Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXVI: Quibus in locis quaerendi sunt fontes



Download 2,78 Mb.
bet127/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   123   124   125   126   127   128   129   130   ...   154

Cap. XXVI: Quibus in locis quaerendi sunt fontes


Haec autem maxime in montibus et regionibus septentrionalibus quaerenda sunt, eo quod in his et suaviora et salubriora et copiosiora reperiuntur. Aversi sunt enim Solis cursui et in his locis crebrae sunt arbores. Ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii Solis non directi ad terram perveniunt nec humores exurere possunt. Cur copia fontalis in montibus Intervalla quoque montium maxime imbres recipiunt et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et sic ad infimas montium radices perveniunt. Ex quibus profluentes fontium fluctus erumpunt. Econverso, campestria loca copias habere non valent et quaecumque sunt salubritatem non habent, eo quod Solis vehemens impetus ob nullam umbrarum obstantiam eripit exhauriendo e planicie camporum humorem. Et si quae sunt aquae apparentes, ex his quod levissimum est ac tenuissimum et subtili salubritate dissipat quaeque gravissimae ac durae et insuaves sunt partes in fontibus campestribus relinquuntur. Aqua ex imbribus virtute maiore pollet Itaque quae ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes. Multoque meliora inveniuntur quae ad septentrionem aut aquilonem spectant capita fontium, nisi inciderint in sulphuriosum locum aut aluminosum vel bituminosum: tunc enim permutantur aut enim calidae <aquae> aut frigidae odore malo et sapore perfundunt [fontes].

Cap. XXVII: De natura aqua fontalis


Philosophus: Aqua fontis aestate minus est frigida quam aqua putei, quia propinquior est calido aeri. Verum frigidior est quam aqua fluvii et multo frigidior aqua pluviali.

Fontes meliores currunt ad Orientem Avicenna, lib 1: Aquae fontium aliis aquis meliores sunt: fontium inquam terrae quae liberata est ab omni dispositione extranea, quorum etiam aqua est currens ad orientem super lutum incedens, soli ventisque discooperta.



Dioscorides: Aqua de fontanis eligitur illa quae ad Soli ortum tendit vel meridiem et de montibus cavis exit: haec enim propinquat pluvialibus. Quae vero contra Occidentem vel Septentrionem currunt sunt pessimae: petram enim in vesica et in renibus creant, mulieres steriles faciunt et corporis torporem, rigore quoque nimio menstrua stringunt, inhibent aegritudine sudorem prorumpere vel ventris fluxum vel nauseam.

Experientia ad probandum bonitatem aquae fontanae Vitruvius, ubi supra: Aquae vero fontium sic probantur: si fons novus fuerit fossus et si vas ex aere bono aqua aspersa maculam non fecerit, optima erit. Similiter, si legumen in vas cum aqua coniectum ad ignem positum celeriter decoctum fuerit. Item si aqua fontis limpida ac perlucida profluxerit ibique muscus [col324] non nascatur nec iuncus nec <ab> aliquo locus inquinarus fuerit sed puram speciem habuerit.



Plin. Lib. 31: Damnatur in primis fontes qui caenum faciunt, quique malum colorem bibentibus referunt et si vas aeneum inficiunt aut si tarde legumina percoquunt, si aquae liquatae leviter terram relinquunt, decoctaeque crassis vasa crustis obducunt. Est et vitium non faetidae rei modo, verum etiam omnino quicquam <resipientis> [recipientis], licet illud iucundum sit atque gratum et ad viciniam accedens lactis. Aquae salubris indicium Aquam vero salubrem aeri oportet esse quam simillimam. Unus in orbe toto traditur fons esse aquae iucundae, videlicet in Mesopotamia Gabyle, de qua fabulae rationem afferunt quoniam ea vino sit perfusa.

At vero salubrium aquarum nullus sapor debet esse nec etiam odor. Quidam statera iudicant de salubritate frustrante diligentia, quia perrarum est ut levior sit aliqua. Certior autem est subtilitas inter pares, quod illa melior sit quae celerius refrigeratur et calefit. Thespicorum fons mulieribus repraesentat conceptus; item in Archadia flumen Elatum custodit partum. Linus in eadem Archadia fons non patitur fieri abortus. Tales sunt aqua spadana Tungris Galliae civitas fontem habet insignem plurimis bullis stillantem, qui ferruginei saporis esse dignoscitur et hoc ipsum non nisi in fine potus intelligitur, purgat hic corpora, tertianas febres discutit calculorumque vitia. Eadem aqua igne admota turbida fit ad postremum rubescit. Leucogei fontes, inter Puteolos et Neapolim, vulneribus medentur et oculis.


Cap. XXVIII: De diversis generibus fontium


Ex li. de naturis rerum: Fontes autem saporem, virtutem, colorem ex occulits terrae visceribus, de quibus originem trahunt, fluentes ducunt. Itaque cum paradisi fons universae terrae superficiem in quattuor fluminibus irrigare dicatur, ex variis terrae qualitatibus fontes quidam frigidas habent aquas, alii vero calidas et ex terra sulphurea fervidas.

Vitruvius, ubi supra: Sunt autem nonulli fontes calidi ex quibus optimo sapore profluit aqua; sunt et in <Ardeatino> [Reatino] fontes qui sulphurati dicuntur et, cum sint frigidi, fervere videntur, quia, cum in ardentem locum inciderint, humore et igni inter se congruentibus offensi vehementi fragore validos in se spiritus recipiunt, ita ut inflati< >vi venti coacti bullientes [screatu] <crebre> per fontes egrediantur.

Omnis autem aqua calida ideo medicamentosa est, quae in pravis rebus percocta aliam virtutem ad usum recipit. Sulphuriosi fontes nervos curant; aluminosi paralyticos Nam sulphuriosi fontes nervorum labores reficiunt percalefaciendo et exurendo e corpore vitiosos humores. Aluminosi vero cum dissoluta membra paralysi aut aliqua vi morbi reperiunt, fovendo per patentes venas refrigeratione<m> contraria [calore sui] <caloris vi> reficiunt. Bituminosi vero interioris corporis vitia potionibus purgando mederi solent. Est autem aquae frigidae genus nitrosum, quod potionibus depurgat per <alveumque> [alumenque] transeundo etiam strumarum minuit tumores.

Vitiosi fontes Ubi vero aurum, argentum, aes, plumbum et similia fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi, sed hi maxime vitiosi. Flumen Himeras a fonte progressum in duas partes dividitur, quarum una per dulce terrae succum decurrens infinitam habet dulcedinem; altero vero per terram fluens unde sal foditur, salsum habet saporem. Sunt et aliis locis fontes, flumina, lacus, qui per salifodinas currunt et necessario salsi fiunt; alii per pingues terrae venas currentes uncti oleo fontes erumpunt, unde et lavantes et natantes unguntur. Sunt etiam venae fontium acidae in Italia pluribusque aliis locis, quae calculos in vesicis nascentes potionibus discutiunt. Sunt et fontes quasi vino mixti, ut est unus Paflagoniae ex quo potatnes fiunt temulenti. In Archadia civitas est Clitor[i] in cuius agris est spelunca profluens aqua, de qua qui bibunt fiunt abstemii.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   123   124   125   126   127   128   129   130   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish