Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet99/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   95   96   97   98   99   100   101   102   ...   154

Cap. XXVI: De ventis


Ex imagine mundi: De hoc itaque procreantur venti. Ventus quid? Ventus enim est aer conmotus et agitatus et nihil aliud quam flatus aeris.

Seneca, De Naturalibus Quaest. lib 2: Ventus est fluens aer. Quidam addiderunt, in unam partem, et haec diffinitio videtur diligentior, quia nunquam aer tam immobilis est, ut non in aliqua sit agitatione. Sic et tranquillum mare dicitur, cum non nisi levitier movetur, nec in unam partem inclinatur. Itaque parum comprehendit, qui dixit quod fluctus est maris agitatio. Dicatur ergo ventus est aer fluens in unam partem, aut aer fluens impetu, aut vis aeris in unam partem euntis, aut cursus aeris aliquo concitatior. Spiritum quidem a vento separat modus: vehementior enim spiritus ventus est: invicem autem spiritus leviter fluens aer

Idem in lib. 7: Miraris cum flumina labantur assidue, quaedam etiam concita rapiantur, quod praesto sit illis aqua nova semper, quod si mireris, quid cum venti totum aera impellant, non deficit spiritus, sed per dies ac noctes aequaliter fluit. Nec [in] ut flumina certo feruntur alveo, sed per vastum caeli spatium impetu lato incedit.

Isid., lib 4: Ventus est aer commotus et exagitatus, sic dictus eo quod vehemens sit et violentus. Vis etenim eius tanta est, ut non solum saxa et arbores vellat, sed etiam caelum terramque conturbet et maria commoveat.

Creatio venti unde? Vitruvius, De architectura, lib 1: Ventus est aers fluens unda cum incerta motus redundantia.



Ex lib. de naturis rerum: Ventus est aeris fluctus. Quis autem primum motum in aere faciat, unde ventus creatur, merito quaeritur. Quidam ex antiquis Philosophis hanc rationem assignant. In terra est abyssus profundissima, cuius fontes olim in diluvio rupti fuisse leguntur. Iuxta hanc loca cavernosa sunt, et speluncae late patentes. Ex his ergo venti de spiramine aquarum concipiuntur, qui et spiritus procellarum dicuntur: et hi quidem spiramine suo per patentes cavernas, aquas maris introrsum in abyssum trahunt, eaque inundatione iterum impetu magno impellunt, de his itaque ventus fit et terraemotus.

Cap. XXVII: De diversis ventorum causis


Causas ventorum ad plenum scire neminem mortalium arbitror: dicente Scriptura. Creatio venti occulta Qui producit ventos de thesauris suis, id est, de occultis causis secundum glossam. Quod enim inquit iussu Dei flant scis, et quod perflant sentis. Sed qua causa, vel de quo thesauro rationis educti sint nescis. Sed quoniam multi super hoc multa dixerunt, opiniones et rationes Philosophorum, de hac materia breviter percurramus.

Plinius, de historia naturali, lib 2: Ventos sive assiduo mundi incitatu, et contrario syderum cursu [p249] nascuntur, sive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus, huc illuc tanquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium syderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus aer, sive a suis sideribus exeant his propioribus, sive ab illis caelo affixis cadant, palam est illos quoque legem habere naturae non ignotam, etiam si nondum praecognitam.

Exemplo declaraturVitruvius, ubi supra: Nascitur ventus cum fervor offendit humorem, et impetus fractionis exprimit vim spiritus flatus, sicut in colis id est, ampullis, aereis cavis, quae punctum habentes angustissimum, aquae infunduntur et ad ignem collocantur et antequam calescant, non habent ullum spiritum. Simul autem ut fervere ceperunt, efficiunt ad ignem vehementissimum flatum. Ita iudicare et scire licet e parvo spectaculo de magnis et immanibus caeli ventorumque naturae rationibus.



Arist., in lib. 3 Meteororum: In vapore quidem sicco est vapor humidus, et econverso. Sed unusquisque eorum nominatur per id, quod super ipsum vincit. Cum ergo Sol in orbe sicilicet suo volvitur, et appropinquat terrae, elevat ex ea vaporem. Cum autem elongatur ab eadem, aggregatur illae vapor ascendens et inspissatur et resolvitur in aquam propter frigus dominans super aerem. Ideoque fiunt aquae, id est, pluviae, plus in hieme quam in aestate, et in nocte quam in die, scilicet propter Solis elongationem. Nam multotiens etiam caliditas Solis et terrae siccant aquam descendentem ad terram. Nec tantum humiditatem exiccat Sol, sed etiam terra exiccatione vehementi.

Elevantur itaque duo vapores ex terra, quorum unus est humidus, et est materia pluviarum, alius est siccus, qui principium est et materia ventorum omnium. [Faedus] Foedus autem est illorum sermo, qui dixerunt quod ventus est iste aer effusus quando movetur. Si enim hoc est, non est venti principium aut finis, qui sciatur. Nos autem dicimus, quia quod nominamus eum ventum, non est propter hoc quod ipse movetur, sed quoniam habet esse ex radice, ex qua est eius materia. Non enim potest esse ventus quin sit aut ex aere moto aut ex vapore ascendente ex terra.

Democriti sententia Sen. ubi supra lib.2: Democritus ait quod, cum in hoc quo[d] circundati sumus aeris spatio, in exiguum locum multa corpuscula, id est, atomi, impleverunt, necesse est, ut alia aliis incidant, comprimant et impellant ac repellantur, ex quibus ventus nascitur, cum vero diu colluctata se inclinaverint; et in magna spatii laxitate corpuscula pauca versantur, nec raritate possunt impelli.

At hoc esse falsum ex eo colligitur quod tunc minime ventus est cum aer nubilo gravis est, ita ut conspectum in vicinio stantium eripiat. Quod non eveniret, nisi in parvum locum corpuscula se compellerent.


Cap. XXVIII: Adhuc de eodem


Venti igitur causae (ut existimo) aquarum terrarumque evaporatione fiunt: ex his enim gravitatem aeris fieri, deinde impetu solvi, cum ea quae densa steterant (ut est necesse) extenuata nituntur in ampliorem locum. Caeterum illa est ratio longe valentior veriorque: habere aera naturalem vim movendi se, nec aliunde eam concipere sed eam illi inesse, cum et aqua motum suum habeat, etiam ventis quiescentibus.

Guilelmus de Conchis: Non enim (sicut Democritus ait) ex atomis ex angusta parte aeris congregatis ac sese compellentibus efficitur ventus, sed verius est ex reflexionibus Oceani, et earum occursu ventos creari: de quibus in sequentibus disseremus.

  • Aliquando etiam fumus evaporat a terra, cum quo particulae terrae et aquae elevantur, quae naturali motu ad centrum volunt descendere sed impetu fumi ascendentis in contrarium moventur. Ex hac fluctuatione aer in aliquam movetur partem et sit ventus, [p250] et haec est causa secunda ventorum.

  • Item terra cavernosa est, utpote naturaliter sicca. Subintrat ergo una pars aeris cavernas terrae, altera laborat exire: ex quo conflictu aer [com]motus [generat ventos et haec] regio ventorum dicitur.

  • Ex subterraneis etiam nubibus ventus aliquando generatur. Aquas siquidem fluere per cataractas terrae constans est et super aquas in hypogeis aer existit. Venti subterranei Ex frigiditate vero aquae aer ille spissatur, et in nubem mutatur, qui per subterranea discurrit terraeque motum frequenter facit. Et si reperit terram facilem, illam rumpit et frequenter eversiones urbium facit. Si vero foramen apertum reperit, cum impetu exibit, estque ventus.

  • Nubes etiam superiores ruptae et in pronum solutae ventos generant: quae hoc modo fiunt cum corpora dissimilia terreno in vapore, in fumo ascendunt. Quaedam enim sunt calida, quaedam frigida, quaedam humida quaedam sicca; ut cum dissimilia corpora in unum sunt conglobata, quaedam concavae nubes efficiunt, inter quas intervalla fistulosa et in modum tybiae angusta relinquuntur, quibus tenuis intercluditur spiritus, qui maius desiderans spacium obstantia sibi scindit et in ventum erumpit. Hic ventus est procellosus, qui superius emittitur et inscindit aera, quia non fusus nec per apertum exit. Et cum descendit, alios ventos quos reperit secum trahit, sicut torrentes modicae magnitudinis susceptis aquis crescunt. Inde ex pluribus partis caeli congregatur spiritus elisus et in terra[m] impetum et moram suscipit.

Nubes ergo dissoluta ventos facit, quae pluribus modis dissolvitur, aliquando enim praedicto modo, aliquando calore et radiis solis, aliquando attractione corporum in ea contentorum. Vehemens ergo spiritus est levis aer.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   95   96   97   98   99   100   101   102   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish