TRANSCRIPCIÓN
-Nota: En negrita irán aquellos fragmentos cuya lectura —o, si son abreviaturas, su forma completa— no tenga clara.
-Nota: Lo que haya entre corchetes, es añadido mío.
-Nota: Inter cruces (†…†) aquellos pasajes de lectura dudosa y, si aplico alguna conjetura, la añado en negrita y dejo la lectura original entre corchetes y tachada [lectura]
[p233] Cap. I: De igneo spatio
Augustinnus super Gen[esim]: Super aerem purus ignis dicitur coelum: unde luminaria facta esse coniectant illius, scilicet igne lucis conglobata dispositaque natura in eas formas quas in coelo cernimus.
Seneca de naturalibus quaestionibus, lib. 6: Ordo siquidem rerum existit, et expurgatus ignis in custodia mundi summas sortitus oras pulcherrime circumit. Hic descendere non potest, sed nec ab extremo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto corpori locus est; certa et ordinata non pugnant. Vos autem dicitis, cum causas stellarum transuolantium redditis, posse aliquas partes aeris ad se ignem trahere ex locis superioribus atque ex eo ardore accendi. Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea ui calorem in ea quae subiacent transilire. Non enim tunc ignis illinc cadit, quod fieri non potest, sed hic nascitur. Apud nos videmus certe late incendio peruagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se flammam concipere; itaque uerisimile est, et in aere summo, in quo ignis rapiendi naturam habet, accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim, ut unus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diuersum ex diuerso transitus; paulatim ergo ista in confinio uim suam miscent, ita ut dubitare posses aer an hic iam aether sit.
Ignis purus ubinam?
Philosophus in Metheor[ologico] li[bro], 1: Inferius quidem in eo quod super terram est, vincit aqua, et aer sine igne. Nam si vinceret ignis combusteret illud et exiccaret. Ignis autem purus, et non turbidus, superius est contingens orbem lunae.
Hugo in didascalicon lib. 1: Itaque temporalia haec sunt naturae opera, quae super terram oriuntur sub lunari globo movente igne artifice, qui quadam vi descendit in res sensibilis procreandas.
Ex libro de naturis rerum [p234]: Locus orbi propinquus, qui, scilicet, orbis est elementum quintum, calidus est, et inflammatus. Nam omne mobile ex corporibus quando movetur motu circulari inflammatur, et ipsum quod ei approximat inflammat. In locis autem orbis in quibus videtur galaxia, sunt stellae multae parvae, spissae et magnae, propinquae, luminosae. Cum ergo procedit lumen earum ex illo loco igneo, vel inflammato, videtur in eo lumen oblongum. Et istae quidem stellae sunt, quarum quaedam alias tangunt et lumen a sole recipiunt. Quare continuatur lumen quarundam earum cum quibusdam propter hoc videtur galaxia in uno orbis loco, non recedens ab eo.
Ex his verbis Aristotelis innuitur, quod non solum a superiore sed ab inferiore loco gloria et honor contrahitur. Nam lucem dictarum stellarum nobilitat non solum lumen solis, sed etiam ignis. Esse autem galaxiae simile est esse stelarum comas habentium, quia similes sunt eis per hunc modum in locis suis. Et lumen solis superat lumen earum.
Cap II: De natura ignis communi
Avicenna de medicina libro 2: Ignis est corpus simplex, cuius naturalis locus existit super omnes elementarias partes, qui est concava caeli superficies. Ipse namque ad caelum pervenit, haec est levitas eius absoluta, huius natura calida est et sicca: et eius esse in generatis iuvat ut maturentur et subtilientur et temperentur, ut et eius penetratione per ea currat aerea substantia: ac duorum elementorum gravium et frigidorum pura frigiditas temperetur.
Philosophus de coelo et mundo, libro 3: Ignis est velocis motus calefaciens, adurens: incidit quoque et separat, et agregat plusquam separat. Non enim separat et finit: nisi omne quod non est sui generis. Aggregat autem et unit omne quod sui generis est: unde aggregatio et unitio est de ipsius ignis essentia. Separatio autem et consumptio non insunt ei nisi per accidens. Ignis corrumpitur dupliciter: Et ignem quidem corrumpi videmus dupliciter, aut enim corrumpitur contrario suo, finitur et extinguitur ex seipso.
Ex libro de natura rerum: Ignis simplex dictus est levissimum corporum: [p235] ascendens sursum, congregans homogenea, disgregans heterogenea, calefaciens et illuminans, virtutem habet ustivam et consumptivam, materiamque sibi subiectam ubi obediens fuerit, in favillam et cinerem redigit. Itaque materiam proximantem consumit cum sine materia extra sphaeram suam esse non possit. Quantoque in materia crassiori fuerit, tanto fortius urit: fortius enim urit in ferro, quam in carbone. Et fortius in carbone quam in stipula. Et in stipula, quam in stuppa. Item in viridi materia fortius urit quam in sicca. Ignis effectus varii: Ignis accensus aqua ardenti ex subtilitate sui fomenti etiam bombicem eadem aqua madefactum, non comburit, sed accendit, nec ullam alicubi adustionem praestat. Ignis lapides in aera soluit, ferrum mollit, lapidem crematum in caementum vertit, candida nigrificat, nigra candificat, pro tempore iucundus est, si non excrescat. Ignis ventum suscitat, unde Nota et vulgus ignem solent accendere, cum a tritico paleas excutiunt. Ignis manens ignis, actualem potest amittere caliditatem et siccitatem, sicut in aliis elementis contingit. Nam terra calefieri potest et humectari, aqua vero calefieri et aer frigefieri.
Cap. III: De eodem
Cumque ignis subtilissimus sit, nunquam evaporativus erit, quia omne evaporans evaporat subtilius se per attritionem et calefactionem, quae duo exclusa sunt ab igne subtilissimo et puro. Quinque lineae in igne Ignis si sub divo accenditur, quinque lineas efficere noscitur, una in medio fervidam, duas circumgelidas, duas vero inter has temperatas. Qui si ut sol circumiret, nimirum quinque circulus redderet, ad modum quinque circulorum in coelo, scilicet Borealis, Solstialis, Aequinoctialis, Brumalis, Australis. Ignis etiam ad ingressum ostii, facile extinguitur et difficile accenditur. Radius solis obiecto speculo concavo fit ignis secundum esse quod ibi est, non tamen habet lucem, sed corpulentiam et calorem. Experientia de generatione ignis Ignis ex silice elicitur, sed statim annhilatur, nisi circumposita levi et arida materi foveatur. Ex igne puro nihil fit, sine materia permanente. Ignis in maiori materia maioris est claritatis et caloris. Ignis multipliciter auxiliatur. Remedium praebet dolori, quem facit adustio. Dicitur etiam ignis, quod accensus in domo, defendit ea ab ictu fulminis. Ignis divinus Est autem genus ignis, de quo legitur in gestis Beati Nicolai, quod ardet in aqua calida, de sui natura semper mobile. Ignis divinus consumit non id quod est, sed potius id quod non est, ut peccatum. E contrario ignis concupiscentiae facit, quoniam ab esse ad minus esse hominem inflammando trahit. Ignis durat quousque durat combustibile, et amor quousque amabile.
Auctor. Ignis est elementum quartum. Calidus est et sursum tendit, splendet, rutilat, calefacit, fumum generat, ligna consumit, attractivae naturae est, cibos decoquit, huius effectus ex parte tanguntur in his versibus: Destruit, emollit, restringit, consolidatque. Terret, accendit, latificat, clarificatque. Mobilis et siccus mundusque favilla tenetur. Crescit et ascendit, sed aqua modica morietur.
Do'stlaringiz bilan baham: |