Cap IV: De propietatibus ignis in quibus assimilatur divinitati
Dionysius, de Hierarchia coelesti: Habet autem ignis multas divinae (si fas est dicere) gratiae propietates. Ignis enim sensibilis quidem est, et removetur omnibus, id est, supereminet omnibus elementis. Occultus est et invisibilis secundum se, non accedente materia in qua propriam manifestet actionem, inmensurabilis, potens omnium simul, mobilis [p236], tradens se omnibus quoquomodo appropinquantibus, renovativus materiae, illuminativus circumvelatis splendoribus incomprehensibilis, clarus, discretus, idest, discernens materias, ut plumbum ab argento, resiliens, immutabilis, sive impassibilis, sursum ferens, acute means, non receptans contumeliam minorationis, semper motus, per seipsum motus, movens alterum. Non indigens alterius, latenter crescens a seipso, et ad susceptas materias manifestam sumit magnitudinem, alias manifestans sui magnitudinem, activus, potens, simul omnibus praesens invisibiliter, neglectus non esse putatur, attritum autem sicut quadam vindicta, connaturaliter et proprie subitoque relucens, et iterum incomprehensibiliter impalpabilis non minutus in omnibus ditissimis suis traditionibus.
Glo[ssa] super actus Apostolorum, 2, c: In igne spiritus sanctus venit, Quattuor ignis proprietates quia ignis quatuor habet proprietates naturales, urit, purgat, calefacit, illuminat. Ignis etiam incorporens et invisibilis est in natura sua, sed assumpto alio corpore videtur diversi coloris apparens propter materias, in quibus ardet.
Cap. V: De differentia ignis caelestis ac terreni
August[inus], Super Genesim: Ignis quidem ille superior, ut dictum est, purus esse dicitur. Ignis autem ille, qui urit tangentem, qui de terrenis et humidis motibus infra existit, ut vertatur in aliud elementum, ac per hoc superiorem tranquillitatem evadere non valens, in ista pinguiori parte turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem, et ad usus terroresque mortalium
Auctor: Ignis ille supremus, ac tranquillus, non quaerit alienam materiam in qua coalescat. Iste vero terrenus ignis, quia non est in regione sua, sed deficit in consumptione materiae, et in aliud elementum converti dicitur, qui fumigando in aera densatur —hoc est utique differentia inter utrumque—. Quia ille coelestis ignis non est elementum, hic autem terrenus elementum, ille tranquillus, iste autem turbidus, ibi quoque fertur esse pura lux, hic autem ardor, unde tripartita sit ignis distinctio, aut enim est purus et sine materia et sic est ille coelestis, aut in materia. Triplex ignis Et hoc dupliciter, aut in materia rara et tenui, sic est in aera, et sic est flamma, ut in fulgore. Aut in materia crassiori terrena, scilicet ac solida, et sic est carbo vel favilla. Ignis ille superior non est calidus, vel ardens in se secundum quosdam. Et tantum in effectu calefacit enim subiecta.
Guilelmus de Conchis: Ignea non sunt calida, nisi quae vicina sunt alicui spissae materiae et humidae, unde sol in convallibus montium ubi aer spissior est, maiorem calorem exercet: unde in summitate montium, propter subtilitatem aeris perpetuae sunt nives.
Seneca ubi supra: Et ignis quidem fieri solet apud nos duobus modis. Uno scilicet si excitatur, sicut lapide percusso. Altero vero si attritu invenitur. Sicut cum duo ligna inter diutius sunt stricta. Nec omnis hoc tibi praestabit materia, sed eliciendis ignibus idonea, sicut laurus et hederae et alia in hunc usu pastoribus nota.
Cap VI: Quod ignis omnia vegetat et movet
Hugo, Super Ecclesiastem. Lustrans inquit universa in circumitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Eccles[iastes], cap I, Spiritus in sacra scriptura sumitur pro igne. Spiritum hic accipere possumus igneam vim, quae ab ipso sole procedens per cuncta se diffundit, et universa invisibiliter penetrans vegetat et movet, unde et veteres naturam esse dixerunt ignem artificem procedentem in res sensibiles procreandas: vitalis enim motus, et vegetationis sensibilis, in cunctis [p237] nascentibus, ignea vis origo est, quae rebus omnibus incrementum subiicit. Et invisibili eas nutrimento alens, ac fovens, ad visibilem tandem perducit substantiam hic ergo spiritus, id est, haec occulta naturae vis omnia lustrat, quia per omnes rerum partes invisibiliter se diffundens, unicuique secundum naturae suae capacitatem, propriam qualitatem distribuit, pergit et revertitur: quia universa quae oriuntur in tempore prius per incrementum provehit, ac deinde senescentia in originem suam reducit.
Ambrosius in Hexameron lib. 2: Cum dicant philosophi orbem coeli volvi stellis ardentibus refulgentem, nonne Dei providentia necessario prospexit, ut intra et supra coeli orbem aqua redundaret, quae illa ferventis axis incendia temperaret? Quod ergo exundat et fervet ignis, etiam aqua exundavit in terris, ne solis ac stellarum ardor eas exureret et tenera rerum exordia vapor insolitus laederet. Quanti fluvii, fontes, lacus terras irrigant, quia eas internus ignis vaporat? Unde enim arbores geminarent, sata prorumperent, vel orta conquirentur [aliàs coquerentur] nisi ea interior ignis animaret? Qui etiam de saxis frequenter excutitur, et de ligno exilit saepe dum caeditur. Itaque ne alterum altero consumeretur, invicem se temperant ignis et aqua. Deus enim pondere et mensura examinavit universa.
Seneca, ubi supra, lib. 7: Dicimus ergo ignem esse qui mundum occupet et in se cuncta convertat, nihilque aliud in rerum natura relinqui restincto igne, quam humorem, et in hoc futuri mundi spem latere: ita ignis exitus mundi est, humor exordium.
Cap VII: De diversis speciebus ignis
Hugo de Sancto Victore. Triplex ignis natura Triplex est ignis natura, scilicet quod nascitur, quod pascitur, quod depascit, hoc est, quod oritur, quod nutritur, quod consumit. Et secundum has tres naturas recipit decem species. Prima Prima est quae fit per remotionem, quae nec nascitur, nec pascitur, nec depascitur, qualis est Gehenna ignis. Non nascitur, quia originem extra se non habet; non pascitur, qui nutrimento non indiget; non depascitur, quia in substantia materiali non ardet. Secunda Secunda est species quae tantum nascitur, non pascitur, non depascitur, qualis est fulgor expressum a nubibus. Tertia Tertia quae tantum pascitur, non nascitur, non depascitur, qualis est ignis oculorum qui naturalis est. Quarta Quarta quae tantum depascitur, non nascitur, non pascitur, qualis est ignis solis extrinsecus, species ignis unde nec sordes ei apropinquare possunt, quas non sibi incorporando sed in nihilum redigendo consumit. Et haec est differentia inter ignem solis et gehennae, quia ignis solis extrinsecus depascitur, ignis vero gehennae nec extrinsecus depascitur nec intrinsecus id in quod ardet demolitur. Quinta Quinta species cum ignis, qui nascitur, pascitur, non depascitur, qualis est calor in ovo, quia ille de corpore foventis nascitur et pascitur et non depascitur eius substantia. Talis est et radius solis in luna. Sexta Sexta est quae nascitur et depascitur et non pascitur, sicut fulgor expressum de nubibus. Septima Septima est quae pascitur et depascitur et non nascitur, qualis est calor in corpore, pascitur cibis, depascitur humores corporis; non autem nascitur, quia naturalis est. Octava Octava quae violentia nascitur simulque nascitur et depascitur, sicut ignis excussus de silice et in lignis receptus, de silice per violentiam colliso nascitur et in lignis pascitur et ipsa ligna depascit. Nona Nona est quae sursum nascitur deorsum vero depascitur, simulque pascitur, sicut radius solis lucens in humido, de sole a sursum nascitur et pascitur et humorem depascitur. Decima Decima est quae de subtus simul nascitur, pascitur et depascitur, qualis est ignis exiens de ligno et ardens in ligno, proper has diversas species ignis diversa invenitur [p238] significare in scriptura, modo charitatem, modo cupiditatem, modo luxuriam, modo virtutes, modo vitia, modo Deum.
Do'stlaringiz bilan baham: |