Cap. XLI: De signis tempestatum Prognosticis
Praeterea aliorum ortus Occasusque siderum tempestates vehementissimas comovet, in quibus licet certi dies auctorum attestatione signentur, tamen quia diversis causis aliquando mutantur et quod confitendum est, caelestes causas humana conditio ad plenum scire prohibetur, ideo nauticae observationis curam trifariam dividunt.
Aut enim circa diem statutum aut ante vel postea tempestas fit, ut compertum est, transitusque siderum, quos pleiades vocant, cum praescripto cursu dies arbitrio Creatoris suscipiunt signa vel deserunt, frequenter assolent serena turbare. Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et navigantibus quam maxime intuendos, non solum peritiae ratio, sed et vulgi usus intelligit.
Multis quoque signis ex tranquillo in tempestatibus procellae produntur, quae velut in speculo Lunae orbis ostendit. Signum ventorum et pluviae Ostendit rubicundus calor ventos. Caeruleus indicat pluvias. Ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas. Laetus orbis serenitatem navigiis retromittit, quam gestat in vultu praecipue, scilicet quarto ortu neque obtunsis cornibus rutila, neque infusa fuerit humore fuscata.
Sol quoque exoriens [vel] ca[n]edens interest utrum aequalibus guadeat radiis an obiecta nube rutilet: utrum solito splendore fulgidus an ventis urgentibus igneus, neve pallidus vel pluvia sit impendente maculosus. Aer vero et mare ipsum nubiumque magnitudo vel species sollicitos instruit nautas. Aliquanta ab avibus aliquanta significatur a piscibus, quae Virgil. In Geog. Divino pene comprehendit ingenio. Et Varro in libris navalibus diligenter excoluit.
†Haec gubernatores sic se scire profitentur, peritiae ut magis usus instruit, quam altior doctrina firmavit †. [p259]
Cap. XLII: De nubibus
Ex imagine mundo: Nubes cur dicta? Venti quoque spiramine suo aquas in aera trahunt, quae conglobatae in nubes densantur. Et dicuntur nubes quasi nimborum naves
Isidor., ubi supra: Nubes ab obnubendo —id est, operiendo— caelum dictae sunt, quas aeris densitas facit vento conglobari.
Priscianus [Solutiones] ad Cosdroe: Nubes et pluviam non ex alio loco spirituum necessitas infert, sed ex ipso aere velociter turbato apparent et hoc quidem praeclarum, quod nubes talem soliditatem et virtutem et crassitudinem non habent ut etiam minutissimum quid grave sustinere non possint in aere aut ex terra retrahere. Venti etenim multam virtutem habentes, potenter spirantes, non possunt nec lapidem parvum in aere comprehendere.
Ex libro de natura rerum: Nubes quidem dicuntur quasi nimborum naves. Solis namque calore de terra tractae per vapores in aere conglobantur et condensatur: gravidaeque factae nimietate humiditatis et amplius ferre se non valentes, vento de facili dissolvuntur et per pluviam, nives et grandines ad terram iterum relabuntur, ut iterum ascendentes concrescant in nubes.
Hugo, de sex diebus: Nubes nihil aliud est quam guttarum minutissimarum aquae congeries, per virtutum caloris in aera elevata. Nubes quando vertitur in aerem Sed si virtus caloris vehementior fuerit, tota illa congeries per virtutem caloris in purum aera transit. Si autem debilior, tunc illae guttae minutissimae se invicem incurrentes crassiores guttas faciunt et inde pluvias. Quod si guttae illae minutae vento constrictae fuerint, inde nix. Si vero crassae, inde grando.
Auctor: Nubes itaque mari ascendentes amaritudinem deponunt et procul a terra suspensae sunt. Impulsaque ventis agitantur, ubi volantes discurrunt, in pluvias et tonitrua, nives et grandines resolvuntur aut indurantur. Attenuatae reddunt iridem, id est, arcum caelestem. Hinc est ille versus de nubis propietatibus: Pulsa nothis procul a terra, mare linquit, in imbres solvitur et tonitru volat et tenuata dat irim.
Cap. XLIII: De diversis nubium causis
Seneca lib 5: Nubem tam arida quam humida efficiunt: est enim nubes aeris crassi spissitudo
Vitruvius, ubi supra, lib 8: A ventis quoque feruntur humores conglobati ex fontibus et fluminibus et paludibus, cum te[m]pore Solis colligunt[ur] et exhauriunt[ur] et ita tollunt[ur] in altitudinem nubes. Aer quoque a Sole calefactus humores a terra tollit vaporesque et nebulas facit: licet ex balneis exemplum capere. Nam camerae quae super caldarias sunt, fontes habent sed caelum quod ibi est ab ignis vapore calefactum corripit ex pavimentis aquam aufertque secum in camerarum curvaturas. Semper enim vapor calidus in altitudinem se trahit et primo quidem sustinet propter levitatem: ut autem plus humoris congestum habet, sustinere non potest propter gravitatem sed stillat supra lavantium capita. Exemplum docens Meteorologiam de vaporibus Eadem ratione caelestis aer cum [absolute] ab sole calorem percipit, ex omnibus locis hauriendo tollit humores et congregat ad nubes. Sic enim terra fervore tacta humores eiicit, ut corpus hominis ex calore sudores emittit.
Indices autem huius rei sunt venti, ex quibus Septentrio et Aquilo, quia frigidissimis partibus procreati veniunt, tenuatos siccitate in aere flatus spirant, Auster vero et alii, quia cursu Solis impetum faciunt, humidissimi sunt et semper imbres afferunt, quia percalefacti a regionibus fervidis advenientes ex omnibus terris lambentes humores arripiunt, eosque ad Septentrionales regiones [p260] profundunt: huius rei testimonia possunt esse fluminum capita, quae plurima maximaque ad Septentrionem leguntur egressa.
Cap. XLIIII: De locis et coloribus et generationibus nubium
Hyeronimus super Isaiam: Nubes autem dicunt Philosophi non amplius decem stadiis a terra in sublime tolli et Solis splendorem abscondere.
Arist. in lib Meteororum primo: Nubes fiunt in aere tantum in locis in quibus virtus radiorum Solis et stellarum, quarum lumen est radians in aere, abscinditur a frigore terrae et aquae, nec pervenit ad ea caliditas desursum: partes namque vaporis ascendentis a terra et aqua, quando veniunt prope sursum, separantur propter aestum calidum et siccum. Ideoque in illo supremo aeris non fiunt nubes, qui vincens super illud est ignis, qui vaporis partes separat. Nec est ipsi aeri —scilicet puro, subtili et arido— ubi ipsum vaporem comprehendat et aggreget, sed in loco aeris inferiori frigido —per comparationem ad ignem— aggregatur et inspissatur praecipueque quando est inter montes altos, praefocatur illicque infrigidatur [et] ad naturam suam redit.
Idem in lib. 3: Videmus autem quandoque nubes nigras quia caliditas vehementer in eis operans constringit eas, scilicet tanquam calor circundans frigus et inspissat partes earum: unde radios Solis non recipiunt. Alba autem est nebula quando non potest in ea[m] Solis operatio: unde remanet non adusta. Non enim coarctatur in partibus suis et ideo recipit radios Solis. Nubes autem rubeae et illae quae sunt ad viriditatem, sunt inter albas et nigras. Et operatio quidem caliditatis in nube rubea, plus est [in operatione sua] quam in alba, scilicet quantum ad ustionem, non quantum ad illuminationem. Et operatio illa quae ad viriditatem, est supra operationem in nigram.
Ex libro de naturis rerum: Coniectura ex volatu nubium Secundum autem volatum nubium, quae ventis in aere deferuntur, aura pluvialis aut sicca, frigida vel remissa fore coniicitur. Itaque si vespere Solem in Occasu nubes tegant, futuras in crastino pluvias suspicantur. Si etiam mane Solem Orientem nubes obtegat, residuo clarescente, pluvia speratur, aut a mane usque ad meridiem aut a meridie usque ad noctem: porro si ventis contraris flantibus nubes inter se disparibles discordaverint, tempus dubium expectabis, quia cum quis ventorum suis nubibus alium superaverit, auram illi cedere repente cognosces.
Do'stlaringiz bilan baham: |