Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XLVIII: De grandine et eius forma et proprietate



Download 2,78 Mb.
bet106/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   102   103   104   105   106   107   108   109   ...   154

Cap. XLVIII: De grandine et eius forma et proprietate


Ex imagine mundi: At illae autem pluviae ventis et frigore constrictae in aere conglaciantur vel conglobantur, coagulantur, atque in lapides grandinis mutantur.

Isidorus ubi supra: Grando unde dicitur? Grando dicitur ideo eo quod forma eius granorum habet similutidem: hoc autem ventorum rigore duratur et solidatur, ruptoque aere solvitur.

Plinius, lib 2: Grando conglaciato imbre gignitur, interdiu saepius quam noctu cadit et multo celerius quam nix resolvitur.

Guilhelmus de Conchis: Cum enim humor modo praedicto elevetur, contingit aerem in superioribus esse frigidum et siccum, qui guttas aquae sua frigiditate congelans, in lapideam convertit substantiam. Cur rotunda? Sed quia guttae aquae rotundae sunt, quod per foramina [p263] rotunda quae agunt in lapide [quae rotundam lapides agunt] assiduitate cadendi probari potest, grando fit rotunda.

Ex libro de naturis rerum: Grando fit ex pluviae stillis ventis ac frigore superioris conglatiatis, et corpus sphericum habet propter circumitionem volubilitatis. Cuius materiam, id est, stillas pluviae, si condensatam fuderit aer, multae guttae conglobantur in unum lapidem, et tunc excedit grando solitam quantitatem fitque pestis valida [tempestas]: unde legitur in chronicis grandines aliquotiens tantae magnitudinis cecidisse, ut etiam bestias et homines extra tecta positos conquassarent.

Grando turbida magis est quam in terra glacies congelata, quia minimae guttae primitus coagulatae paulatim adiicitur descendendo sicque de multis partibus fit quod non contingit in glacie, quae ex aqua[e] continua [tanquam] materia per gelu concrescit. Grando multa infrigidat aerem: unde quandocumque in vere et autumno ceciderit, periculum imminet pestis et frugibus, dirae et gelidae pruinae, nisi immediate post grandinem Sol calidior aerem terramque lustraverit. Porro si circa solsticium aestivale ceciderit, signum est in superioris aeris regione frigus esse per maximum et nisi pars inferior Solis radiis calefacta grandinem descendentem liquefaceret, ad immensam quantitam moles faceret monstruosas.



Seneca, de naturalibus quaestionibus: Possidonius dicit eo modo grandinem fieri quo glaciem, gelata scilicet nube tota. Rotunda autem est quia omne stillicidium rotundatur, glomerando, quod in speculis quoque apparet, [qui] quae humorum halitu colligunt, et in poculis sparsisque foliis [¿ubi?] adhaerentes guttae in rotundum iacent. Praeterea potest etiam grando si talis non fuerit descendendo rotundari, totiensque per aeris spacium densi devoluta in orbem teri. Grando autem nihil aliud est quam suspensa glacies.

Cap. XLIX: Ubi et ex quo generatur grando


Aristoteles, ubi supra: Grando fit in nubibus a terra longinquis. Cuius generationis causa caliditas est, quae est in vapore ascendente a terra, unde sit in partibus calidis et temporibus calidis plus quam frigidis. Calor enim est contrarius frigori, quare recipitur frigus ad interiora nubis ex multitudine caliditatis aeris in illa hora gelatque, quod in ea est de aqua et separat eam in grandinem. In temporibus vero frigidis sparsum est frigus in aere toto, et non proprietate nubis nec est ibi caliditas, quae possit ei esse contraria, propter quam contrahatur ad interiora.

Grando quidem rotunda et parva, descendit ex locis in alto supremis. Eiusque rotunditas et parvitas sunt quia dum ex longinquo descendit, moratur in aere diu eiusque aqua resolvitur cum spacio ex caliditate aeris in illo tempore et ob hoc minoratur et rotundatur. Grandini vero descendenti ex locis terrae propinquis accidit contrarium, eo quod non elongatur exitus eius a finibus eius fixis. Ideoque non resoluta pervenit ad terram magna in mensura, nec valde rotunda.



Guttae etiam magnae fiunt et velociter descendunt in diebus calidis propter velocitatem constrictionis frigoris, quia calor accidens in aere vehementer fugat frigus nubis et contrahitur ac vehementer comprimitur. Dico ergo, quod quando est in aere calor, velocior est aquae congelatio, cuius indicium est quod quando calefit aqua, deinde funditur in locis frigidis, velocior est ad frigus suum, quia tunc magis est apparens suae virtuti, et vehementius ad operationem suam quam quando non est illic eius contrarium, scilicet calor. Piscatores quoque quando volunt harundinem congelare, ut velocior sit ad mersionem in aqua, fundunt super eam aquam calidam, deinde ponunt eam in loco frigido, statimque super eam glacies [p264] congelatur propter apparitionem frigoris et vehementiam operationis eius, propter contrarietatem ex calore.

Cap. L: De nive


Ex imagine mundi: Nix autem aquarum vapore, necdum densato in guttas, sed gelu praeripiente formatur, quae in alto mari non cadit.

Seneca, ubi supra: Nix pruina est pendens congelatio. Nix autem non potest rotundari ut grando, quia non cadit tam solida sed fusa. Nec per magnam altitudinem cadit, sed circa terram eius initium est et e proximo lapsus. Minus autem algere pedes eorum aiunt qui fixam et duram nivem calcant quam eorum qui teneram et labefactam.

Guilhelmus de Conchis: In summitate quorundam montium propter aeris subtilitatem perpetuae sunt nives, quia ignea non sunt calida, nisi vicina sint alicui materiae spissae et humidae: unde Sol in convallibus montium ubi aer spissior est, maiorem calorem exercet.

Ex libro de naturis rerum: Nix est aquarum vapore necdum densato in guttas, sed gelu praepediente formata, nec tamen translucet ut glacies, quoniam ex parvissimis et innumeris minutiis fit, quae non cohaerent, praeferuntque candorem. Nivem probantur habere montes illi, qui orbis climata faciunt, ut Caucasus in India, Athlas in Andria et caeteri. Olymp[i]us autem non habet, sicut nec ventos nec pluvias, quia excedit omnium regionum humores. Nives per totum annum servari possunt sub terra paleis cooperatae. In Oriente quidem servantur ad miscendum vinum in aestate calida, vel ad aerem infrigidandum circa infirmos, infrigidant enim valde. Et notandum quod membra fricata nive, si ad horam quasi frigus intolerabile faciant, postea tamen per se calore moderatissimimo refoventur, quia calor naturalis in homine accidentali frigori reluctatur.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   102   103   104   105   106   107   108   109   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish