Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet118/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   114   115   116   117   118   119   120   121   ...   154

Cap. LXXXVI: De Melle


Mel quid? Dioscorides. Mel est succus roris caelestis, quem Apes colligunt. Et habet in se quasi compositionem quandam, quoniam ex multarum herbarum flore et succo colligitur. Ideoque omnibus valetudinibus proficiens, omnibus antidotis miscetur. Adiuncto autem sale vulnerum sordes dissipat. Et intrinsecus illinitum fauces sanat, deducendo humorem, et aperit.

Mellis genera duo sunt: unum, scilicet quod apes oblongae colligunt; aliud scilicet quod apes variae ferociores et lanuginosae reponunt. Et hoc est secundum genus quod atticum dicitur: [etsi] melius habetur ad oculorum claritatem faciens utrumque, tamen maximam habet vim. Calefacit et desiccat abundanter, sinus vulnerum glutinat, coctum vero minus est acre. Mel Atticum Mel Atticum, quod et lunaticum dicitur, et illud quod Hibblaeum appellatur bonum est et dulce, odorativum et rufum: non valde liquidum et forte, virtus est ei stiptica et anastomacha, humores deducit, vulneribus sordidis prodest, 14 diebus perunctum caliginem oculorum detergit. Gargarismo adhibitum vulnera faucium et sinantes curat, urinam provocat, ventrem mollit, tussientibus progest, morsibus venenaticis occurrit. Morsibus etiam rabidi canis adhibitum curat patientem, aridum comestum inflationes praestat. Verum aestatis melius est, hiemis vero minus [p287] utile et spissum. Mel Sardinicum amarum Mel Sardinicum amarum est, quoniam apes ipsae [pascuntur] vescantur Absinthio, utile autem est ad vulnera et livores vultus. In Iera et Ponto ubi boni flores oriuntur mel bonum nascitur. Quod cum quis comederit, phreneticus fit et sudoribus vincitur. Mel solum fastidium tollit, nauseam prohibet, pulmoni et omnibus interioribus medet.

Mel est substantia in humoris aere, quae de florum et fructuum collecta suavitate, multa spacia transiens aeris super ipsam [.] nubium regionem solis virtute ascendit et inde occulto et subtilissimo modo rori permixtus, iterum in herbis ac frugibus ac floribus residet, temperatque saporem in rebus. Mel naturale et artificiale Est tamen duplex mel. Naturale, videlicet, illud quod in aere virtute naturae concrescit, et artificiale quod aptum labore vel arte magistra equidem tamen et natura componitur. Apud nos scilicet quandoque in Europa circa solstitium aestivale mella de superioribus descendunt. Pestis ovium quomodo vitatur Sed hoc raro et in modica quantitate et tunc imminet pestis magna caprarum oviumque, quia cum herbas irroratas melle comederint, moriuntur, unde pastoes periti tempus observant cum mella decidunt et gregres ad pastus exire non sinunt, quoadusque radiis solis humor mellis ex herbis in aerem transferatur. Apud nos igitur sicut dictum est, mella descendunt, sed raro et modice, in Oriente vero fere omni mense pernoctes continue: humor namque melleus, qui de floribus ac fructibus et frugibus in fumo per solem ad superiora transvehitur, apud nos viscosas et lubricas et nubilosas aeris regiones transire non potest, nec ad illam tranquillam venire quae supra nubes est, ut ibi paulatim densatus, ad nos iterum pondere suo deferatur sed ascendere nitens ipsis lubricis aeris regionibus miscetur. In Oriente vero congrue hoc fieri potest, quoniam aer totus ille purissimus est. Itaque descendit ibi mel super terram et in arboribus et herbis non in tanta copia sicut ros insidet.

Mel aptum capiendum in plenilunio Mel apum plenilunio capiendum est sereno die. Abrumpi statim ac resilire guttas utilitatis est indicium, bonitatis vero probatio est ut sit odoriferum et ex re dulci, glutinosum ac perlucidum. Cum autem eximitur mel, apes abigi fumo utilissimum est ne irascantur et mel aviditate vorent. Mel calidum est et siccum. Conservat et mundificat, in medicinis ponitur ut amaritudo specierum eius dulcedine temperet, in electuariis quoque cum pulveribus miscetur, ut diutius in maiore efficacia conservetur.


Cap. LXXXVII: De ladano


Ladanum quid? Ladanum dicunt quidam gummi arboris esse, sed falso. Est autem humor aeris in Oriente et in partibus Graeciae cum rore vel roris vice descendens super herbas terrae, qui cum descenderit quibusdam corrigiis herba percutitur et sic illa preciosa humiditas corrigiis conviscatur; quibus expressis et extersis, humor soli exponitur ac desiccatur. Exiccatum vero Ladanum dicitur, quod per se quidem purum aromaticum est et preciosum valde, sed quandoque cum digestione caprina et sorde animalium et mirti baccis atque huiusmodi rebus nigris sophisticatur. Eligendum est illud, quod ponderosum est et nigrum et quod magis malaxari potest magisque est aromaticum; quod autem subrufum vel frangitur, vetustate consumptum atque nimis sophisticatum esse significatur. Ladanum habet virtutem constringendi et calefaciendi ex viscositate et aromacitate. Virtus Valet contra catarrhum ex frigida causa si odor eius naribus inmittatur imitatur, ad digestionem quoque confortandam et ad alia plura est utile.

Avicenna, ubi supra: Ladanum est humiditas pendens in pilis caprarum pascentium et barbis earum, quando pascunt plantam quae casus cusus875 nominatur. Cadit super eam ros et aggregatur in ea humiditas et permiscetur ille ros resudationi [p286] illius foliorum. Et cum inficiuntur eo pili caprarum et suspenditur in eis sumitur ab eis Ladanum, quod est calidum in fine primi, siccum in secundo. Meliusque est illud quod est pingue, ponderosum, purum, boni odoris, ad citrinitatem declinans. Est autem subtile valde et est in ipso pauca stipticitas; maturativum humiditatum grossarum viscosarum, resolutivuum, attractivum, calefactivum, aperitivum orificiorum nervorum, facit nasci pilos et inspissat ac prolongat eos et conservat. Corruptionem quoque corrodentem carnem mundificat. Confert tussi et cum vino bibitum antiquo ventrem constringit et urinam provocat.

Plinius, lib 12: Arabia etiam [manna et] ladano gloriatur. Forte casuque hoc et iniuria fieri odores plures tradidere capras[que], maleficum alias frondibus animal odoratorum vero fruticum expetens, tanquam intelligant pretia, carpere germinum caules praedulci liquore turgentes distillantemque ab his casus mixtura succum improbo barbarum villo abstergere; hunc glomerari in pulverem et incoqui Sole: et ideo in ladano caprarum pilos esse. Sed hoc non alibi fieri quam in Nabatheis, qui sunt ex Arabia contermini Syriae. Recentiores ex auctoribus Strobon hoc vocant tranduntque silvas Arabum pastu caprarum infringi atque ita succum villis inhaerescere, verum autem Ladanum Cypri in insula[-e] esse –ut obiter quaeque genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine—. Similiter et hoc ibi fieri tradunt et esse Cesyphum hircorum barbis genibusque villosis inhaerens sed edere hederae flore deroso pastibus matutinis cum est rorulenta Cypros, deinde nebula Sole discussa [in] pulverem madentibus villis adhaerescere atque in Ladanum depecti. Sunt qui herbam in Cypro ex qua id fiat Ladan appellent, etenim illi Ladanum vocant. Huius pingui[-a] insidere itaque attractis funiculis herbam eam convolvi atque ita offas fieri. Ergo in utraque gente bina genera, terrenum et facticium, id quod terrenum est friabile, facticium lentum. Nec non et fruticem esse dicunt in Carmania et super Aegyptum per Ptolomeos translatis plantis aut –ut alii– [generari et id in his, ut thuris arbore] degeneratis in id ab thuris arbore colligique, ut gummim, inciso cortice et caprinis pellibus excipi.

Pretia sunt laudatissimo in libram asses 40. Adulteratio ladani? Adulteratur mirti baccis et aliis animalium sordibus. Sinceri odor debet esse ferus et quodammodo solitudinem redolens, ipsum visu [usu] aridum statim tactu mollescere, accensum fulgere odore iucundo. [gratuitum mirrata] Grave myrtatum deprehenditur crepitatque [deprehenduntur crepitantque] in igne. Preaterea sincero calculi potius erupibus inhaerent quam pulvis.



Auctor: Haec de generationibus roris ad praesens sufficient. Nam de melle plenius dicetur inferius, ubi agetur de apibus et etiam de Margaritis, ubi de lapidibus vel de Conchis marinis.

Cap. LXXXVIII: De pruina


Plinius, lib 2: Pruina unde? Pruina fit ex rore gelido. Rores autem [fiunt?] neque gelu neque ardoribus neque ventis nec nisi serena nocte; gelando liquorem minui, solutaque glacie non eiusdem inveniri modum.

Isid., ubi supra: Pruina est matutini temporis frigus sic dicta quia urit, sicut ignis —πύρ enim ignis— et similis est vis caloris et frigoris, utraque etenim saxa rumpunt.

Philosophus, ubi supra: Pruina est vapor congelatus, antequam resolvatur in aquam scilicet crassam. Pruina non fit in supremis montibus propter caliditatem vehementem quae in eis est qua resolvitur vapor antequam illuc adveniat et iterum propter vicinitatem aeris inflammati.

Ex libro de naturis rerum: Discrimen pruinae et nivis Pruina et nix, ut habitum est supra, non diversificantur nisi multitudine tantum et paucitate, sicut et ros et pluvia. Itaque generatio nivis et pruinae est ex frigore, quia nix est ex nubibus frigore congelatis, ut supra dictum est. Et pruina fit ex vapore congelato in aere. Et huiusmodi [p288] significatio est molities nivis et durities pruinae, quia mollities nivis, ut dictum est, sit ex parte caliditattis admixtae vaporibus, qui faciunt nubes, prohibentis partes illius vaporis inspissari et vehementer aggregari. Durities vero pruinae fit ex frigore loci et temporibus, in quibus non est ex caliditate pars, qua prohibeatur aggregari vapor, quia partes frigoris partes ipsius vaporis aggregant et eas contrahunt.

Cap. LXXXIX: De gelu et glacie


Isidorus, ubi supra: Gelu[-s] autem dicitur quod eo stringatur tellus: Ge enim terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra cum fuerit nox serena. Glacies a gelu et aqua quasi gelacies, idest, gelata aqua.

Ex libro de vaporibus: Omni autem gelato accidit fissura in percussione, sicut videmus in glacie: cum enim percutitur glacies, frangitur. Et nec in longum nec in latum diffunditur, unde et argentum cum sit humidum et congelatum ut possit fabricari in longum ei cuprum miscetur ut fiat viscosum et ductile, sicut infra dicetur.

Ex li. de naturis rerum: Glacies est coagulatio frigidi et humidi ex superabundantia frigiditatis. Ex glacie nihil generatur, quae tamen chrystallinam mentitur speciem ac terrae soliditatem. Fit autem citius glacies ex aqua calida quam ex frigida, propter proprietatem qualitatum contrariarum: et quia per calorem rarefacta a compactione remotior frigiditati non resistit et quia vapor multus in ea expiravit, unde et mare nunquam congelatur quia semper vaporosum et crassum et compactum invenitur. Ipsumque congelatum minus non est [congelato], eo quod in congelato comprimuntur partes per exhalationem caloris. Nam videmus cum et de aqua sit chrystallum quod aqua quidem est parva et etiam crystallus fit magis parvus: non tamen aqua transit in chrystallum per partium suarum compressionem, ut aliqui volunt, sed per solius caloris expressionem, nam calor qui primo faciebat in aqua fluiditatem per praesentiam sui et postea facit duritiam per sui absentiam. Extrahitur autem caliditas aquae per caliditatem aeris ipsam circunstantis sicut et caliditas vini, quando debet fieri acerum per calorem solis vel ignis vel aeris.

Greg in Moralibus, li. 29: Terra quidem quando compluitur iactata in ea semina feracius ligantur, sed rursum si illam pluvia immoderatius irrigat in culmo pinguedinem frumenti virtutemque [invitat] mutat. Si vero iactatum semen post pluviam gelu premitur, quo foras citius apparere repellitur [compellitur], eo intus faecundius radicatur et quo diutius vetatur progredi eo abundantius cogitur multiplicari. Quia cum ab ortu immaturo restringitur in conceptionis sui tarditate laxatur et ad fructum uberius impletur.

Auctor: Gelu autem terram quidem indurat et stringit herbas et arbores urit, lapides findit, semen in terra comprimit et retardat. Sed inde uberius fructificare facit, nisi forte nimium sit, ut semen extinguat.

Cap. XC: De nebula


Arist. ubi supra: Nebula quid? Nebula est reliquiae nubium resolutarum aqua pluente, id est, roridae, unde nebula serenitatem signat.

Ex imagine mundi: Nebula fit dum humidae exhalationes vaporaliter trahuntur et radiis Solis ad terram repelluntur.

Isid.: Etymologia Nebula dicitur a nubendo, id est, operiendo terram, sive quod sursum volans nubes faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas et fiunt nubes. Inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt, cum serenum est, summa cum nubilum.

Plinius, ubi supra: Nebula nec aestate nec maximo frigore existit.

Auctor: Nebula terram tegens late spargitur, aerem obscurat, terram foecundat, frigida est et solis ardorem mitigat, ascendens pluviam nuntiat, [p290] descendens serenitatem.

Ex lib. de naturis rerum: Nebula ascendens pluviam nuntiat, descendens vero serenum, roremque salutiferum terrae fructibus affuturum, si super aquas et infima quaeque terrarum perserverantius manet, propter vicinitatem humiditatis eo quod ex humido contracta similiter continuetur. Salubritas locorum editorum In locis autem in alto sitis propter aerem subtiliorem citius dissolvitur, unde et huiusmodi loca salubriter antiqui libentius habitabant. Propter commodum autem aquae, Moderni econtra locis demissis et circa aquas aedificant et commorantur quod multis est causa languoris immaturae mortis. Nebula quandoque densa multum est fetida, quoniam humores corrupti de terra sublevantur ad aera et haec pectus laedit rheumaque pessimum in capite creat, quod si ad pectus descenderit, apostema saepius generat. Nebula quoque circa Maium et [p291] aestivale, solstitium ac post Septembrem pessima est. Ex vapore rorido, qui nobis propinquior est vapore sicco, fit nubes et quandoque nebula videtur in illo. Nebula iudicium visus impedit.

Avernus Avernus est lacus in Italia nebularum procurator multaque parens caliginis et dicitur Avernus quasi sine vere. Ideo transumitur ad nominandum infernum


Cap XCI: De exhalatione vel evaporatione multipharia


Auctor: Ex impressionibus quoque aeris huius sunt exhalatio sive vapor et fumus. Ideoque de his etiam hic pauca subiiciemus. Est autem exhlatio vel evaporatio elevatio vel sublimatio subtilis rei a corpore crasso in altum tendentis: huius causa praecipua est calor ignis vel Solis quia causa est resolutionis.

Ex libro de vaporibus: Ignis itaque cum sit corpus attractivum, non est evaporativum eo quod omne evaporans evaporat subtilius se, nihil autem in corporibus est subtilius igni. Aer quoque non est evaporans, eo quod omne evaporans evaporat in fummum se subtiliorem et ignitum: quod quia nequaquam accidit aeri utique non evaporabit. Aqua vero per calefactionem ignis evaporat in fumum subtiliorem se et postea remanet terrestre, unde et contingit quod cum aqua decoquitur, in decoctione subtiliatur. Et attende, quod terrestre admiscetur humido: ita quod agente caliditate ex illo terrestri evaporat illud humidum: sicut videre contingit in vino. Evaporatio non fit in ferro At in ferro per actionem ignis evaporatio non est sed potius agente calore in ferro impedit squamositas terrestris ne humidum evaporet remanetque magis aqueum scilicet chalibs —ut dicetur inferius—. Plumbum autem argento mixtum in argenti depuratione videmus exhalare ex caloris motione, similiter et in auri depuratione. Nota Siquidem artifices Sarraceni defurunt suum aurum de terra in terram specie terrae plumbosae. Et postmodum eo in fornace posito exhalat plumbum sine auri deperditione.

Sicut autem in homine poto evaporante ad cerebrum humido, contingit meatus spirituum obturari per illud humidum et tunc spiritus qui erant principium caloris in cerebro per deflexum revertuntur ad inferiora, sicut sunt extremitates manuum et pedum, propter quod in homine potato manus et pedes sunt calidi, Cap. autem frigidum. Cum aspergitur humidum super laminam argenti combustam facit ventositatem, quae inter testam et argentum fuerat inclusa, descendere ad ollae ipsius profundum. Illaque ventositas facit argentum illud elevari: quoniam occupat in fundo locum argenti et tunc argento infrigidato apparet fossa eius in fundo prout accidit in omni combusto, plumbum autem aliquando est evaporans, aliquando conviscans, unde volentes de illo facere vitrum admiscent illud cum terra subtili: conviscatque partes illas terreas et dissolvunt ex parte per actionem caloris.

Fit etiam evaporatio multiplex e terra, ex vino et acero et huiusmodi corporibus aquosis [p291] et terrestribus et praecipue cadaverum ac similium corruptionibus et putrefactionibus.

Cap. XCII: De illis quae ex terra fiunt


Quoniam autem terra sphaerica existit, utique vapor de ipsa ascendens sphaericus erit et, si elevetur de spiritu mediocri, id est, non habente magis ex una quam ex alia parte, tunc ex coagulatione vaporis illius in sursum opposita Soli apparere contingit arcuale, id est, iridem, quae est nubes concava per reflexionem splendoris Solis sursum oppositi arcualiter figurata, unde non apparet nisi ex Solis oppositione.

Ideoque nunquam possunt esse irides plures nisi duae, una per oppositum Solis, alia Lunae; hoc videre contingit horis vespertinis in aestate, quod scilicet Sole existente in Occidente apparet iris —idest, in Oriente— et tunc exeunte Luna in Austro apparet alia Iris in Septentrione. Et inde est quod Iris huiusmodi figurae arcuatae haud incendium prope venturum significat, quia ipsa est ex spiritu calido mediocri ebuliente per poros humidi terrestris; incendium autem si quod futurum est fit per spiritum calidum excendentem, sicut accidit in diluvio quod praecessit calor: Pluvia diluvii unde? enim multiplicatus in fundo maris et in terrae fissuris non potens exire libere vel exhalare sicut nunc ibidem multiplicabatur et coagulabatur; tandemque perveniens ad tantam virtutem quod habebat potestatem exhalanda ideoque ex abysso —idest, ex profundo maris et terrae— exhalavit multum humidi secum deferens in sursum propter quod factae sunt pluvia XL diebus ipsumque mare in ebuliendo se per totum orbem effudit. Quod autem Iris non apparet de nocte, hoc est quia splendor Lunae fluens ad terram in debili multitudine sui luminis calorem debilem generat ideoque debiliter humidum crassum de terra solvit et elevat nec tantum ut arcuale in summo apparere sufficiat.

Sicut autem panis cum extrahitur a furno habens humidum in poris suis dispersim et ipsius rarefactione per calorem mollis existit: exhalante autem humido indurescit, sic humido subtili passibili exhalante et admixto crasso remanente in terra remanebit ad modum lapidis sicca et dura diceturque terra lapidea. Terra lapidea fissuram facit circumquaque et extra. Cum fit terrae motus circumquaque auditur fragor —sicut in divisione ligni solidi et non in divsione lanae mollis et humidae—. Et quod ex vapore terrae sit terrae motus signum est ventus sequens, quia ventus est vapor terreus. Ex vapore autem cumulato non sit terrae motus nisi in terra dura, eo quod in terra poros et latos et amplos habente continua est exhalatio spiritus et nunquam eius retentio: In Lybia rari sunt terremotus et cur proter hoc in Libia quae est arenosa non contingit fieri terraemotum nisi rarissime. Nec etiam in arenis crescunt herbae, quia nutrimentum earum iam exhalatum. Contingit autem in aliquo terrae loco quod terrestre comprissione humidi in ipso fit pinguius sicut in sterquilione, unde accidit in cavernis fieri bitumen pingue crassum et inde auripigmentum, sicut inferius dicetur.

Cap. XCIII: De illis quae fiunt ex aqua, aceto et vino


Aqua vero per calefactionem ignis evaporat, ut dictum est, in fumum scilicet subtiliorem se remanetque postea terrestre unde et cum decoquitur in ipsa decoctione subtiliatur et si postea ponatur in olla per noctem apparebit hypostasis terrea in fundo existens. Similiter autem evaporat acetum in aqua subtilem et insipidam remanetque postea terrestreitas parva. Ex vino fit aqua Evaporat autem vinum in aquam per instrumenti aquae rosaceae sublimationem sed quanto vinum fortius est tanto minor aqua extrahitur et maior terrestreitas remanet, unde vinum rubeum magis [p292] est terrestre et minus evaporat, plusquam caloris habet in se, nam magis terrestre plus habet caloris intra se, [at] et diutius calorem retinet quam minus terrestre. Hoc in ferro calido patet quod calorem diutius quam aqua calida retinet.

Sed attende primo quod in vino sunt duo scilicet humorositas crassa et humiditas oleagina, quae nutrit calorem naturalem in eo. Ideoque evaporat in duo, prius scilicet in aquam insipidam, ut dictum est, cuius principium est sua crassa humoritas et postea in oleum, cuius principium est subtilis humiditas et oleagina. Ita duplex est evaporatio in aliqua re terrestreitatem habente, prima scilicet aquea secunda scilicet oleagina. Coniuncta vero causa huius duplicis evaporationis est, tum quia, caliditate agente in vino, aqueum, quod est in humido oleagino, de intentione contrarietatis statim magis patitur magisque calidum in illud agit et evaporare facit, tum quia calor naturalis in humido oleagino nutritur et diutius remanet ipsum in quo nutritur quam illud in quo non nutritur. Cum ergo admiscetur humido, agente caliditate, ex illo terrestri evaporat humidum illud: sicut iam ostensum est in vino. At in ferro squammositas terrestris evaporationem prohibet, sicut paulo ante iam dictum est.


Cap. XCIV: De illa quae fit in corpore humano


Sicut autem ista evaporatio fit in instrumentis sublimando: Evaporatio e stomacho sic etiam contingit in stomacho corporis humani, vinum siquidem intus receptum evaporat per venas subtiles a stomacho et etiam ab hepate usque ad cerebrum sicque vapor ille humidus a spiritu calido, qui ante deferebat, ibi destitutus coagulatur a frigiditate loci in substancia corpulentiori. Sicut etiam contingit quod vapor humidus de terra resolutus ad regionem aeris frigidam ascendit, ibique destitutus a spiritu calido ipsum deferente coagulatur et in substantia pluviae descendit, sic ergo vapor humidus a vino resolutus in crassa corpulentia a cerebro descendit per easdem venas subtiles per quas et ascendit, propter quod movetur magis corpus in descensu eiusdem vigilando spissioremque tunc habet homo anhelitum propter vaporem descendentem inspissatum: homines etiam graciles venas habentes in collo magis dormiunt ac in dormiendo magis moventur, quia non habet hoc humidum in eis liberum descensum. Ideoque dicit philosophus quod habentes capita crassa et gracilia colla multum dormiunt, quia quando multum potarunt tunc vapor humidus multum resolvitur in substantia subtili per venas subtiles ad locum cerebri et quoniam amplior est in eis locus cerebri, multum inde capitur multumque coagulatur. Qui cum tam cito non possit descendere, diutius manens in cerebro meatus oppilat spirituum animalium ideoque multum durat ligamentum sensuum. Itaque somnus longus efficitur, eo quod humidum in cerebro coagulatum, diutius durat in meatibus spirituum, Cur epyleptici longiore somno utantur? sicut in epylepticis contingit, unde philosophus dicit quod somnus in epylepsia est particularis, humidum autem huius multum nervos relaxat et paralysim inducit. Nam si vinum calidum in se et siccum est, unde ille quidem vapor non relaxat nervos, quamdiu habet spiritum calidum et siccum deferentem illum in sensum. Sed postquam destitutus est ab illo spiritu calido, coagulatur in humidum corpulentum praeterea: sicut pluvia multa in terram descendente, terra fluida redditur, sic ex multo tali humido a cerebro in stomachum descendente, materia in stomacho reperta liquefiens ventris fluxus efficitur.

Et quanto vapor est e crassiori materia maiorisque corpulentiae et coagulatur in cerebro, tanto tardius purgabitur [p293] per operationem naturae propter quod et diutius durat humiditas quae fit ex cerevisia quam quae ex vino, magis quae ex vino rubeo crasso et substantioso quam quae ex subtili albo. Denique humido illo meatus spiritum oppilante, non valente iidem spiritus animales exhalare et extra fluere, decurrunt ad extremitates manuum ac pedum, propter quod accidit in hominibus ebriis frequentius quod habent capita frigida, manus autem et pedes habent calidos et trementes. Ebrietas quid? Ebrietas quippe nihil aliud est quam fumus resolutus e vino meatus oppilans, per quos fit repulsus spirituum animalium a cerebro, et iterum descensus a cerebro ad stomachum.


Cap. XCV: De illa quae fit in arboribus


Quemadmodum vero duplex est exhalatio —scilicet vaporis terrei et unctuosi et vaporis humidi— sic per cuiuslibet arboris stipitem et cortices ascendit duplex vapor —scilicet unctuosus et humidus— qui, quando multiplicati sunt in arboris ventre, volentes exhalare faciunt fissuram in arbore. Et unus quidem exhalat transeundo in materiam folii —scilicet humidus— et alter in materiam fructus —scilicet unctuosus—. Rosa in Natali Domini Et ideo dicitur quod fructus magis unctuosi sunt quam folia in arboribus, unde et volentes habere rosas in die Nat. Domini ligant in principio Maii rosarium secundum omnem sui porum a principio stipitis usque ad ultimitatem rami obstringendo, postea vero unctuosum et humidum a terra veniens usque ad ventrem stipitis et ramorum multiplicatur in substantia ibique calor quiescit, quia exhalare nequit. Et tunc rustici per septimanas tres aut per mensen ante Nat. Domini solunt a ligementis ramos et stipitem, tunc de vigore informativae virtutis exit vapor ille multiplicatus in formam verarum rosarum.

Exemplum Porro sicut in homine famelico contingit quod si dentur ei dulcia in tantum attrahitur de dulcedine a membris quod in substantia dulcedinis oppilantur meatus per quos nutrimentum discurrere debet ad membra quousque fiat deopilatio eius quod meatus opilat, sic etiam in arboribus animam vegetabilem gulosam habentibus: si ab humiditate destituantur et superveniat pluvia vel vapor humidus, contingit illum in tantum attrahi in ebullitione vaporis illius a terra in longum per poros arboris quod in arboris imo fiat oppilatio crassi vaporis ne amplius ascendere nutrimentum ad ramos possit. Et tunc calor qui viget in summo ventris arboris vaporem receptum dispergit et calefacit. Qui cum in loco in quo fuit prius iam contineri non possit, propter rarefactionem quae iam invaluit tunc exit secundum vigorem informativae virtutis in speciem folii et fructus. Digestoque illo humido quod oppilabat poros arboris in longum si tempus sit calidum et locus calefactus deficiet humidum quod in huiusmodi arbore praestabat fructibus nutrimentum tuncque calore convalescente maturabuntur fructus illi et cadunt ex defectu nutrimenti. Ut arbores saepe ferant fructus in anno Et tunc si abundet pluvia in illa terra ex abundante siccitate in huiusmodi arboribus attrahitur iterum humor in excedenti abundantia ex quo et fructus generabuntur similiter, ut praedictum est, unde arbores quaedam multotiens ferunt in anno fructum ex huiusmodi abundantia sed hoc non accidit nisi in calidis regionibus et in quibus est multa caliditas interpolatim et parva pluvia, sicut in Maurorum regione.


Cap. XCVI: De illa quae fit ex putrefactionibus


Augustinus de Ci[vitate] Dei, libr. 19: Porro cadaver animalis mortui, si nulla ei cura condiendi [p294] adhibeatur quae formam eius dissolvi dilabique non sinat sed naturali cursui relinquatur, tamdiu quasi tumultuatur dissidentibus exhalationibus nostroque sensui disconvenientibus —id enim est quod in putore sentitur— donec elementis mundi conveniat et in pacem eorum paulatim particulatimque discedat.

Ex libr. de vaporibus: Quemadmodum autem accidit in cadavere quod exhalato humido subtili ab ipso animalia generari contingit, sic etiam in aqua stante calor aeris ipsam circunstantis, vincens calorem ipsius aquae stantis, humidum subtile, quod naturalem ipsium aquae calorem nutriebat, ad se attrahit et, cum humidum illud ebullit in superficie ipsius aquae cum calore aquae illius ei adhaerente, Herba in aquis putridis generantur herbae minimae sine radicibus natantes in superficie ipsius aquae: unde generatio huiusmodi animalium in putrefactis cadaveribus comparatur herbis in superficie aquae putrefactae natantibus.

Cur mare non putrefit? At vero mare putribile non est sed nec putrefiunt currentes. Dicit autem philosophus, quod hoc ideo est, quia in motu est; ego autem dico quod motus non facit quin putrefiunt aquae sed motus ipse est signum quod calidum in eis abundet et quamdiu sic est tamdiu erunt sine putredine. Est enim putrefactio caloris naturalis per aerem circunstantem corpus exhalatio et bene motus humidorum est in eis signum caliditatis quia quando non moventur in stando congelantur et hoc per compressionem aeris calidi, qui prius [erit] erat in eis.


Cap. XCVII: De exhalatione quae fit per attractionem


Praedictae quidem evaporationes vel exhalationes fiunt per elevationem vel sublimationem et interdum etiam exhalant aliqua per attractionem.

Fit autem attractio quandoque per loci vacuitatem ut apparet in ventosa in aqua: cum accenditur stupa, rarefacit aera circunstantem in ventre ventosae et ducit in raritatem essentiae aeris innaturalem quae flamma extinguitur. Cur ventosae sugunt sanguinem? Quando ventosa corpori coniungitur, et aer de sui natura redit ad essentiam ac depressionem in ventre ventosae et tunc occupat locum minorem quam prius et, ne locus sit vacuus qui prius occupatur aere rarefacto, sanguis exit de corpore ad repletionem illius. Aquam colore vini inficiendi ratio Item si opponatur phiala plena aqua super vinum in alia phiala contra solem, ita quod superficies vini et superficies aquae iunctae sint secundum continuationem: si phiala habeat collum gracile subitoque vertatur, tunc vinum non ascendit in phialam aquae, sed solum inficit aquam phialae secundum colorem et saporem. Illa tamen aqua in substantia est aqua et hoc est quod divites decipit, cum desiderant vinum in febtibus acutis, quia satis fit eis cum hoc pro vino datur eis. Item alio modo contingit attractio, cum scilicet attrahens destititum est ab eo quod attrahit et debet ipsum habere naturaliter. Modum purificandi vinum dilutum Verbigratia: cum scirpus siccus et crassus destitutus est a suo naturali humido et coniungitur mixto ex aqua et vino attrahet ad se humidum aquosum naturaliter a quo destitutus erat et relinquetur vinum purum. Hic etiam modus contingit in ovi albumine, cum eius aquosum remanet absente viscositate. Nam in hieme cum auferuntur a ficu cortices a lacte viscoso destitutae et ponuntur in ovorum albumine, non attrahunt nisi albumen viscosum et ideo remanet albumen aquosum sine aliqua viscositate.

Est etiam alia attractio cum aliquid attrahit ad se salsedinem terrae, itaque postea remanet dulcis terra. Est et attractio alia quae viget in caliditate et siccitate quando scilicet calidum et siccum circunstans aliquod corpus habens humiditatem idoneam [p295] ad nutriendum illum calorem, attrahit ad se humidum, quod erat in illo corpore. Si enim humido illi adhaereat calor, extrahetur in superficie illius rei calidae illud quod facit rem —si fuerit alba— nigrescere. Et haec est causa curscyphus habens minimum de cupro et multum argenti, nigrescit in igne positus, sicut infra dicetur in tractatu de natura metallorum.

Cap. XCVIII: De fumo


Auctor: Fumus autem (ut ait Philosophus in 3 Meteo) vapor est adustus. Est tamen multiplex, ut dicetur inferius.

Ex imagine mundi: Fumus ascendit de aqua, omne namque corpus constat ex quatuor elementis. Lignum autem est corpus quod igni iniectum ignis materies quae ei inest ardet; terrae autem materies in cinerem vertitur; aquae vero et aeris materies evanescit in aerem. Ideo fumus ille amarus, quia natura aqua salsa est sive quia terra admixta est.

Hugo, De sex diebus: Fumus nihil aliud est quam guttarum minutissimarum aquae congeries per virtutem caloris in aera elevata.

Auctor: Fumus oculos gravat. Eodem tempore partim oritur partim, qui ortus fuerat, in superioribus dissipatur, nam ascendendo attenuatur et deficit.

Fumi fortiores Avicenna: Fumus est terrea substantia, subtilis, digestiva, resolutiva. Diversificatur autem eius substantia et omnes species eius sunt exiccantes estque in eis igneitas pauca. Horum autem est fortior cinis Alchitram idest picis liquidae, deinde picis humidae deinde picis storacis, deinde mirrhae, postea thuris, postea therebintinae. Fumi autem naphtae videtur fortior omnibus: fumus thuris et therebintiae ponuntur in medicamentis ulcerum oculi et prohibent ortum pilorum abditorum et cursum et corrosionem et humiditates, cum quibus et ophthalmia et ulcera lacrymalium oriuntur.



Albertus: Si autem quaeritur quae differentia sit inter exhalationem et evaporationem et fumum, respondemus quod fumus proprie dicitur inquantum ab exteriori calido igneo, id est, agente secundum proprietatem ignis elicitur, sicut terreum siccum, quod proximum est vaporibus odorum. Fumus enim est vapor terrae, sicut habetur in Metheo.Vapor igitur est in quantum elicitur ab intrinseco calido, exhalatio vero inquantum ab exteriori calido agente educitur calidum naturale et cum illo humidum siccabile.

Cap. XCIX: De trina fumi varietate


Isaac: Fumus triplex dividitur: unus est quietus et nullius odoris neque motus, alius velociter movetur, fortis odoratur et aeris passivus, tertius autem inter hos duos mediocris, quoniam etsi movetur et alicuius sit odoratus et aeris passivus, temperamento tamen vicinus est.

Primus quidem substantiam terrestrem crassam et in aere graviter dissolvendam tardeque in eo formandam significat et in eo nec calor nec frigiditas certificari possunt. Sed licet ex nil significet nec materiam suam monstret tamen propter sui motus defectionem et nullius aeris passiones crassiciem suam et frigiditate propalet necesse est. Secundus materiam suam monstrat esse subtilissimam ac penetrativam et calidissimam et in duo dividitur, quidam enim sua virtute et aeris perforationem temperatae complexionis est et inanimato spiritui conveniens, altera vero intemperatae complexionis et inanimato spiritui incoveniens, hic malorum humorum et corruptorum multitudinem significat habere subiectum, eo quod naturales exierint qualitates.

Et ideo complexionibus humani [p296] corporis repugnat et portendit odoris horribilitas substantiae suae corruptionem, quae contingit aut propter calorem non naturalem aut propter putrefactam humiditatem. Si primo modo foetens erit, quia huius calor in humiditate ebullitionem facit indeque putoris causa fit, horum nutrimenta corrupta passiva sunt et putridinem in stomacho generant ac pessimitatem fumorum ad Cap. ascendentium. Si secundo modo, foetens non erit nec foetentem reddit odorem sed gravem quorum tamen nutrimenta sunt pessima, minoris tamen nocumenti sunt quam eius qui foetens fuerit.

Denique si odor fuerit temperatus, substantiae temperantia monstratur; si horribilis, ergo foetidus vel gravis: si foetidus, defectus caloris naturalis signatur et virtutis naturalis, si gravis ebullitio et putrefactio humiditatis.



Auctor: De fumo foetido in cadaveribus dictum est paulo superius.

Cap. C: De odoribus in genere


Auctor: Quoniam autem in vaporatione quae subiectum odorum est, exhalatio et fumus inveniuntur, ideo haec nomina odoribus attribuuntur: odor ergo inficit aera, Aroma unde? unde iuxta Isidorum Aroma dicitur quasi Aerioma.

Guilielmus de Conchis: Est ergo qualitas corporum, quae odor nuncupatur. Aer vero rerum qualitates quas tangit maximeque figuram, colorem, odorem, saporem, frigus, calorem, asperitatem, lenitatem assumit sibi sed easdem penitus consimiles sibi: cum ergo aer pomum tangit, odorum qui est in eo assumit, cum quo —scilicet odore— nares intrans usque ad foramen quoddam quod ori et naribus est commune pervenit, ubi sunt carvunculae duae, quae a cerebro prodeuntes in modum mammillarum dependent, has penetrat quidem nervus a cerebro exiens, quem anima [?] per partem instrumenti praedicti, quae plus se habet ad hanc qualitatem quam ad alias, usque ad praedictum locum transmittit: quae scilicet instrumenti pars odorem praedictum recipiens in se in logistica cellula repraesentat animae. Nec eundem penitus odorem in pomo et in manu tenentis et in aere et instrumento concedimus esse, licet Boetius videtur dicere: Glossatur Boetius Boetius enim idem pro consimili ponit interdum.

Cap. CI: Utrum odor sit qualitas simplex [ac] composita


Albertus: Porro cum odor sit agens in olfactu, cuius instrumentum habet naturam simplicis, quia dominatur in eo frigidum et humidum, videtur quod odor qualitas sit simplex, quoniam agens et patiens proportionalia sunt ad invicem. Aristoteles quoque, in libro de sensu et sensato, contra Pythagoricos, qui dicebant odores esse compositos ac nutrire, quatuor rationes inducit, quarum prima est:

Odores non nutriunt Omne quod nutrit oportet esse cibum compositum. Odores autem simplices sunt, non ergo nutriunt. Amplius aqua simplex in potu accepta non potest sola nutrire, quia co[r]porale mixtum oportet corporis constitutivum esse. At odores etiam sunt aqua simpliciores. Praeterea odores omnes, cum sunt in vaporativo sicco, ad naturam eius accedunt, ergo simplices sunt et non nutriunt. Ceterum omne nutrimentum compositum ab animali receptum vadit ad locum digestionis, a quo nutritur corpus totum at odores non vadunt ad digestionis locum sed ad Cap. tantum: non ergo ut cibus compositi sunt nec nutriunt.

At vero contra rationis huiusmodi potest opponi quoniam odor est qualitas nutrimenti desiderium conferens, sicut in eodem libro scriptum. Non autem est [p297] qualitas simplex, quia —sicut dictum est iuxta eundem philosophum— nutrimentum non est simplex sed compositum. Praeterea odor sentitur per differentias compositi, quia —sicut in eodem libro dicitur— oportet odores esse proportionales humoribus, idest saporibus. Et in 2 de anima dicitur quod odores ad gustum Analogiam habere videntur et ita est humor idest sapor hic quidem dulcis, ille vero amarus similiter et in odoribus. Cum ergo quicquid sentitur per differentias compositi, compositum sit, oportet etiam quod odor qualitas composita sit.

Odor dupliciter consideratur Nos itaque dicimus, quod odor consideratur modis duobus. Uno modo scilicet secundum quod naturam qualitatis habet et secundum hoc simplex est; alio modo in comparatione ad subiectum in quo est, et hoc dupliciter.



  • Uno modo scilicet in comparatione ad subiectum, in quod est quod est materia et odoris causa et hoc est odorabile corpus. Et secundum hoc non est odor simplex nec constituitur ex simplici.

  • Alio modo in comparatione ad medium quod est subiectum differentiae. Quo sensu odores sunt simplices qualitates Et secundum hoc simplex est quodammodo, scilicet quod simplex dicitur quod est spirituale: secundum aeris naturam, et compositum quod est crassum, mixtum habens purum impuro et grave levi sicut est cibus animatorum corporum. Et de hac simplicitate intelligit philosophus quod inducit contra Pythagoricos in suius rationibus. Quo sensu odores sunt simplices qualitates

Porro illa proportio quae est inter agens et patiens non attenditur in simplicitate vel compositione. Sed potius in hoc quod patiens receptivum sit agentis formae. Simplex enim bene agit in compositum, ut patet quando ignis exurit lignum.

Cap CII: Quod odor principaliter constituitur in vapore calido et sicco


Odor principaliter quidem constuitur in actu sicco, secundario autem in humido saporoso. Quod contingit tribus de causis:

Una est, scilicet quod odor refertur ad alimentum cuius excitat desiderium. Alimentum quippe oportet incorporari; at omne quod incorporatur necesse est id cui incroporatur subintrare, non autem subintrat nisi in hoc quod est humidum subtile et per hoc quod est humidum quaerit terminos alienos ac ut terminetur ad partes eius quod nutritur. Et per hoc quod est subtile fit penetrativum partium et partis partium, ut habetur in secundo de generatione et corruptione. Cur sapore principaliter in humido? Necesse est itaque saporem, quoniam est in alimento, consistere principaliter in humido et secundario in sicco. Odor autem quia non debet incorporari ut praehabitum est, ideo constitui debet opposito modo, scilicet, ex sicco et secundario ex humido saporoso.

Secunda causa est in comparatione ad organum sensus, quia scilicet illud frigidum et humidum est, ut habitum est superius: Odores cur calidi? sic ergo necesse est odorem esse actum calidum ut temperet excellens humidum in eo. Tertia causa in comparatione ad medium per quod est odoratus, hoc enim est medium extra scilicet aer et aqua. Dicit enim Arist. in primo Meteo. quod vapor calidus et siccus omni vapore longe altior ascendit. Ad odoratum necesse est ut sit in vapore actu calido sicco.

Si autem obiicitur et quicquid quaerit terminos alienos, principaliter humidum est, respondemus quod quaerere terminum alienum contingit ex duplici causa. Nota de termino alieno acquirendo Una scilicet propter vehementiam passibilitatis: quia nullo modo stat in se et sic humidum quaerit terminos alienos. Alia vero propter vehementiam qualitatis activae: quia scilicet quaerit aliorum naturam in se transmutare et secundum hoc calidum terminos alios quaerit: precipue [p298] quando siccum est et hoc modo terminos alienos quaerit odor.


Cap. CIII: Quod odor per evaporationes immutat


In hoc autem ab omnibus aliis sensibilibus differunt odores, quia immutant per evaporationes. Odor quid? Dicit enim philosophus in libr. de sensu et sensato quod odor est fumalis evaporatio. Fumalis autem evaporatio est ab igne, hoc etiam probari potest per hoc quod in respirantibus membrum illud quod est excellenter calidum necesse est habere refrigerationem et mitigationem caloris sui per aliquod quod sit actu frigidum ad ipsum potens pertingere, qualem cor in animalibus habet per aerem inspiratum. Similiter ergo et membrum illud quod est excellenter frigidum necesse est habere mitigationem frigoris et per aliquid quod sit actu calidum pertingere oportet
ad ipsum, quod, quia nisi per evaporationem non potest, per evaporationem contingere necesse est.

At vero nullum sensibile nisi odor habet organum suum a cerebro immediate, ideoque necesse est odorem per evaporationem ad cerebrum pertingere; Obiectio si autem obiicitur in contrarium quod differentiae odorum sunt circa differentias saporum, at vero saporem non contingit fieri per evaporationem, Responsio respondemus quod illud non debet ita intelligi quod differentiae saporum et odorum sint eidem sed quia differentiae odorum ad differentias saporum analogiam habent duplicem: Analogia inter differentias odorum et saporum una est quia quicquid non habet saporem etiam non habet odorem, unde dicitur in libro de sensu et sensato quod elementa sunt inodorabilia quoniam humida et sicca eorum achymia sunt et sine sapore, nisi fiant commixta. Secunda analogia est quia sapores et odores constituuntur ex eisdem qualitatibus primis, licet non eodem modo, complexis, activis et passivis: sapor enim principaliter constituitur ex humido, secundario ex sicco, calido commiscente siccum cum humido, odor autem principaliter ex sicco et secundario ex humido calido evaporationem faciente. Frigidum autem heberat sapores et extinguit odores per hoc quod impedit evaporationem, unde patet quod odorum et saporum differentiae non sunt circa idem numero, quod sit immediatum utrique.

Obiectio Si autem obiicitur iterum quod non sit evaporatio nisi elevatis partibus omnibus subtilioribus a corpore evaporante, partes autem illius corporis sunt in quibus est humidum saporosum sicque videtur quod humidum saporosum sit in vapore odoratum et quod utrumque discernatur per olfactum, Responsio dicimus quod quando partes saporosi elevati <elevatae> sunt ab ipso per evaporationem tunc non sunt saporis —vel humidi saporosi— subiectum sed potius quando sunt in corpore commixto in quo dominatur humidum saporosum. Et sic simili modo non sunt odoris subiectum nisi potentia scilicet inquantum possunt evaporare per calidum siccum.

Cap. CIV: Quod odor et sapor diversimode causantur a qualitatibus subiectorum complexionalibus


Cum autem passio, causata per se ex qualitatibus complexionantibus subiectum suum, sit sequela totius complexionis odorque sit huiusmodi passio quoniam in eo permixtum est humidum <et> siccum et calidum evaporare faciens, ex quibus principaliter constituitur odoriferum corpus, videtur quod odor sit sequela totius complexionis rei odorantis.

Obiectio At vero huic videtur esse contrarium, quod habitum est superius: idem corpus esse odoriferum et saporosum, [p299] unde si odor sequela totius complexionis. Eodem modo, ut videtur, et sapor. Odor autem principaliter est in sicco et secundario in humido, sapore converso. Secundum hoc ergo idem corpus esset principaliter ex sicco et secundario ex humido et econverso, quod est impossibile. Responsio Nos itaque dicimus quod sapor et odor revera sunt sequela complexionum corporum odorantium, quia causantur a qualitatibus complexionalibus, ut dictum est: verumtamen non oportet quod eodem modo causentur ab illis quo complexionantur ac per hoc sapor consistit principaliter in humido, quoniam habet influere in partes et nutrire, odor autem principaliter in sicco calido, ut temperet frigiditatem et humiditatem cerebri.

Cur odor dicitur passio saporis Dicitur autem odor passio saporis, quia non accidit nisi cui accidit sapor et causatur ab eisdem principiis, non quidem eodem modo se habentibus in odore scilicet et sapore sed eo modo quod dictum est supra. Itaque virtus saporis non est aliena nec accidentalis odoribus, quia sicut dictum est, odores causantur a principiis saporis, verum odor non est passio proportionata ut habitum est et infra dicetur.

Quaeri potest cur non omnia corpora nobis bene sapiant, quae nobis bene odorant nam et philosophus secundo de anima dicit quod alia quidem proportionaliter habent odorem et saporem, alia vero contrario et cetera. Non semper odor consequitur saporem Nos itaque dicimus quod non in omnibus odor saporem sequitur nec hoc dicit philosophus, sed dicit quod in quibusdam sit in quibusdam non. Et huiusmodi causa est quia quandoque in corpore odorabili humidum quod actu in ipso est indigestum est. Ideoque dat odorem acutum aereum illud quod evaporat ex ipso per calidum et diferitur complete per calidum, quod facit ipsum evaporare: hoc enim subtile est, facile digestibile Odor dulcis quomodo fit? Et tunc erit odor dulcis: hoc proprie accidit in floribus et in quibusdam pomorum acetosorum fructibus. Et huiusmodi signum est quia si huiusmodi poma assarentur vel elixarentur, acquirerent etiam dulcem saporem per humidi decoctionem.

Odores itaque qui habent delectabile saporum proportionati sunt saporibus. Ideoque penes ipsum non distinguitur: qui vero proprium habent delectabile non semper proportionati sunt. Odor enim floris quandoque dulcis est etiam ub sapor non est dulcis. Ideoque penes sapores non possunt distingui tales odores.

Cap. CV: De quibusdam corporibus odorabilibus secundum Arist.


Sal magis odorabile quam nitrum Porro dicit philosophus in libr. de Sensu et sensato quod mare odorem habet et sal magis odorabile est nitro. Quod etiam manifestat per hoc: quoniam a sale et nitro fluit oleum, magis autem terreum est nitrum. Amplius inquit lapis non odorat, quoniam achymus est; ligna vero odorant, quia sunt enchyma, lignorum quoque quae odorabilia sunt aquatica minus. Ut enim iam habitum supra nihil est odoriferum nisi quod est compositum et vapore sicco evaporatum. Elementa igitur cum sint simplicia non sunt odorabilia. Mare vero, cum admixtum habeat vaporem siccum terrestrem adustum, quia causat salsedinem in eo, efficitur odoriferum, quoniam odor consistit in vapore sicco. Mare odoriferum cur? Porro sal est species terrae, ut habetur in libris Meteororum: generatur enim ex sicco terrestri combusto, liquente autem humido aquoso. Nitrum autem species plus sicca, propterea magis olei extrahitur de sale quam de nitro, sicut expertum est in alchymia. Et hoc ideo: quia humidum aereum plus est in sale quam in nitro, [quod] quia facile vaporat, ideo magis est odoriferum sal quam nitrum.

Lapis vero generatur ex luto viscoso et est compactus ac terrestris. Ideoque non vaporat ac per consequens non habet odorem. Ligna vero plus habent de aereo cuius signum est quod [p300] cremabilia sunt. Et quoniam talia facile vaorant ideoque ligna odorabilia sunt. Et inter haec aquatica ligna, quia magis frigida sunt et humiditate aquae magis humida. Ideoque non magis sed minus vaporantia sunt ac per hoc minus odorabilia.


Cap. CVI: De odoribus quorundam metallorum


Arist in lib de sensu et sensato: Inter illa vero quae metallantur, aurum non odorat, quia achymum est. Aes autem —id est, cuprum— et ferrum odorabilia sunt. Et quando comburitur humidum in metallis tunc scoriae metallorum odoriferae sive odorabiles fiunt plus ipsis metallis. Argentum vero et stannum magis odorantur quam aurum minusque quam aes aut ferrum, eo quod magis aquatica sunt.

Albertus: Aurum quippe quia fit ex puro sulphure et argento vivo optime commixtis —<scilicet> calido commiscente ac frigido congelante— vehementem habet compactionem ex commixtionis bonitate et huius signum est eius ponderositas. Habet etiam constrictionem pororum extrinsecus ex frigido congelante et utrumque illorum prohibitivum est evaporationis ac per consequens odoris.

- Cuprum autem et ferrum ita se habent: quod in cupro quidem est sulphur purum et argentum vivum non purum et non bene commixta nec aequalia, quia plus est ibi de sulphure. Cur cuprum non sit ita solidum Ideoque non est solidum in partibus sed ob abundantiam sulphuris est porosum et ob hoc evaporativum ac per consequens odoriferum. Ferrum autem est ex sulphure viscoso et argento vivo lutoso et propter viscositatem huiusmodi non potest aqueum huiusmodi argenti vivi separari ideoque ferrum non est liquabile sed mollificabile et, propter hoc <quod> non bonam habet commixtionem, porosum est atque evaporativum et per consequens odoriferum.

- Porro stannum et plumbum ex utruoque impuro sunt sed vincit in eis argentum vivum aqueum et non habent compactionem partium. Propter minorem ergo compactionem magis odorifera sunt quam aes et aurum.

- Denique scoriae omnium illorum propter actionem calidi quod est aperitivum pororum et evaporativum terrei et humidi magis odorabiles sunt.


Cap. CVII: De odoribus ciborum ac medicaminum


Razi in Almansore: Plures autem vapores faciunt passionem in odoratu quemadmodum et in gustu. Aqueum enim et omnia acerba et pungitiva, ut alium et cepae, laedunt odoratus sensum non minus fere quam gustum. Sic et in omnibus aliis secundum maiorem partem ea quae movent sensum gustus movent et sensum odoratus, unde et est invenire plurima quae nunquam gustaverunt homines propter odorem eorum faetidum, quia norunt cuius naturae sunt per copiam certificationis quae pervenit ad illos ex eorum odoribus. Sunt autem et alia quorum odor naturam eorum non praedicat et haec quidem aut diversa sunt natura aut odore privata. Quae diversa sunt natura iucundi sunt odoris maximeque rosa, gustus enim eius valde manifeste diversus est ab odore nec significatio concordat utriusque, cuius rei causa est quia rosa varia est et non consimilium partium. Cur gustus et odor rosarum etc. differunt Gustus quidem eius compositus est ex amaro et aspero suavique et aquoso. Pars eius amara calida est et subtilis, pars suavis aspera est, frigida et crassa. Aquosa vero in sapore varia est, media inter subtilem et inter crassum. Substantia vero odorifera est vaporosa et dissoluta maxime in corporibus odoriferis iucundi odoris. Vapor autem ex caloribus generatur nec ab omnibus partibus odor[ati] resolvitur: odor enim rosae non signat quid calidum et subtile in omnibus partibus eius, tantummodo <in partibus singularibus[?]>.

Sic ergo omnia quae odorem habent calida sunt sed cum significatio naturae quae [p301] sumitur ex odore transit rerum iucundarum odorem nec est illi adaequata, fida non est maximeque rosae. Quae autem odorem non habent ut dulcia et falsa, non manifestatur a nobis virtus eorum nisi per saporem. Quae etenim odore carent aut ideo privata sunt odore, quia vapor qui solvitur ab eis est in ultimo parvitatis aut quia non consonat odoratui in temperantia inter crassum et subtile. Hinc est ergo quod amara et pungitiva propter substantiae subtilitatem odorifera sunt odoribus consonis eorum saporibus. Salsa autem et aspera odore privata manent: hae namque species ambae sunt crassae substantiae, et aspera cum crassiore substantia frigidae complexionis sunt qua etiam de causa nullus ab ea vapor dissolvitur. Porro odoriferorum odor designat quod subtilis substantiae sunt et calidae complexionis, non tamen est certa significatio quanta sit eorum subtilitas et calor. Ideoque indicium complexionis rerum ex odoribus minime esse perpenditur.



Avicen. In 2 Cano: Odores quidem proveniunt a caliditate et proveniunt a frigiditate sed eorum olfactio et ipsorum sternuatio secundum plurimum est caliditas quia causa plurima in propinquitate odorum ad virtutem odorandi est substantia subtilis vaporosa quamvis aliquando sit secundum semitam conversionis aeris praeter resolutionem alicuius rei ex habente odorem. Omnes ergo odores, ex quibus sentitur mordicatio aut declinant ad latus dulcedinis, calidi sunt; illi vero ex quibus sentitur acetositas ut roralis †charactatus† idest laculis vapor scilicet de lacubus vel paludibus omnes frigidi sunt: omnia quoque bene redolentia secundum plurimum sunt calida praeter illa quibus associatur roralitas, ut muscus, et sedatio [sadatio] spiritus et anhelitus, ut camphora et nenufar [venufar]: amborum enim corpora non evacuantur substantia in frigiditate associata odori usque ad cerebrum. Omne ergo bene redolens est calidum, similiter etiam species ut Piper et similia quae calida sunt et ob hoc dolorem capitis faciunt.

Cap. CVIII: De differentiis odorum


Albertus: De differentiis odorum in lib de sensu et sensato dicit Philosophus quod duae sunt species odoris. Una scilicet quae est pene delectabilis odoratus in saporibus et non habet delectationem per se solum nisi etiam in quantum saporabile, alia quando quidem secundum seipsos odores delectabiles sunt. Exemplum primae est odor ciborum, secundae autem odor florum. Porro Gregorius Nisenus dicit quod generalissima odorum differentia est bonus odor et malus et horum medium, quod scilicet nec bene odorabile est neque faetidum.

Sciendum autem quod species odoris distinguuntur secundum duplicem modum: scilicet in se et in comparatione ad delectationem vel tristitiam quam inferunt olfactui. In se quoque distinguuntur dupliciter: scilicet absolute et in comparatione ad sapores. Absolute cum distinguuntur propria eorum nomina non habemus, eo quod male odoramus, unde in illa distinctione non habemus nisi nomina excellentiarum et unum dicimus <bene> redolens et aliud faetens; et si habemus medium hoc non est per commixtionem sed per abnegationem extremorum, scilicet quod neque est redolens neque faetens. In comparatione vero ad sapores denominamus odores nominibus saporum, ut a dulci sapore, dulcem odorem et ab amaro amarum et a pingui pinguem et ita de aliis. Sicque multiplicandi sunt odores secundum doctrinam superius habitam de coloribus et sonis:



Odores delectabiles Porro penes delectabile distinguuntur odores in duas species tantum, quarum una est scilicet secundum delectabile quod confert de alimento et hoc principaliter et primo est in sapore cibi, secundo in odore: odor enim cibi manifestat saporem qui est in eo delectabilis. Alia vero est secundum delectabile quod confert ad sanitatem [p302] et hoc est per se et principaliter in odore. Cum enim odor sit quaedam evaporatio, pertingit ad locum cerebri ad quam pertingere non potest substantia cibi. Ideoque necesse est ut hoc delectabile sit per se ipsum in odore et non in compratione ad cibum et hoc est praecipue in floribus et aromtaicis speciebus. Quia vero humidum vaporativum ut est vinum vel κεθύ γλυκύ nocet humano cerebro, —eo quod vapores ad cerebrum elevati propter cerebri frigidam naturam infrigidantur et corrompuntur indeque fiunt catarri ac defluentia reumatis— ideo quandoque in potu talium immiscentur odorifera, ut in unum conveniant duorum sensuum delectabilia, unde delectabile saporis in potu ad linguam confert ad alimentum et delectabile aromaticorum in evaporatione ad cerebrum confert ad sanitatem.

Cap CIX: De aere temperato et intemperato


Constantinus in Pantengni parte quinta: Aer quidem est temperatus qui scilicet nec calidus est nec humidus nec siccus nec frigidus, sicut aer vernus. Quidam autem intemperatus qui scilicet contrario modo se habet. Temperatus aer qualis? Item temperatus aer est mundificatus, subtilis, clarus, odore suavis, Soli occidente frigrescens, Oriente vero cito calescens. Aer has habens qualitates, corporum temperat complexiones, humores et spiritus confortat atque clarificat et digestivam virtutem adiuvat. Complexiones etenim corporis sequuntur complexionem aeris, unde si aer clarus est et lucidus et humores et spiritus clari sunt et lucidi, si vero turbidus, humores et spiritus turbantur et incrassantur. Intemperatus autem est aer vel in qualitatibus —ut calidior, frigidior, humidior, siccior temperato— aut in tota substantia —ut pestilentialis—. Qualitates habet quinque modis scilicet per diversa anni tempora, secundum ortus et occasus stellarum, propter regiones, propter fumos…

Auctor: De his alias plenius dicetur, ubi inter artes caeteras de medicina tractabitur.

Avicenna, lib 1: Aer bonae substantiae est cui nec admiscetur ex vaporibus nec ex fumis res extranea et qui caelo discoopertus est, non inter parietes et tecta constrictus. Sed cum in aere putrefactio communis acciderit, tunc discoopertus magis eam recipit quam constrictus et occultatus. Discoopertus aer minus pestilentialis Alias autem discoopertus melior existit. Et hic quidem bonus aer permanet clarus, nisi cum eo vapores misceantur lacuum et stagnorum ac profunditatum aquam continentium et terrarum quae laxae sunt et locorum ubi olera talia qualia sunt eruca et caules oriuntur et arbores viscosae malarumque complexionum, et nuces et ficus et odores putridi et propter hoc non removeantur ab eo boni venti, qui ex alta terra sufflant vel aequali.

Aer calidus Aer calidus dissolvit et laxat et si caliditas eius pauca fuerit vel temperata colorem rubificabit, eo quod sanguinem ad exteriora trahit. Quod si fuerit multa colorem citrinum efficit quia resolvit illud quod attraxit. Ipse quoque multum sudorem efficit et minuit urinam, digestionem debilitat et sitim faciat. Frigidus Frigidus autem aer constringit, fortioremque digestionem reddit, urinam multam efficit, eo quod humores constringit et in sudorem parum resoluuntur; egestionem quoque minuit, quia musculis natium se exprimentibus rectum intestinum parum obedit, idcirco egestio multum moratur et eius aquositas in urinam resolvitur. Humidus Aer humidus cutem lenit et corpus humectat. Siccus Siccus vero cutem exiccat et corpus denigrat.

Aer turbatus animam tristificat et humores commovet. Non est autem idem aer turbatus et crassus: aer enim crassus est ille qui in turbatione sui similatur; turbatus vero, qui cum partibus crassis miscetur.

[p303] Cap. CX: De propietatibus aeris Septentrionalis


Constant ubi supra: Aeris mutatio propter regiones est quinquepartita scilicet ex loci altitudine, ex eiusdem humiditate, ex montium vicinitate, ex maris propinquitate, ex natura pulveris terrae; locorum autem causae maiores sunt ceteris immutando aerem.

Septentrionalis aer frigidus est et siccus. Civitates ergo septentrionali polo suppositae, sicut Saxonicae, [Lironicae] <Livonicae?> frigidiores esse comprobatur ac sicciores. Mores Borealium His aqua clara et aer clarissimus, corpora sanissima, color pulcher et rubicundus, corpora mollia et fortiora, pectora lata, subtiles coxae: quia calor naturalis ad interiora rediens pectoris, pectora dilatat, coxas subtiliat. Et quia ad superiora refugit, inde capita eorum et corpora fortiora sunt et vita longa, mores autem asperi propter abundantiam colerae rubeae. Masculi maxime patiuntur pleuresim, peripleumoniam aliosque morbos calidos. Feminae non multum concipiunt, quia frigidae sunt, nec tamen abortibus pariunt, sed cum angustia magna parturiunt propter earum siccitatem. Plurimae vero steriles sunt, his etiam inest lactis parvitas, quoniam ex frigido coagulatur aqua. Pthisis quoque propter labores partus, quia venae in pectore crepant. Ventres huius gentis duri sunt, vomitus facilis et sine angustia, appetitus boni et cito digerentes, quod ex naturali calore est ad interiora fugienti stomachus mundificatus. Potus non appetitus quem nimia comestio tollit.

Meredianorum Meridianorum qualitates his contrariae et oppositae sunt, quia sunt secundum calidum et humidum et hoc male recuperatum multarumque putredinum, sicut est aqua falsa et putrida currens per terrae superficiem. Homines sicci, color niger, capita humida et flegmatica, flegma vero nimium de capitibus descendit in stomachum, unde appetitus digestioque deficiunt ex nimia frigiditate eorum. Calor enim naturalis dissolvitur dum exit ad exteriora, unde deficiunt corpora, quia mollia sunt et flegmatica. Ex parvo potu facile inebriantur, capitibus cito deficientibus, color eorum mutabilis, mores quieti et mansueti, vita parva. In corporibus nascuntur pustulae vel apostemata ad sanandum sibi difficilia, propter humectationes nimias ad putredines citas. Plurimae vero infirmitates in masculis, dyssenteriae, diarrhia, febres epiales diuturnae, cathexiae humidae, hemorroidae. Mulieres sanguinis fluxu fatigantur et frequenter abortiunt. Senes paralysi laborant, pueri epilentici et hanelosi fiunt. In iuvenibus autem maxime raro infirmitates nascunt: quia ventres eorum facile solvuntur, unde humores humidi purgantur.

Cap. CXI: De proprietatibus aeris Orientalis et Occidentalis


Orientalium regionum aer clarus est, parum siccus, inter calidum et frigidum temperatus, sicut est veris complexio. Illic habetur aqua clara, mollis, sapore suavis, sive sit caelestis, idest pluvialis sive terrestris. Clarificatur enim Sole, quippe cum splendor eius temperatus sit nec est salsa, cum ibi Sol non diu maneat, neque cruda, quia non ab ea se elongat. Ibi colores hominum lucidi cum rubore et albedine mixti carnes multae, voces clarissimae, corpora sana et fortia, morbi pauci. Mores non ignobiles. Herbae multae, arbores magnae multam generantur, quia propter qualitatum temperamentum multae et perfectae sunt actiones earum. Habitatores huius poli non sunt superbi neque iracundi, sed humiles et mansueti. Ira enim et superbia nascuntur ex calore intemperato et multo.

Occidentales regiones aerem non temperatum habent sed calidum et humidum crassum et clarum. [p304] Harum aqua mutabilis est turbida, quia splendor Solis non lucet eis in primis partibus diei ut eorum aquas vel aerem digerat unde homines ibidem multas patiuntur infirmitates et color eorum mutabilis est, virtutesque cito deficiunt: quia in aestate principio diei frigescunt et in vespere calescunt. Aer ergo eorum ineaqualis est sicut autumnalis, voces mutae. Et omnibus anni temporibus infirmitates patiuntur.

Regiones autem cuilibet istarum vicinantes temperatae vel intemperatae sunt secundum eas quibus affines sunt.

Cap. CXII: De diversis aeris et locorum situ et vicinitate


Altitudo locorum aerem habet clarum et mundificatum, Cur altis locis aer clarus? quia venti septentrionales ab altis locis nascentes ad altiora loca cito penetrant. Aqua igitur eorum clara subtilis et dulcis est. Homines pulchri colores, fortes et sani, corpora eorum magna: humiles sunt et mansueti nec labores sunt eis multi. Aer regionum quae sunt in vallibus sive fossis hiemalibus pluviis infunditur quae ab altioribus ad inferiora facile prolabuntur. Illic homines in aestate sitiunt, <quod a>quam collectam non currentem bibunt. Septentrionales ad eos non pertingunt venti sed meridiani tantum et ipsi calidi, idcirco eorum aqua calida est. Multum infirmantur, virtutes eorum evacuantur, his corpora parva et lata, crura crassa, pili nigri et cutis nigra sive livida. Nec sunt multi laboris propter moliciem corporis. Si vero loca non multum sunt calida inhabitantes sunt hydropici.

Ex montium quoque vicinitate mutatur aer; si enim mons Meridiano vento est oppositus et septentrionalis ad eum perveniat, aerem frigidum et siccum habet secundum qualitatem septentrionalis. Si vero septentrioni oppositus fuerit, econtra accidit. Vicinitas maris mutat aerem Ex vicinitate maris mutatur aer: quia si mare sit ex parte septentrionalis, fumus ascendit de mari qui vicino miscetur aeri et sic eius natura frigida et sicca; si autem ex parte meridiei, calida erit et humida. Mutatur etiam ex natura pulveris, quia si terra petrosa fuerit, regio frigida et sicca erit: hoc enim testatur aqua profluens ex lapidibus frigidior quam quando ex luto nascitur. Si autem terra solida est et aspera, regio erit calida et sicca, et inhabitantium corpora sicca et macida. Si vero terra argillosa, regio humida et frigida est. Mutatur etiam aer ex natura fumi: †[quia] si in exercitiis quorumlibet vel quamlibet inhabitantium terram sive in cryptis sive similibus <locis>†, ubi sedent [locis] paludes, herbae, silvae, arbores faetentes sunt, aer cito putrescit, unde loci illius incolae saepe solent aegrotare ex[que] illa putredine cum fumi dissolutione febricitate, quorum colos citrinus efficitur. Cibus non bene digeritur: eorum enim aqua putrida cibum retardar. Sunt ergo sine virtute.


Cap. CXIII: De aere pestilentioso


Aer autem a substantiae suae temperamento in putredinem seu quamlibet pessimam qualitatem mutatus pestilentialis vocatur, unde loca illa inhabitantibus universaliter et aequaliter morbi dominantur: quia in diversis corporibus suis multa pessima accidentia unum et eundem morbum facientia coadunantur, sicut alienationes, dolores, nimii sudores, in extremitatibus corporum frigiditates, in pectoribus calores, in linguis siccitatis, in ore faetores, nimiae anxietates, vomitus colerici, solutiones, ventositates, urinae pessimae ac diversae: hic morbus vocatur epidimiacus, quia multiplex est subitus, uno eodemque tempore multis incongruens hominibus, [p305]

Causa morbi Epidimiaci huius causa est universalis mutatio circundantis aeris. Qui duabus ex causi mutatur, ex situ regionis et ex qualitate temporis. Mutatio propter [focum] sit ex fumo dissoluto herbarum, fructuum vel similium putrefientium, quia dum ascendit miscetur aeri. Similiter ex fumo lacuum, cryptarum, fossarum, corporum mortuorum. Mutatio ex qualitate temporis est: cum tempora naturam suam exierint, ut si tempora hiemis fuerint calida et sicca ac sine pluvia, aestas autem pluviosa vel frigidum et siccum, autumnus calidus et humidus: Intemperies anni causans pestem hinc enim pestilentia locis evenit, facierum varietates, peracutae febres cum accidentium pessimitate. Causa haec prima minor est, quae non tantum homines [sed] bestias mortificat ex corruptione humorum sive spirituum. Aliquando etiam haec pestilentia cadit in terrae seminaria, unde fructus arborum perdunt colores et succidunt, quos aliqui comedentes in pessimas incidunt infirmitates. Corpora vero malis humoribus mundificata et in custodienda sanitate non neglecta, in hac tamen peste permanent salubria. Similiter et illa quorum complexio complexioni mutati aeris est contraria non solum inde non deteriorantur sed etiam ex eadem mutatione meliorantur.



Ex imagine mundi.: Ex aere igitur nascitur pestilentia vel siccitate vel calore vel tempestate corrupto, <qui spirando aut edendo perceptus, luem mortemque generat> [Quae spiraculo percepto, luem vel temptestatem vel mortem generat]

Etymologia pestilentia et contagii Isidor. Libr. 4 dicit: Pestilentia est contagium, quod dum unum apprehendit celeriter ad plura transit. Gignitur enim ex aere corrupto et in visceribus penetrando innititur; haec etsi plerumque per aereas potestates fiat, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fit: dicitur autem pestilentia quasi <pestulentia> [pestilentia], eo quod velut incendium depascens in toto corpore pestis descendit.



[Eadem] et contagium a contingendo, quia quaecumque contigerit polluit. Ipsa et inguinaria ab inguinum percussione dicitur et lues ab labe et luctu, quae tam acuta est ut non habeat spatium temporis [p306] quo aut vita speretur aut mors sed repentinus languor simul cum morte venit.

Cap. CXIV: De habitatione daemonum in hoc aere caliginoso


Auctor: Haec autem omnia quae diximus de ventis et nubibus ac caeteris quae sequuntur fiunt in hac inferiori aeris parte crassa et turbulenta, nam serenitas atque tranquillitas semper est in suprema. In hoc eodem caelo, idest aere infimo et caliginoso, teste scriptura, daemones habitant. Non ad ipsius aeris ornatum sed in poenam suam.

Petrus Lomar[dus]: Etenim superbiae suae merito de caelo Empyreo, in quo cum aliis fuerat, Lucifer cum omnibus pravitatis suae consortibus in hunc aerem caliginosum deiectus est, qui iuxta Petri sententiam, eis quasi carcer usque ad diem iudicii deputatus est, tunc in barathrum detrudentur inferni, secundum illud Evangelii: Matt., 25 Ite, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et Angelis eius. Hoc etiam probationem nostram factum est ut sint nobis causa exercitationis, sicut scriptum est. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes mundi et adversus rectores tenebrarum harum. Hinc et ipse diabolus dicitur princeps aeris huius.

Remig. super epist ad Eph[esios]: Multitudo daemonum in aere Philosophi quoque dixerunt et etiam nostri Doctores ita opinantur quod ita plenus est iste aer caliginosus daemonibus, sicut radius Solis minutissimus pulvisculis

Cassianus in lib. Collationum: Horum quippe —sicut iam superius dictum est— tanta densitate constipatus est aer iste qui est propter terram, in quo non quieti ociosique pervolitant, ut eos utiliter aspectibus nostris divina providentia subtraxerit: aut enim terrore concursus eorum aut horrore vultuum, in quo<s> se pro voluntate sua, cum libitum fuerit, transformant, intolerabili formidine homines consternarentur <et> certe quotidieque nequiores eorum exemplis redderent.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   114   115   116   117   118   119   120   121   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish