Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet121/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   117   118   119   120   121   122   123   124   ...   154

Cap. VIII: De mari


Isidorus, ubi supra: Mare omnis congregatio aquarum abusive dicitur, sed illud cuius aquae amarae sunt proprie mare appellatur. Quod ideo incrementum non capit cum omnes fontes et flumina recipiat, quia influentes undas ipsa magnitudo eius non sentit. Denique, quia amara aqua dulce fluentum consumit vel quia nubes multum aquarum ad se trahunt sive quod illud partim aufereunt venti, partim sol exiccat; postremo quia per occulta terrae foramina percolatum et ad Cap. [omnium] fontesque revolutum recurrat. Mare certum non habet colorem sed pro qualitate ventorum immutatur, nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum.

Ambrosius in Exaemeron: Bonum est mare tanquam hospitium fluviorum, [delibatio] alluvionum, invectio commeantium, quo sibi distantes populi copulantur, quo praeliorum pericula removentur, quo Barbaricus furor clauditur; est in necessitatibus subsidium, in periculis refugium, itineris compendium, subsidium vectigalium sterilitatis alimentum. Ex hoc pluvia in terras diffunditur, siquidem aqua de mari radiis hauritur Solis et quod eius subtile est rapitur: quantoque altius elevatur, tanto magis nubium obumbratione frigescit et imber fit.

Sen., li. 7: Natura maris est ut immundum omne litoribus impingat nec solum cadavera sed stramenta quoque et naufragorum reliquia similia ex intimo trahens eiiciat nec in tempestate ac fluctu tantum sed tranquillum quoque et placidum. Omnis enim aquarum stantium clausarumque natura se purgat, nam in his, quibus cursus est, non possunt vitia consistere, quae propria vis defert et exportat.

Si quis autem excelsa perlibret maria, terris paria sunt, nam par undique ipsa sibi tellus est: cava eius et plana inferiora eius sunt sed istis adeo in rotundum orbis aequatus est; in parte autem eius et maria sunt, quae in unius pilae aequitate conveniunt, sed sicut campos intuentem quae paulatim devexa sunt fallunt, sic cum non intelligimus maris curvaturas videtur planum quicquid apparet, at illud aequale terris est.

Philosophus in secundo Meteororum: Principium maris Dixerunt quidam quod mare manat ex orbe et in ipso est radix eius et principium, finis quoque eius apud finem illius. Est autem mare locus aquarum proprius et aggregatio earum propter profunditatem et longitudinem. Et quod est in eo ex aquis leve, elevat Sol; quod autem grave, remanet in terra; quando autem elevatur vapor, subtile eius fit aer et crassum fit aqua. Quando vero elevatur vapor salsus, descendens per multam admixtionem aeris efficitur dulcis.

Idem in libro vegetabilium: Ideo autem mare super Arenas est et terra mari propinqua arenosa, quia in aqua siccitas terrae obtinuit duratque secundum durationem fixionis terrae et existentiae aquae divisitque lutum per minutas partes et in arenam convertit. Ut autem etiam in quibusdam campis existat arena, causa est mora motus Solis et elongatio a dulcibus aquis, [col313] nam, [quia] <ubi> non habent quod eos a sole cooperiat et ab aqua dulci remoti sunt, siccavit Sol partes humiditatis dulcis remansitque quod est de genere terrae: perseverante ergo Sole in loco illo discooperto, separatae sunt partes luti factaque est Arena.

Auctor: Mare itaque salsum et amarum, turbidum et procellosum ventos generat, inquietum iugiter fluit ac refluit, omnia flumina recipit, viva retinet, mortua abiicit, faetidum est, pericolosum, monstris omnibus plenum.

Cap. IX: De salsedine maris


Causa salsedinis in mari Fertur autem salsedinem in mari fieri propter calidum vaporem admixtum crassis aquae partibus. Nam et sic sudor et urina in quibus agit caliditas, inveniuntur salsi.

Guilelmus de Conchis: Cum enim mare torridae zonae suppositum sit, ex calore spissatur salsumque fit; certum est enim aquam per calorem transire in salem.

Ima pars maris amarior Ex libro de naturis rerum: Exhausto quidem a sole dulci liquore [quam] <quod> facile ignea vis trahit, asperior crassiorque relinquitur amnis, unde summa maris unda dulcior est, ima vero amarior. Et lunae quidem alimentum est in dulcibus aquis, Solis autem in amaris.



Philosophus, ubi supra: Quidam diexrunt quod salsedo accidit mari quia quando terra ignitur a sole resudat humiditas, quae est in ea et fit mare salsum, [quia] <sicut> sudor est salsus. Alii quod causa salsedinis est terra salsa, cui cum permiscetur aqua fit aqua salsa, sicut aqua super quam funditur cinis et deinde colatur. Quidam autem dixerunt quod aquae dulces elevantur sursum ob levitatem suam sed videtur quod etiam in pluviis sit quoddam salsum: cum enim vapor calidus et siccus permiscetur frigido et humido, ex quo fiunt nubes et pluviae, facit eam salsam.

Plinius, lib. 2: Solis ardore maris liquor siccatur et hoc esse masculum sidus accepimus vorans cuncta sorbensque. Sicque mari late patenti salis sapor incoquitur. Aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime vis ignea trahit, omne asperius crassiusque linquatur —haec autem verior est causa asperi saporis [potius qui] <quam> quod mare terrae sudor sit aeternus— aut quia [plurimum] <plurimus> ex arido misceatur illi [vapori] <vapor>. Marinae autem quae gelantur tardius quam dulces accenduntur celerius.

Priscianus, ad Cosdroe: Salsum esse mare causae quidem dictae sunt differentes: plures autem aiunt minutissimum quidem eius et dulcissimum per levitatem sursum duci per dies singulos discretum et vaporatum, ibique consistere per frigiditatem et iterum deferri ad terram, salsum vero remanere propter gravitatem, Exemplo illustratur salsedinis marina causa sicut in corporibus animalium esca [intrante] <intrans> quod dulce et potabile est ab insita caliditate tractum in carnes et aliam concretionem venit partium. Superfluum autem apparet amarum et salsum, ita ut etiam sudores tales sint.

Quod autem mixta sit salsedo dulcedini, hinc etiam potest accipi, quia si quis saccum cereum formans in mari immerserit, prius circumligans os, ut non infundatur mare, tunc intrans aqua per cereos parietes sit potabilis et quasi per colatorium, quod crassum ac terreum est et salsum secernitur. Experientia optima cuius meminit Scaliger in Exercitationibus in Cardanum Si quis etiam iuxta mare in litore fossam foderit, aqua in ea percolata ex mari per occultas terrae venas potabilis efficitur. Satius autem est dicere ipsum mare sic creatum a Deo fuisse. Sicut enim aliorum elementorum umumquodque propiam habet naturam, ita etiam mari connaturalem esse salsedinem pro omnium salute in terra animalium ne omnino putresceret, sicut quidam lacus et aliae consistentes aquae potabiles.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   117   118   119   120   121   122   123   124   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish