Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXIX: De qualitatibus ventorum



Download 2,78 Mb.
bet100/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   96   97   98   99   100   101   102   103   ...   154

Cap. XXIX: De qualitatibus ventorum


Quaeri ergo potest cum ventus sit aer in aliquam partem fluens et dicatur aer esse calidus et humidus, quomodo dicatur esse boreas frigidus et siccus? Huic quaestioni respondemus, quod nihil est aere convertibilius, unde positus inter frigidum et calidum elementum: cito in eorum naturas converttur

Ex vicinitate terrae, qualitates illius contrahit. Quales ergo sunt terrae cardineas, talis inde nascitur ventus. Est autem Orientalis regio calida et humida, ex qua nascitur ventus calidus et humidus. Occidentalis regio frigida et sicca est, ex qua nascitur ventus frigidus et siccus. Duo capita terrae frigida sunt et humida: ex his venti frigidi et humidi nascuntur. Nam si auster in sua origine est frigidus et humidus, quia tamen per medium torridae Zonae ad nos pervenit, fit accidentaliter calidus, fugandoque nubes ad hunc angulum terrae, quam incolimus, pluvias operatur: unde humidus iudicatur. Boreas humidus causat tamen siccitatem Boreas, etsi in origine sua sit humidus, a nobis tamen nubes fugando serenitate operatur, unde ab effectu siccus dicitur.

Dicis forte, si quidem ventus est humidus, (ut tu affirmas) unde sit, quod omnes venti, si careant pluviis, aquam quae est in superficie terrae desiccant vel vestes vel herbas vel arbores? Respondeo, ventus qui est humidus, ut auster, est etiam calidus: calor vero siccitatem operatur. Ille qui est frigidus,est etiam siccus, unde non est mirum si desiccat. Vel secundum Philosophiam, quae morti non dat locum, nihil perit in mundo. Corpora namque quae sola secundum opinionem vulgi destructioni subiacent, si sunt ex elementis compositi, in elementa resolvuntur. Si vero sunt elementa, in alia transformantur. Aqua igitur quae est in superficie terrae, vel in panno vel in herba vel in arbore, cum tangitur a vento, in aerem transmutatur: unde terra, vestis aut quae naturaliter sunt, sicca in propria remanent qualitate. [p251]

Cap. XXX: De augmentatione ventorum secundum partes a quibus flant


Arist., ubi supra. Ideo autem Meridies et Septentrio pluris sunt exufflationis quam Oriens et Occidens et quae sunt inter utrosque ventos, quia non est sol in parte Septentrionis et meridiei, nisi in hora, id est, in uno tempore anni —scilicet, in parte Septentrionis hyeme et in parte meridiei in aestate—. Ideo vapor ascendens minor est et, per consequens, rarior et subtilitior. Ideo non multiplicatur alteratio eius in aquam sed fit ventus antequam alteratur. In Orientibus et Occidentibus et quae sunt inter utrumque, Sol est in omni hora: ideo plus est quod ibi resolvitur et ascendit de vapore: cum ergo resolvitur in parte Orientis incrassatur propter eius multitudinem. Et cum pervenit Sol in Occidentem, infrigidatur vapor ille propter elongationem Solis ab eo et alteratur, ut fiat aqua pluens. Similiter accidit et vapori ascendenti ex Occidente: pluvia vero prohibet sufflationem venti, quia materiam eius abscindit, quae est vapor siccus. Cur pluvia magis in Occidente Quoniam ergo vapor humidus plus ascendit ex parte Orientis et Occidentis quam ex parte Septentrionis et meridiei, vapor autem siccus e contrario, ideo pluviae magis fiunt in parte Orientis et Occidentis quam in parte Septentrionis et meridiei: venti autem econverso.

Motus quidem venti tortuosus, quia vapor ascendit sursum et postea reflectitur circulariter in circuitu terrae. Omnes autem venti debilis sunt ex principiis suis propter separationem partium ascendentis, quae sunt eius materia. Fortificatur ergo cum aggregantur illae partes ad invicem et vehementer flat. Item ventus fit in parte Septentrionis et meridiei plusquam in aliis, quia partes istae sunt inhabitabiles et nives et aquae multae sunt in eis, quae exuberant et liquefiunt: dum fortiter in eis agit sicque extrahit ex ea vaporem multum, et inde multiplicantur venti.

Dico enim quod terra dividitur in duas divisiones: una est habitabilis, altera inhabitabilis; una quae est vehementis caloris propter vehementem propinquitatem Solis et haec est pars meridiei, altera quae vehementis frigoris est propter elongationem Solis, et haec est pars Septentrionis. Ex his duabus (ut dictum est) magis fiunt venti. Dico iterum quod venti flantes ex parte Orientis calidiores sunt illis, qui ab Occidente, quia tempus in quo inflammat ventos qui flant ab Oriente, longius est illo quo eos quos flare contingit ab Occidente. Cur ventus septentrionalis segregat nubes Item ventus meridiei excitat nubem et aggregat et componet, qui in flatu suo curvitatem habet vel flexuositatem. Et involvitur per partes nubium, vel circa nubes. Septentrio vero recti flatus est et ideo segregat partes nubium aggregatas et ab invicem dividit.

Cap. XXXI De causis interpolationis ventorum


Ventus autem commovetur multotiens post consummationem pluviarum, quia Sol terram illuminans elevat ex ea vaporem siccum, qui generat ventum. Cum vero abscinditur elevatio vaporis sicci, quiescit ventus et elevatur occulta humiditas, ad quam exiccandam pervenit: sicque vapor calidus et humidus ascendit de terra, cui cum advenit frigus accidens in aere, alteratur et fit aqua pluens. Cum ergo pluit, quiescit ventus et eius materia abscinditur, quia terra humedectatur.

Est autem Sol causa abscisionis ventorum et iterum esse eorum, quando enim appropinquat nobis appropinquatione pauca, id est, [p252] debili, imprimit terram debiliter et paucus vapor ex ea ascendit, qui est venti materia. Quando autem appropinquatione forti, econverso accidit. Item quando discurrit super terram et adurit eam, sicut ignis magnus ligna pauca, ex ea non ascendit vapor, sicque materia venti abscinditur. Dico itaque quod prohibentia ventorum duplex est: quarum una est frigus, altera calor cum siccitate. Cur frigus et siccitas prohibent ventos Nam et siccitas cum frigore terrae partes congregat et continet, et siccitas cum caliditate exiccat eam, vel adurit vel opprimit: igitur et calor et frigus cum siccitate quando fortis est superfluitas utriusque, prohibet vaporem ascendentem et sic abscindit venti materiam.

Flant autem venti apud ortum caniculae et eius Occasum, quia oritur in tempore caliditatis, quando Sol habet virtutem elevandi vaporem, et occidit etiam in tempore, quo vapor ascendit. Et iterum flant venti per diem et quiescunt per noctem, quia Sole Occidente minoratur caliditas elevans vaporem. Flat autem Septentrio in vere, quia tunc Sol augetur et resolvit calor eius nivem: et sic ex terra elevat vaporem, qui hoc tempore propter frigiditatem aeris infrigidatur et coarctatur et multiplicatur. Similiter in autumno fit.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   96   97   98   99   100   101   102   103   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish