suis sequestrationem bonis umquam auctore Domino et c

sanctis apostolis eorumque successoribus sustinere permittimus. Confessio vero in talibus non

conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante qui ait: Ex corde enim procedunt

homicidia, adulteria, fornicationes, blasphemi. et cetera, que sunt ad hec pertinentia. Nec

tantum adtendenda sunt, que fiunt, tantum quo animo fiunt . Quorum exempla, si omnia d e

scribere ceperimus, ante dies quam exempla deficient. Unde et illud est, quod Dominus ad

munera Abel respexit et non ad Cain, quia magis attendit ad offerentis animum quam ad ea, f

qu. offeruntur . Omnis enim confessio, que fit ex necessitate, fides non est. g

a) om. KC.

b) huius K.

c) sequastrationem M.

d) quantum K; korr. in quantum C.

e) fiant C.

f) om. K.

g) offerentur M.

Polycarp 3.21.5

648

5. Damasus Stephano archiepiscopo.

Omnia decretalia cunctorum predecessorum nostrorum constituta, que de ecclesiasticis

ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita omnibus episcopis a cunctis generaliter a

sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps

noverit denegari. b

a) ac CR.

b) Endung korr. M; noverint KR.

Polycarp 3.21.6

649

6. Ex concilio Calcedonensi. a

A sanctis patribus in unaquaque synodo usque nunc prolatas regulas tenere statuimus.

a) Inskription om. K.

Polycarp 3.21.7

650

7. Hormisda papa . a a

Nemo mihi quelibet contra auctoritatem sedis apostolice vel contra CCCXVIII episcoporum

vel reliquorum canonum statuta obiciat, quia quicquid contra illorum diffinitionem, in quibus

spiritum sanctum locutum esse credimus, dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed

etiam pericolosum esse non dubito.

a) om. K.

Polycarp 3.22.1

651

XXII. De predicatione.

1. Leo episcopus Theodoro episcopo.

Specialiter statuentes iubemus, ut preter Domini sacerdotes nullus audeat predicare, seu

monachus seu laicus, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur.

Polycarp 3.22.2

652

2. Anastasius papa Anastasio imperatori.

Quicquid ad hominum profectum quilibet in ecclesia minister pro officio suo videtur operari,

hoc totum continere implendo divinitatis affectum ita ille, per quem loquitur Christus, affirmat

Paulus: 'Ego plantavi' Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est

aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. A Deo autem non queritur, quis vel a

qualis predicet, sed quem predicet , ut invidos etiam bene Christum predicare confirmet. Quo b b b

malus diabolus ipse deiectus est et hoc ipse predicare non desinit.

a) om. R.

b) am Rand nachgetragen MC.

Polycarp 3.22.3

653

3. Augustinus . a

Quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nichil ex ipso de

nostris manibus in terram cadat, tanta sollicitudine observemus, ne verbum Dei, quod nobis b

erogatur, dum aliud aut cogitamus aut loquimur, de corde nostro depereat, quia non minus

reus erit, qui verbum Dei neglegenter audierit, quam ille, qui corpus Christi in terram cadere

neglegentia sua permiserit . c

a) om. K.

b) terra K; korr. C.

c) permisit K.

Polycarp 3.22.4

654

4. Ex concilio Cartaginensi. a

Sacerdote in ecclesia verbum faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

a) Inskription om. K.

Polycarp 3.23.1

655

XXIII. De consuetudine. a

1. Ex epistola Ieronimi ad Lucianum Beticum in libro V. b c d

Illud breviter te admonendum puto traditiones ecclesiasticas, pr.sertim que fidei non officiant,

ita observandas, ut a maioribus tradit. sunt, nec aliarum consuetudinem aliarum more subverti.

Atque utinam omni tempore ieiunare possimus, quod in actibus apostolorum diebus e

pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus, nec f f

tamen Manichee hereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus preferri non debuerit spirituali.

Eucharistiam quoque condempnationem nostri et pungente conscientia semper accipere et g

psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus, et cum eo canere.

Eructavit cor meum verbum bonum. Nec hoc dico, quod festis diebus ieiunandum putem et

contextas L diebus ferias auferam, sed unaqu.que provincia in suo sensu habundet et maiorum

precepta leges apostolicas arbitretur.

a) Zahl om. R.

b) Inskription om. K.

c) l R.

d) om. R.

e) oder quia M.

f) korr. in fecisse credentes C.

g) condempnatione KR; korr. in condempnatione C.

Polycarp 3.23.2

656

2. Sardicense concilium cap. I. De eadem re . a a a

Non minus mala consuetudo quam pernitiosa corruptela funditus eradicanda est.

a) om. K.

Polycarp 3.23.3

657

3. Augustinus in III. libro de baptismo.

Felix Ablaceni dixit: Consuetudinem ratio et veritas semper excludit. Augustinus: Si ratio, si

veritas, optime.

Polycarp 3.23.4

658

4. Augustinus ad Ianuarium.

Illa autem, que non scripta, sed tradita custodimus, que quidem toto terrarum orbe a a b b

observantur, datur intelligi vel ab ipsis apostolis vel plenariis conciliis, quorum est in ecclesia

saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicut id, quod Domini passio et

resurrectio et ascensio in c.lum, adventus de c.lo spiritus sancti anniversaria sollemnitate

celebratur, et si quid aliud tale occurrerit, quod servatur ab universis, quacumque se diffundit c

ecclesia. Alia vero, que per loca terrarum regionesque variantur, sicuti est quod alii ieiunant

sabbato, alii cotidie communicant corpori et sanguini Domini, alii certis diebus accipiunt, et si d

quid aliud huiusmodi animadverti potest, totum hoc genus rerum liberas habet observationes. e f

Quod enim neque contra fidem neque contra bonos mores esse convincitur, indifferenterg

habendum et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est. Mater Mediolanum me h h

secuta invenit ecclesiam sabbato non ieiunantem, ceperat fluctuare, quid ageret. Tunc ego i

consului de hac re beatissim. memori. episcopum Ambrosium. At ille ait: Cum Romam venio , j

ieiuno sabbato, sic et tu, ad quam forte ecclesiam veneris, eius morem serva, si cuiquam non k

vis esse scandalum nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est.

a) queque C; quod R.

b) orbe terrarum K.

c) quod C.

d) Wortbeginn korr. M.

e) quod CR.

f) folgt nochmals aliud K.

g) indifferuntur korr. in indifferuntur C.

h) Mediolanum mater CR.

i) folgt in K.

j) folgt et K.

k) om. K.

Polycarp 3.23.5

659

5. Imperator Constantinus augustus. a

Consuetudinis ususque longevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura b c

momento, ut aut rationem vincat aut legem.

a) ante correctionem: CONTRA (?) M; contra K; cont R. s

b) Consuetudines C.

c) usque MR.

Polycarp 3.23.6

660

6. Iulianus lib. XXX IIII dig. o o

Inveterata consuetudo pro lege non inmerito custoditur, et hoc est ius, quod dicitur moribus

constitutum. Nam cum ipse leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi

recept. sunt, merito et ea, que sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes. Quare

rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito

consensu omnium per desuetudinem abrogentur.

Polycarp 3.23.7

661

7. Gregorius papa Constantino episcopo Mediolanensi. In epistola XXXVII lib. IIII. a a

Quod scripsistis quia scandalizantur plurimi eorum, quia fratrem et coepiscopum nostrum

Iohannem Revennatis ecclesiæ inter missarum sollemnia nominetis, requirenda vobis

consuetudo antiqua est, et si consuetudo fuit, modo a stultis hominibus reprehendenda non est.

Si vero consuetudo non fuit, fieri non debet, unde quibusdam scandalum moveri possit.

a)-a) om. K.

Polycarp 3.23.8

662

8. Gregorius episcopis Numidi.. In epistola LXXIIII lib. I. De eadem re . a a a

Petistis enim per Hylarium cartularium nostrum a beat. memori. decessore nostro, ut omnes b

vobis retro temporum consuetudines servarentur, que a beati Petri apostolorum principis

ordinationum initiis hactenus vetustas longa servavit. Et nos quidem iuxta seriem relationis

vestre consuetudinem laudamus, que tamen contra fidem catholicam nichil usurpare

dignoscitur.

a) om. K.

b) predecessore C.

Polycarp 3.23.9

663

9. Innocentius papa.

Quis enim nesciat aut non avertat id, quod a principe apostolorum Petro ecclesie Roman. a

traditum est ac nuncusque custoditur, ab omnibus debere servari nec superduci aut introduci

aliquid, quod auctoritatem non habeat aut aliunde accipere videatur exemplum?

a) advertat R.

Polycarp 3.23.10

664

10. Augustinus.

In his enim rebus, de quibus nichil certi statuit scriptura divina, mos populi Dei vel instituta

maiorum pro lege tenenda sunt, et sicut prevaricatores legum divinarum, ita contemptoresa

consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt.

a) folgt et K.

Polycarp 3.24.1

665

XXIV. De ritibus ecclesiasticis . a b

1. Anastasius urbis Rome episcopus omnibus episcopis. c

Audivimus quosdam sacerdotes in ecclesia, quando evangelia leguntur, sedere et domini

salvatoris verba non stantes, sed sedantes audire. Quod nullatenus ut deinceps fieri sinatis,

apostolica auctoritate mandamus, sed dum sancta evangelia in ecclesia recitantur, sacerdotes

et ceteri omnes non sedentes, sed venerabiliter curvi et in conspectu evangelii stantes dominica

verba intente audiant et fideliter adorent.

a) Zahl om. KR.

b) ecclesiarum K.

c) Anastius M.

Polycarp 3.24.2

666

2. Ex concilio Niceno . a a

Quoniam sunt quidam in die dominico genua flectentes et in diebus pentecostes, ut omnia in

diversis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio a pascha usque in octavasb

pentecostes stantes Domino vota persolvere.

a) niceno concilio C.

b) octab) C.

Polycarp 3.24.3

667

3. Urbanus episcopus episcopis omnibus . a a

Quod sedes episcoporum in ecclesiis excels. constitut. et parate inveniuntur ut thronus,

speculationem et potestatem iudicandi et solvendi atque ligandi Domino sibi traditam materiam

docent.

a) omnibus episcopis CR.

Polycarp 3.24.4

668

4. Ex concilio Mogociensi.

Ut laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad

missas stare vel sedere penitus non presumant, sed pars illa, que cancellis ab altari dividitur,

tantum psallentibus pateat clericis. Ad adorandum vero et communicandum laicis et feminis

sicut mos est, pateant sancta sanctorum.

Polycarp 3.24.5

669

5. Marcellus papa.

Qu.cumque ergo contemptiones inter christianos orte fuerint, ad ecclesiam deferantur et ab a

ecclesiasticis viris terminentur, et si ob.dire noluerint, quousque oboediant, a liminibus sancte

ecclesie excludantur.

a) referantur M.

Polycarp 3.24.6

670

6. Ex concilio Meldensi.

De opertorio dominici corporis vel altaris non umquam corpus, dum ad tumulum vehitur, a a

obtegatur et sacro velamine, dum honorantur corpora, altaria polluantur.

a) numquam M.

Polycarp 3.24.7

671

7. Ex eodem.

Ne ad nuptiarum ornatum ministeria divina prestentur et, dum inproborum tactu vel pompa

secularis luxuri. polluuntur, ad officia sacri misterii videantur indigna. a b

a) officii K.

b) misterium K.

Polycarp 3.24.8

672

8. Augustinus . a

Habebat Dominus loculos et a fidelibus oblata conservans et suorum necessitatibus et aliis

indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiastice pecuni. forma est instituta, ubi

intelligeremus, quod precepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse preceptum,

ut nichil pecuni. servetur a sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur et propter inopie timorem

iusticia deseratur.

a) folgt super Iohannem K.

Polycarp 3.24.9

673

9. Ex concilio Laudocensi.

Quod non oporteat in quadragesima martirum natalicia celebrari, sed eorum sancta

commemoratio in diebus sabbatorum et dominicorum fieri conveniat.

Polycarp 3.25.1

674

XXV. De observatione XL atque ieiunii. a e

1. Telesphorus Roman. urbis archiepiscopus omnibus episcopis.

Statuimus ut VII ebdomadas plenas ante sanctum pascha omnes clerici in sortem Domini

vocati a carne ieiunent, quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione,

ita et in ieiunio debet fieri discretio . Has ergo VII ebdomadas omnes clerici a carne et deliciis b

ieiunent et hymnis et vigiliis atque orationibus inherere die noctuque studeant . Nocte vero c

sancta nativitatis domini salvatoris missas celebrent et hymnum angelicum in eis sollemniter d e

decantent, quoniam et eadem nocte ab angelo pastoribus est nuntiatus.

a) Zahl om. K.

b) am Rand M.

c) stedeant C.

d) sancte C.

e) nativitas R.

Polycarp 3.25.2

675

2. Eusebius.

Ut in ecclesia a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

Polycarp 3.25.3

676

3. Silverius.

Solent plures, qui se ieiunare putant in XL, mox ut signum audierint, ad horam nonam

manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt, si ante manducaverint, quam vespertinum

celebretur officium. Concurendum est enim ad missas et auditis missarum sollemnibus et a

vespertinis officiis, largitis helemosinis ad cibum accedendum est. Si vero aliquis necessitate b

constrictus fuerit, ut ad missas venire non valeat, estimata vespertina hora completa oratione c d

sua ieiunium absolvat.

a) missam K.

b) largitisque K.

c) mis)s M; missam K.

d) completaque K.

Polycarp 3.25.4

677

4. Gregorius papa.

Quadragesima summa observatione est observanda, ut ieiunium in ea preter dies dominicos,

qui de abstinentia subtracti sunt, nisi quem infirmitas impedierit, nullatenus solvatur, quia ipsi

dies decim. sunt anni. A prima igitur dominica XL usque in pascha Domini VI ebdomade e a b

computantur, quarum videlicet dies XLII fiunt. Ex quibus dum sex dies dominici abstinenti. c

subtrahuntur, non plus in abstinentia quam XXX et sex dies remanent, verbi gratia si per

CCCLXV dies affligimur, quasi anni decimas Deo damus, et ut sacer numerus XL dierum d

adimpleatur, quem salvator noster suo sacro ieiunio consecraverat, IIII dies prioris ebdomad.

ad suplementum XL dierum tollantur, id est IIII feria, que caput ieiunii subnotatur, et V. feria a

sequens, VI et sabbatum. Nisi enim istis IIII dies superioribus XXX et VI adiunxerimus, XL a e or

dies in abstinentia non habemus . f

a) VII K.

b) ebdomades KR.

c) nachgetragen M.

d) CCCXLV M; korr. C.

e) estis R.

f) folgt iubent(er) etiam require R.

Polycarp 3.25.5

678

5. Hec sunt ieiunia, que sanctus Gregorius genti Anglorum predicare precepit.

Sunt IIII ieiunia IIII temporum anni, id est veris, æstatis, autumni et hyemis. Ieiunium or or

primum in prima ebdomada XL , ieiunium secundum in ebdomada post pentecosten, ieiunium e

tercium in plena ebdomada ante autumnale equinoctium, ieiunium quartum in plena ebdomada

ante nativitatem Domini. Ieiunium in feria VI. per totum annum, nisi a pascha usque ad a

pentecosten, aut si maior festivitas fuerit.

a) na" K; natù C; n" R.

Polycarp 3.25.6

679

6. Ambrosius in libro sermonum.

Quadragesima VI septimanas habet cui addidit Telesphorus pontifex VII. ebdomadam, et

vocatum est hoc tempus quadragesima.

Polycarp 3.25.7

680

7.

Licet nova consuetudo ecclesie nulla fulta auctoritate semper numeret inter ieiunia et

ordinationes IIII temporum primam ebdomadam primi mensis martii et secundam quarti, id est

iunii, vetusta auctoritas sanctorum patrum est, ut in initio quadragesimali et in ebdomada a b

pentecostes debeant observari. Unde Leo papa ait: Huius observantie utilitas, dilectissimi, in

ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrina sancti spiritus ita per totius anni

circulum distributa sunt, ut lex abstinenti. omnibus sit ascripta temporibus. Siquidem ieiunium

vernale in quadragesima, estivum in pentecosten, autumnale in mense septimo, hyemale autem

in hoc quidem decimo celebremus. Item Gelasius: Ordinationes sunt presbiterorum et

diaconorum IIII mensis ieiunio, VII et X , sed etiam quadragesimalis initii ac mediana c ti mi mi

XL die sabbati. Ac proinde beatus Gregorius papa et Felix attavus eius, Symachus atque me

Simplicius leguntur ordinationes in februario celebrasse, scilicet quadragesimali tunc initio

concurrente. De ieiunio autem IIII mensis a Gelasio dicti, quod iuxta Leonem papam semper ti

est in ebdomada pentecostes, a multis ambigitur. Sic enim Leo papa inquit de ieiunio et

ordinatione eius: Post perceptum sancti spiritus donum salubriter et necessari. consuetudo est

instituta ieiunii, ut si quid forte inter ipsa festivitatum gaudia negglegens libertas et licentia

immoderata presumpsit, hoc religios. abstinenti. censura castiget. que ob hoc quoque

studiosius exequenda est, ut illa in nobis, que in hac die ecclesie divinitus sunt illata,

perveniant . Item: Repletis namque apostolis virtute promissa et in corda eorum spiritu d

veritatis ingresso, non ambigimus inter cetera celestis doni sacramenta doctrinam ac spiritualis

continenti. disciplinam de paraclyti magisterio divinitus fuisse conceptam, ut sanctificate e e

ieiunio conferendis sibi karismatibus fierent aptiores. In quibus duobus exemplis satis f

ostenditur ad conferendos sacros ordines ab apostolis ieiunia constituta fuisse. Sicque ieiunia

quadragesimalis initii ac pentecostes ad formam VII et X. in libris scribuntur sacramentoriis. mi

Unde quarta feria primi termini du. lectiones locuntur de ieiunio XL . Sabbato autem e

pentecostes, qui est terminus secundus, du. locuntur de veteri observatione eius. Quarti vero

mensis ieiunium a Gelasio ideo dicitur, quia sabbatum ebdomade pentecostes sepius in IIII , g h to

quam in tertio mense repperitur. Sic enim a tempore nomen hoc habet sicut quodlibet a loco, i

in quo sepius habitat. Propter quod ieiunium quoque initii quadragesimalis potest dici ieiunium

primi mensis, quia sepius sabbatum eius in mense primo quam in februario invenitur. Quorum

IIII mensium prophetia Zachari. significativa est dicens: Ieiunium primi et ieiunium quarti , or j

ieiunium VII et ieiunium X erit domui Iuda in gaudium et l.ticiam et in sollemnitates mi mi

preclaras. Initii autem quadragesimalis ieiunio bene ordinatio sacri ordinis competit. Sicut

Christus post baptismus spiritu sancto declaratus mox ieiunavit et discipulos ad sacrum k

ordinem elegit, sic quoque apostoli spiritu sancto baptizati mox ieiunantes diaconos

consecrandos elegerunt, sic Moyses post descensum spiritus sancti in igne loquentis l m

quinquagesimo die egressionis post ieiunium Aaron cum filiis consecravit et sic sacer est

numerus IIII temporum ex numero IIII fluminum, IIII virtutum IIII elementorum et or or or or

quattuor ewangeliorum.

a) nachgetragen M.

b) intio K.

c) folgt non solum C; diaconum R.

d) folgt nach Absatz Idem C.

e) magisterio paraclito K.

f) Endung korr. M.

g) nachgetragen M; om. R.

h) sabbato K.

i) korr. in quilibet M.

j) folgt et C.

k) declaratur CR.

l) descessum K; folgt montis C.

Polycarp 3.25.7

681

m) spiritu C.

Polycarp 3.25.8

682

8. Gregorius VII. Cap. VII. a b c c

Quia dies sabbati apud sanctos patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorundem

auctoritatem sequentes salubriter ammonemus, ut quicumque se christianum religionis d e


Download 3,77 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   22   23   24   25   26   27   28   29   ...   63




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish