Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXXV: De locis eorum originalibus et eorum effectibus



Download 2,78 Mb.
bet102/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   98   99   100   101   102   103   104   105   ...   154

Cap. XXXV: De locis eorum originalibus et eorum effectibus


Guil. de Conchis Nulla vero regio quae non habeat proprium flatum, pauci tamen regionales [.] [Guil. de Conchis] habent nomina, verbi gratia, Achabulus infestat Apuliam, Iapix Calabriam, Pamphiliam Chagreus, Galliam Circius. Sol non semper eodem loco oritur et occidit, sed alius est ortus eius aequinoctialis in medio, scilicet torridae Zonae, alius solstitialis, ut in Cancro, alius hiemalis, ut Capricorno. Ventus vero qui ab Oriente aequinoctiali surgit, dicitur a nobis Subsolanus, a Graecis Apelotes; ab Oriente Hiberno exit ventus, hunc Graeci vocant Eurum, Latini Vulturnum; ab Oriente solstitiali exit ventus, qui apud Latinos est sine nomine. Aequinoctiale Occidens Favonium mittit, quem Zephyrum dicunt quidam. A solstitiali Occidente Chorus venit, ab Occidente hiberno Affricus furibundus et ruens, hic a Graecis Libs dicitur; a Septentrionali latere est Aquilo summus Septentrio, medius Trachiasmus; a meridio axe est Euronotus, deinde nothus, post Auster.

Ex libro de naturis rerum: Sunt quatuor venti cardinales, et octo collaterales: primus cardinalis est Septentrio, qui Aparcias dicitur: hic facit in aere nubes et frigora creat; habet autem a dextris Circium, qui et Circias dicitur, faciens nives et grandines; a sinistris Aquilonem, qui et Boreas dicitur, constringens nubes. Secundus est Subsolanus, in calore et frigore temperatus, habens a dextris [p255] Vulturnum, qui et Chacias dicitur, cuncat desiccans, eius sinister Eurus est, nubes generans. Tertius est Auster, qui et Nothus humorem et calorem et fulmina generans; hic habet a dextris Euroaustrum, qui est ventus calidus, a sinistris Euronothum, qui temperatus. Et notandum [est] quod Australes venti, qui flant ex humili, maiorem faciunt tempetatem in mari. Quartus est Zephyrus, qui et Favonius: hic hyemem resolvit, floresque producit; habet autem a dextris Affricum, qui tempestatem tonitrua et fulmina generat, a sinistris vero Chorum, qui in duos dividitur, scilicet auram et altanum: aura in terra, altanus in pelago.

Horum duodecim ventorum concordia omne creatum in suo curso ordinate consistit.


Cap. XXXVI: De quatuor ventis principalibus


Aristot., ubi supra: Auster est ventus calidus, scilicet caliditate sui loci, principium enim flatus eius est ex locis calidis et siccis. Quando ergo flat, cum rore parvo adhaeret ei pars caliditatis ex caliditate locorum illorum ex quibus est egressus eius et cum in eo praetereunt, miscetur ei vapor calidus et siccus; flat autem flatu vehementi. Septentrio vero est frigidus et siccus et est flatus eius ex locis aquosis et montibus eminentibus longinquis a nobis: ideo pervenit ad nos purus. Austri vero non est egressio pura, descenditque ad nos humidus et fit crassus ac turbidus et commovet pluvias, quoniam ei descendenti ex alto ad terram, admiscetur vapor crassus ac trubidus.

Septentrionalis venti effectus Avicena, de medicina, lib. 1: Septentrionalis ventus corroborat et indurat et quae manifeste flunt prohibet: claudit poros et digestivam fortem facit. Stringit ventrem, provocat urinam et aerem pestilenticum et putridum sanat. Cum vero meridionalis Septentrionaliem praecedit, accidit a meridionali fluxus et a septentrionali impressio interius et quandoque provenit inde fissura ad interiora, ideoque multiplicatur tunc fluxus maximarum capitis et pectoris aegritudinem. Et aegritudines quidem septentrionales sunt dolores nervorum, de quibus sunt vesica et matrix et difficultas mingendi et tussis et costarum dolores et lateris ac pectoris et horripilationes.

Meridionalis effectus Meridionalis autem ventus laxat et fortitudinem praestat ac aperit poros et turbat humores ac movet eos ab interioribus ad exteriora et in sensibus efficit gravitatem. Aegritudinum quoque recidivationem ac debilitatem super exituram et podagram facit pruritum et commovet elephantiam et affert somnum et facit febres putridas sed non exasperat guttur.

Orientalis effectus Orientales venti universaliter Occidentalibus meliores sunt semper: qui si in postremo noctis et in principio diei flaverint, venient ab aere qui iam a Sole temperatus est et subtiliatus et eius humiditas iam imminuta est. Ideoque sicciores sunt et subtiliores, quod si in fine diei et noctis principio, erit res contraria. Occidentalis effectus Occidentalis venti, si flaverint in fine [principio] noctis et in principio diei, quia veniunt ab aere in quo Sol operatus non est, spissiores et crassiores, quod si in fine diei et princpicio noctis flaverint, erit res contraria.


Cap. XXXVII: De multipli ventorum utilitate


Seneca, ubi supra: Inter caetera itaque providentiae opera, hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una causa ventos aut invenit aut per diversa disposuit, sed pluribus. Primum quidem, ut aera pigrescere non sinerent, sed assidua vexatione utilem redderent vitalem tracturis spiritum. Deinde imbres terris subministrarent, eosdem in unum compescerent: modo enim nubes adducunt, modo deducunt, ut per totum orbem pluviae dividi possint. In Italia[m] Auster impellit, in Affrica[m] Aquilo [p256] reiicit, Ethesiae non patiuntur apud nos nubes consistere, iidem totam Indiam et Aithiopiam continuis per id tempus irrigant aquis. Quid quod fruges percipi non possent nisi flatu supervacua mixtaque servandis ventilarentur, nisi esset, quod segetem excitaret et latentem frugem ruptis folliculis adaperiret?

Quid quod omnibus inter se populis commercium dedit? Et gentes dissipatas locis miscuit, ingens naturae beneficium, si non illud in iniuriam suam vertat hominum furor. Quae namque dementia nos exagitat et in mutuum componit exitium, ut nos velamentis demus bellum paraturi et periclitemur periculi causa? Nonne hoc providentia ac dispositor ille mundi Deus exercendum ventis aera dedit Abusus donorum Dei et illos ab omni parte, ni quid esset situ squalidum, effudit? Et parum videlicet ad mortes nostras terra late patet. Nimis delicate fortuna nos tractat, non depopulatur nos casus incurrens. Eamus in pelagus et vocemus in nos fata [crescentia] cessantia. Miseri! Quid quaeritis mortem, quae ubique superest? Petet et illa vos ex lectulo sed innocentes petet: ergo non immerito quis dixerit melius actum esse nobiscum si natura ventos flare vetuisset, magna namque pars humanae pacis erat maria precludi.

Non tamen de autore Deo tantum queri possumus, si eius beneficia corrompimus et ut essent contraria efficimus. Dedit etiam ille ventos ad [custodiam] custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad evocandas et suprimendas aquas, ad alendos satorum et arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio, cibum in summa attrahens et ne torpeat permovens. Dedit etiam ad ulteriora noscenda: fuisset enim homo animal imperitum et sine experientia rerum, si natalis soli circumscriberetur fine. Dedit etiam, ut commoda cuiusque regionis commmunia fierent, non ut legiones equitemque gestarent, aut perniciosa gentium arma transueherent. At nihil tam manifestae utilitatis invenies quod non in contrarium transeat culpa.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   98   99   100   101   102   103   104   105   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish