Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXVII: De vitio speculi



Download 2,78 Mb.
bet115/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   154

Cap. LXVII: De vitio speculi


Nubes in qua est Iris est speculum Solis Nec dubium cuique relinquitur quod arcus est imago Solis male expressa, ob vitium figuramque speculi. Cuius rei probatio est quod arcus celerrime nascitur, nihil autem tam cito redditur, quam a speculo imago: non enim facit quicquam sed ostendit. Itaque arcus non est nisi percussio Solis ad formam extenti arcus in opposita nube aquosa. Artemidorus autem dicit qualis esse nubes debeat, quae talem imaginem Soli reddit: si speculum —inquit— concavum feceris, quod sit sectae pilae pars, ubi extra medium constiteris, quicumque iuxta te steterint inversi tibi videbuntur et [pro-]priores a te quam a speculo. Idem —inquit— evenit cum rotundam et cavam nubem intuemur a latere, ut Solis imago a nube discedat priorque nobis sit et in nos magis conversa.

Quid cernitur de speculis? De speculis quidem duae sunt opiniones: alii namque in illis simulacra cerni putant, id est, corporum nostrorum figuras et ab ipsis corporibus nostris emissas et separatas; alii non imagines in speculo sed ipsa aspici corpora retorta oculorum acie et in se iterum reflexa. Sed nunc ad rem non pertinet quomodo videamus quaecumque videmus, verum quomodo in arcu Solis imago esse valet, in quo neque figura neque color neque Solis magnitudo apparet? Primum quidem sciendum acie nostra nihil esse fallacius etiam in his quae ad manum cernit. Fallacia visus Nam remus aqua tenui tegitur et fracti speciem reddit: poma per vitrum aspicientibus multo maiora sunt. Sol quoque quem toto terrarum orbe ratio maiorem probat, acies nostra sic contraxit, ut etiam sapientes viri pedalem eum esse contenderunt. Et quem velocissimum omnium scimus, nemo nostrum moveri videt nec ire crederemus nisi appareret; mundum etiam praecipiti velocitate labentem, nemo nostrum procedere sentit. Quid ergo miraris si oculi nostri imbrium stiliicidia non separant et ingenti spatio intuentibus minutarum imaginum discrimen interit? Illud etiam adiiciam, omnia per aquam videntibus longe esse maiora: sic litterare, quamvis minutae et obscurae, per vitream pilam aqua plenam, maiores clarioresque videntur; sic per nubes sidera aspicienti ampliora videntur, quoniam acies nostra[m] humido labitur, nec apprehendere quod vult fideliter potest. Quod manifestum fiet si aqua poculum compleveris et anulum intus conieceris, nam anulus in fundo iacet, facies eius in summa aqua redditur: [quod] ergo mirum maiorem reddi Solis imaginem quae in nube humida videtur? Nec vero ad omnia obiecta per simile respondent specula: sunt enim quae etiam extimescas videre quae tanta [p281] deformitate corruptam faciem videntium reddant, servata in peius similitudine. Sunt econtra quae cum videris placere tibi vires tuae possint, in tantum lacerti crescunt ac totius corporis habitus augetur. Sunt quae dextras facies ostendant, sunt quae sinistras, sunt quae distorqueant et vertant. Quid ergo mirum huiusmodi speculum in nube fieri quo Solis species vitiosa reddatur?


Cap. LXXVIII: Diversorum sententiae de iride


Guilhelmus de Conchis: Duae sententiae de iride Itaque de iride diversi Philosophi diversa senserunt: aliqui namque dixerunt substantiam esse diversorum colorum; alii vero non esse substantiam sed imaginem Solis, ibique videri colores esse, cum ibi non sint: utramque opinionem exponam si sumatur prius quod ad utramque valet.

Aer quando subtilis et clarus est nullam formam nobis ostendit prae nimia subtilitate sui, neque quando est nimis obscurus: qui ergo irim tenent esse substantiam, sic dicunt: in pluvia infinita sunt stillicidia, eorum quaedam sunt obscura, quadem lucida. Quae vero sunt lucida splendent ex sole sibi opposito, quae quamvis a se different, videntur nobis continua. Ex his quoddam corpus in specie arcus nobis apparet, quod ex splendidis stillicidiis splendet, ex obscuris nigrescit, ex commixtione istorum medium colorem accipit. Etiam ubi splendet iuxta intensionem et remissionem diversos accipit colores.



Qui vero dicunt irim non esse substantiam dicunt illam imaginem esse Solis, sed quia imago omnis similis est illi cuius est imago, Sol autem, quia rotundus est, in eo rotunda apparet figura. Et quemadmodum iris non est substantia sed imago substantiae, sic nec sunt in ea colores sed coloris imagines. Sed iuxta spissitudinem nubis in quae Solis imago nobis apparet, diversorum colorum apparent imagines: fuerunt qui dicerent irim non aliud esse quam nubem nec nimis obscuram nec nimis lucidam, habentem etiam quatuor principales colores: ab igne rubeum, ab aere purpureum, ab aqua glaucum, a terra propter herbas et arbores viridem. Cur orbis Solis integer non apparet? Sed si arcus non est aliud quam Solis imago in nube apparens, Sol vero est rotundus, unde est quod nunquam integrum orbem in hac imagine videmus? Respondeo, Sol longe est nubibus altior, superiorem partem nubis tangens, in illa imaginem suam imprimit, unde quanto Sol est ortui vel occasui propinquior, tanto arcus apparet maior.

Cap. LXXIX: Quibus temporibus apparent et quibus non


Aristoteles, in libr Meteororum 3: Arcus videtur quando aer mundus est et visus similiter. Non videtur autem aut propter turbulentiam aeris aut propter debilitatem coloris aut paucitatem complexionis corporis in aere: tensio siquidem et splendor non videntur in aere et aqua nisi quando sunt quieti. Videtur quidem iris per diem ex radio Solis et per noctem ex radio Lunae nec videtur nisi in plenilunio cum ortu lunae et occasu: non videtur autem in nocte in 50 annis nisi bis.

Seneca, ubi supra: Cur iris non fit aestate in meridiano tempore diei? Philosophus ait post aequinoctium autumnale qualibet hora diei arcum fieri, aestate vero non fieri nisi aut incipiente aut inclinato iam die. Cuius rei causa manifesta est: primum quidem, quia media parte diei Sol calidissimus nubes efficit nec potest imaginem suam ab his recipere quas scindit: at matutino tempore vel vergens in occasum minus virium habet. Ideoque nubibus sustineri ac repercuti potest. Deinde vero quia cum arcum facere non soleat nisi adversus his nubibus in quibus facit, cum breviores [p282] sunt dies [quibus] semper obliquuus est. Itaque qualibet diei parte, habet aliquas nubes quas ex adverso ferire possit. At temporibus aestatis super verticem nostrum fertur. Ideoque medio die excellentissimus rectiore linea terras aspicit, ut nullus ex obliquo nubibus occurrere possit.

Plinius, ubi supra: Certe arcus nisi Sole adverso non fiunt nec unquam nisi dimidii circuli forma nec noctu —quamvis Philosophus hoc probat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi 30 Luna fieri posse—. Fiunt autem hi maxime ab equinoctio autumnali, die decrecente. Quo rursus crescente ab equinoctio verno non existunt, nec circa solstitium longissimis diebus, bruma vero —id est brevissimus diebus— frequenter. Aestate per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium quamcumque hora. Nec unquam plures simul quam duo.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish