Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXVIII: Diversorum opiniones de praedictis



Download 2,78 Mb.
bet112/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   108   109   110   111   112   113   114   115   ...   154

Cap. LXVIII: Diversorum opiniones de praedictis


Sunt qui dicunt ventos contrarios sibi occurrere, unde fragor tonitrui generatur, parsque aeris cum impetu in inferiora descendit, quae est fulmen. Alii tamen dicunt spiritum nube concava inclusum, quem ad modum in nostris intestinis sentimus, per nubem discurrere. Unde nubes ad modum vesicae, quando exploditur, spiritusque intus clausus cum impetu exiliens, si ad inferiora descenderit et obstaculum tetigerit, fulmen est: dum ergo nubes est integra spiritus intus discurrens sonum aequalem et continuum atque mugitibus similem reddit, huiusmodi tonitrui venturi imbris sunt praenuntia. Sed cum nubes ad modum vesicae eliditur vel exploditur, fit sonus acutus, quo concidunt homines et exanimantur quos proprie attonitos dicimus. Aristoteles vero ait, a terra diversa corpora evaporari, quaedam enim sunt sicca, quaedam humida. Sed quae sunt sicca ex motu et tactu radiorum in ignem transeunt, qui si levis et diffusus usque ad partem aeris descendit, est fulguratio. Si impetuosus usque ad terram veniat, fulmen: fulguratio igitur et fulmen secundum illum non natura, sed impetu differunt. Est igitur fulguratio, ut dictum est, fulmen non perlatum usque ad terras. Fulmen vero est coruscatio usque ad terras perducta. Alii dicunt quod in aestate calor in aere dominatur. Cum ergo nubes aquosa ad superiora ascendit, duo contraria scilicet ignis et aqua sibi occurrunt, unde maximus motus et sonitus generatur. Si enim parvum candens missum in aquam, magnum generat tumultum, quid ergo putas fieri, ubi nubes aquosa tantum ignem tangit? Ex contrariorum conflictu ignis generatur, qui modo praedicto nunc est fulguratio, nunc fulmen.

Hae ergo sunt serenissimae diversorum sententiae de tonitruo, fulgure, fulmine quae quia possibiles sunt et versimiles, nullam damno.



Cap. LXIX: Quibus in locis vel temporibus fulminet et quibus non

Plinius, lib 2: Flatus aut vapor, qui in nubes luctans tonitruum facit, si erumpit ardens, fiunt fulmina: haec autem hieme et aestate rara sunt contrariis de causis: quoniam hieme densatus aer nubium crassiore corio spissatur omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis extinguit, quae ratio immunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat. E diverso autem nimius ardor Aegyptum, siquidem calidi siccique halitus terrae raras admodum tenues et infirmas densantur in nubes: vere autem et autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis: qua ratione crebra in Italia fulmina quia mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo hibernat vel autumnat. Nota de lauro, vitulo marino et aquila Ex his quae terra gignuntur lauri fruticem non icit fulmen, nec unquam altius quinque pedibus descendit in terram. Ideo pavidi altiores specus tutissimos putant ac tabernacula [p275] pellibus belluarum quas vitulos marinos appellant, eo quod hoc solum animal e marinis non percutiat, sicut nec aquilam e volucribus, qui ob hoc armiger huius teli fingitur.

Seneca ubi supra: Id circo autem saepe cacumina montium fulminibus feriuntur, quia nubibus opposita sunt e coelo cadentibus, propter hoc inde transeundum est: ubicumque vero fulmen decidit, ibi odorem sulphuris esse certum est: qui quia natura ignis gravis est, saepius haustus alienat. Serenum aut sine fulmine est nec habet istos metus dies purus, nec nox quidem nisi obscura nubibus. Quid ergo nonne quandoque et apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgurat? Sed scias illic esse nubes, unde splendor effertur, quas a nobis videri terrarum tumor non sinit: fieri etenim potest, ut humiles nubes attritu suo ignem reddant, qui in superiora expressus in parte caeli sincera videtur ac pura, sed fit in sordida.

Ex libro de naturis rerum: Praeterea in Oriente non fiunt aestate tonitrua, sicut apud nos, quia tunc aestus ibi calidissimus est atque siccissimus, nec potest aliquis humor etiam si ascenderit in nubes cogi, sed aeris calore dissipatur; in hieme vero fiunt ibi, Quoniam et humor sufficiens de terra ascendit et est aer calidus quo elevetur sicque calore et humore temperatus est aer, ut facillime fumi in nubes excrescant fiatque concursus ventorum ac nubium quo tonitruum ac fulmina proveniant. Itaque nostra aestas in Europa potest Orientis hiemi comparari.

Cap. LXX: Morale Senecae de terrore fulminis


Seneca, ubi supra: Malo —inquis— fulmina non timere quam nosse, mihique volo metum illorum excuti non in natura indicari. Sequor —inquam— quo vocas. Omnibus quippe rebus cunctisque sermonibus aliquid salutare miscendum est et dum imus per occulta naturae vendicandus est a malis suis animus ac subinde firmandus, non ut effugiamus ictus rerum —undique enim in nos tela iaciuntur— sed ut fortiter et constanter patiamur. Invicti siquidem esse possumus, inconcussi vero non possumus: verumtamen contemne mortem et omnia quae ad mortem ducunt contempta sunt, sive bella sive naufragia sive morsus ferarum seu pondera ruinarum. Nunquid enim amplius facere possunt quam ut corpus ab animo resolvatur? Hoc nulla diligentia devitat, nulla felicitas donat, nulla potentia evincit.

Animus igitur ex ipsa desperatione sumatur: Ignavissima quidem animalia, quae ad fugam natura genuit, ubi non patet exitus, fugam tentant corpore imbelli. Sententia Nullus hostis periculosior est quam quam audacem angustiae faciunt: paria cona[n]tur animus magnus ac perditus. Et nos quidem omnes ad mortem reservamur, nec de re sed de die quaerimus. Eodem citius tardiusque veniendum est: quid ergo non tibi omnium videtur insipientissimus et tardissimus qui magno ambitu moram mortis rogat? Nonne contemneres eum qui inter perituros constitutus beneficii loco protenderet ultimus cervicem? Idem facimus cum tardius mori pro magno aestimamus. In omnes enim constitutum est capitale supplicium. Quid interest utrum ad mortem eamus missi an nati?

O te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si tunc mortem times, cum tonat! Vives, si fulmen effugeris? Repetet te gladius, petet lapis, perdet bilis. Non maximum ex periculis tuis sed speciosissimum fulmen est. Male scilicet actum est tecum, si sensum mortis tuae celeritas infinita praeveniet, [sed] si mors tua sine te procuratur. Pavescis ad caeli fragorem, ad inane nubium trepidas et quotiens aliquid effulsit expiras. Quid ergo honestius putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque fortior adversus caeli minas surge et cum undique mundus arserit cogita te nihil tanta morte perdendum habere.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   108   109   110   111   112   113   114   115   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish