Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet126/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   122   123   124   125   126   127   128   129   ...   154

Cap. XXIII: De diluviis


Guilelmus de Conchis: Cum autem aqua, ut praediximus, fonti caloris sit supposita, contingit humorem <paulisper> [paulisque] crescere, calorquemque superare donec ad id creverit quod nullis litoribus retentus per terras se diffundens terrena submergit; qui cum ex siccitate terrae consumptus sit, contingit calorem paulisper crescere humoremque superare, donec per terras diffusus illas adurat.

Obiectio Sed dicis: Cum singulis annis humorem videamus, qui in hieme creveri, aestate desiccari et calorem aestatis hieme extingui, unde ista inundatio vel exustio contingit? Responsio Respondeo: si semper aequaliter hic scilicet calor humorem, ille scilicet humor ipsum calorem destrueret, nullum contingeret diluvium. Sed [quia] <si> contingit quod aestas minus est calida et sicca, ideoque et minus de suo contrario consumit, unde sequenti hieme ex maiore frigiditate plus aeris spissatur et post hoc in aquam sive pluviam transit, sicque fit per multos annos, Cataclysmus donec cataclysmus perveniat. Sic si ex contrario hiemes minus sunt humidae et frigidae per multa tempora generatur exustio.

Aliter etiam potest fieri: Flumina subterranea causa diluvii certum est magna flumina in visceribus terrae discurrere, quae tempore certo et constituto ad superficiem erumpunt atque diluvium faciunt. Cum vero aquae quae per terrae superficiem currunt ad interiora se transferunt nec est quod resistat calori fit adustio. Sunt qui dicunt ex communi planetarum elevatione et depressione ista contingere. Si autem omnes planetae eleventur simul plus solito a terra remoti, minus de humore consumitur, igitur humore crescit qui per terras se diffundit fitque diluvium. Si unus vel duo vel tres sine aliis eleventur, non intantum crescit humor: quod enim crescit ex istorum elevatione minuitur aliorum depressione. Si vero omnes simul deprimantur ex vicinitate terras adurunt fitque adustio, sed si duo vel tres deprimantur, hi ex propinquitate magis caloris faciunt, alii ex remotione faciunt minus.

Et attende quod est et generale diluvium et particulare. Duo vero generalia <semel> [simul] esse non possunt, sed multa particularia possunt. Ideoque dicit Plato plures praecessisse inundationes, quod etiam Augustinus testatur.


[col322] Cap. XXIV: De fontibus


Etymologia fontis Isidorus: Fons est Cap. aquae nascentis, sic dictus quasi aquas fundens

Guilelmus de Conchis: Aqua enim per catharactas terrae decurrens si finem catharactae reperit , ob terrae spissitudinem ultra non potest procedere neque propter specum aquae sequentis recurrere, unde ad superficiem terrae ebullit fontemque perennis aquae facit, qui iuxta quantitatem aquae quae per catharactas terrae decurrit magnus vel parvus existit. Ex terrae vero qualitate saporem contrahit.

Fons comparatur guttae in corpore sudante Adelardus: Quod est sudanti corpori gutta, hoc est, ut mea fert opinio, fons in humectanti terra: cum enim multo afficitur terra humore, ille, cum ex diversis partibus in unum convenit, fons esse incipit. Cum ergo terrae locus exudantem humorem generare non deficit, magna inde semper nascens gutta, fons esse non desinit, unde fit etiam ut in locis in quibus est humiditas parva, eadem aestivali calore siccata fontiva scaturigo aestate cesset, hieme redundet.

Sed miror —inquis— de illis fontibus qui nascuntur in excelsis montibus: cum enim planicies undique circumiacens pateat, nec amnem illuc ascendere posse video nec unde ibi nascuntur intelligo.

Origo fontium e montibus provenit a fluminibus At —inquam— dum multiformem flumina cursum dividunt, in visceribus terrae fieri potest, ut tale quandoque territorium incurrat quod, undique lapideis molibus obstrusum, ea sursum si patet exitus, cogat effluere: dum itaque semper ascendit, semper excurrit, quod etiam in humanis operibus perspiccum est, quibus aquas cohibent et praeter naturalem cursum in alia et alia loca retorquent.



Auctor: Fons de terra scaturit purus ac lucidus frigidusque, hieme tamen calet. Gratus est enim viatoribus ad bibendum, quia sitim sedat et refrigerat. Quando autem clarior est, tanto facilius turbatur. Fontes a mari oriuntur Aquas de mari per occultos meatus excipit et ex salsis dulces reddit easdemque ad matricem abyssum per apertos rivos ac flumina remittit.

Ex libro de naturis rerum: Fons cum cetera lavet aliquando purgatione indiget. Origines fontius in altis locis sunt et in montibus, alta quippe montium loca, Montes sunt quasi spongia sicut spongia spissa quae fugunt ad se aquam et paulatim aggregant eam. Omnium fontium origo est ex mari et ex fonte oritur flumen, ita ut dici possit, quod fons non est flumen nec econverso et tamen flumen et fons eadem sunt, sicut pater et filius eadem essentia.

Cap. XXV: Qualiter investigandi sunt fontes salubres


Vitruvius, de Architectura li. 8: Quod si non aperti fontes profluunt, eorum capita sub terra quaerenda sunt: antequam Sol exortus fuerit, in locis ubi quaerendum erit sunt concrispantes humores et in aera surgentes videbuntur: ibi fodiatur.

In creta quidem tenuis et exilis est aqua et non alta copia nec optimo sapore. Sabulone quoque soluto tenuis sed inferioris loci invenitur, limosaque est et insuavis. Terra autem nigra [sudoris] <sudores et> stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt et optimum habent saporem. Glareae vero mediocres et aegregia suavitate. Item sabulone masculo arenaque et carbunculo certioris sunt copiae et boni saporis. Rubeo quoque saxo et copiosae sunt et bonae, si non per intervalla dilabantur et liquescant. Salubriores fontes in saxis etc. Sub radicibus autem montium et in saxis uberiores sunt et frigidiores atque salubriores. In campestribus vero fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves nisi qui ex montibus sub terra manantes erumpunt in medio campi: sunt qui arborum umbris [contenti] praestant montanorum fontium suavitatem.

Experientia pro fontibus investigandis Fodiatur itaque locus latus non minus quinque pedes et in eo collocetur circa Solis occasum [col323] scaphum aeneum vel plumbeum aut peluis, idque intrinsecus <oleum> unctum ponatur inversum et summa fossura operiatur arundinibus aut frondibus. Postera die aperiatur et si in vase aliquae stillae aquae sudorisque fuerint, is locus aquam habebit.

Alia Palladius de agricultura lib. 9: Item si vas figuli [fictum] <siccum> non coctum eadem ratione ponatur ac similiter operiatur, altero die, si aquarum vena est, in praesenti vas humore concepto solvetur. Alia Item lucerna oleo plena et incensa, si ibi similiter tecta ponatur ac secundo die inveniatur extincta, aquas idem locus habebit.



Vitruvius, ubi supra: Alia Similiter si in eo locus vellus lanae collocetur et in sequenti die aqua de eo exprimatur. Alia Item si ibidem ignis factus fuerit et percalefacta terra et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit.

His itaque pertentatis et signis inventis puteus in eo loco deprimendus est et si Cap. aquae invenitur plures circa fodiendi sunt et in unum locum omnes concludendi.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   122   123   124   125   126   127   128   129   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish