Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet134/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   130   131   132   133   134   135   136   137   ...   154

Cap. XLIX: De cisternis


Auctor: Cisterna sicut nec lacus habet aquas naturales sed adventitias, quas ab extrinseco recipit. Est enim terra defossa ad colligendas et retinendas aquas pluviales, quæ quidem quando cadunt, non omnino frigidæ sunt, sed in cisterna per moram temporis magis infrigidantur. Unde scriptum est: sicut cisterna frigidam facit aquam suam ... Motus siquidem causa caloris est, unde aqua per motum incalescit, aqua vero cisternæ non est in motu, ideo etiam de facili corrumpitur. Iuxta illud et capiunt vitium ni moveantur aquæ: Locus cisternarum solent autem maxime fieri cisternæ in locis montuosis et aridis, ub est penuria fontium et fluminum, sicut in Iudæa

Palladium, ubi supra, lib. 1: Itaque vitandum est quod plerique fecerunt, aquæ causa villas in infimis vallibus mergere et paucorum dierum voluptatem præferre saluti habitatorum. Cum si fons desit ac puteus, cisternas extruere conveniat, quibus omnium conduci possit [aquarum cornivatio] .

Cisterna longior quam latior Sic igitur parietibus cisterna longior quam latior construatur, cuius solum alto rudere solidatum, relicto fusoriis loco testacei pavimenti superfusione levigetur. Hoc pavimentum omni cura tenendum est [at nitro] <ad nitores et> in lardo pingui decocto assidue perfricandum. Quod ubi decocto humore siccatum est, ne rimis in aliqua parte findatur, etiam parietes sub <simili> corio velentur obducti. Et ita post diuturnam et solidam siccitatem aquæ præbeatur hospitium. Anguillæ in cisternis ponendæ Anguillas sane piscesque fluviales nutriri in his pascique conveniet, ut horum natatu aqua stans agilitatem currentis aquæ imitetur.



Isaac, in dietis: Aqua pluvialis munda si ponatur in aqua cisternæ optime lotæ minus est humida ceteris, et quiddam stipticitatis habet nec nocet stomacho, sed potius eum confortat, aqua vero morans in cisterna diu malam suscipit qualitatem a fumositate terræ.

Cap. L: De piscinis et balneis


Palladius, ubi supra: Piscinæ vero duæ vel solo impresso vel cælo lapide circa villam debet fieri, [col 337] quas facile est aut fonte aut imbre impleri, ut una ex his pecoribus vel avibus aquaticis usui fit. Alia vero madefaciat virgas et coria, lupinos et si qua rusticitas infundere consuevit,.

Nec alienum est si aquæ copia patiatur, patremfamilias de structura cogitare balnei, quæ res et voluptati plurimum confert et saluti. Constituendum est autem balneum in ea parte in qua futurus est calor, loco ah humore suspenso, ne ipsum refrigeret fornacibus vicina uligo. Lumina danda sunt ei a parte maridiana et occidentis hiberni, ut tota die Solis iuvetur et illustretur aspectu. Cellarum balnearum constructio Cellæ autem sic disponantur, ut quadræ non sint sed verbi gratia, si quindecim pedibus longe fuerint, decem latæ sint: fortior enim vapor inter angusta luctabitur. Piscinales vero cellæ in æstivis balneis lumen accipiant a septentrione, in hiemalibus a meridie. Et ita constituantur balnea, si potest fieri, ut omnis earum per hortos decurrat illuvies. Denique, si copia est aquæ post fossuras balnearum, debet et pistrinam suscipere, ut ibi formatis aquariis [mollibus] <molis> frumenta fragantur absque animalium et hominum labore.


Cap. LI: De usu balnei


Tempus balnei Hali, in lib. regalis dispositionis: Balneo quidem sani post exercitium et ante prandium utuntur, quo ea quæ per motum non bene dissoluta sunt purgentur et evacuentur, siccitas quam motus fecerat humectetur sordesque quæ e vaporibus factæ a corpore egredientibus et a pulvere exterius supervenienti in ipso exercit<i>o et post abluantur. Ante exercitium vero balneum superfluitatis cibi transmittit, quas et indigestas invenit humoresque liquefacit et superfluitates exire paratas a poris et ad aliqua membra defluere facit paraturque morbus. Sic etiam et post prandium non oportet uti balneo: replet enim tunc superfluitatibus Cap. descenditque cibus indigestus a stomacho, unde in cibi meatibus opilatio efficitur et in temporis prolixitate, si quis huiusmodi utatur assidue hidropisis generatur.

Quibusdam vero talium accidit defectus, cum balneum antequam prandeant ingrediuntur et ideo necesse est eos modico laudabilique refici cibo, præter hos itaque post prandium omnibus cavendum est balneum: post exercitium autem et ante prandium eo sanis uti magnas utilitates confert. Utilitates balnei Corpus enim et membra humectat, calorem naturalem confortat, digestionem optimam reddit, angustiam, si qua est, effugat, poros aperit, superfluitates evacuat, dolores mitigat, viscositates vel ventositates resolvit.



Iohannicus: Balneum dulcis aquæ corpus remollit et calidum quidem calefacit, frigidum autem infrigidat; aquæ vero non dulcis balneum corpus desiccat. Quod siquidem ex aqua salsa et amara vel sulphurea fuerit, calefacit et desiccat; si vero de aluminosa vel gipsea fuerit, infrigidat et desiccat.

Cap. LII: De iuvamentis et nocumentis balnei


Razi, ubi supra: Ex balnei iuvamentis est corpus humectare, renovare, sordes congregatas dete<r>gere, replectionem quoque minuere, ventositatem dissolvere et ad somnum ducere, humoresque subtiliare, præterea dolores reprimit, ventrem stringit, lassitudinem removet corpusque et nitori et levitati aptum reddit. Nocumenta balnei Nocumenta vero eius sunt vires destruere et cor adeo calefacere, ut quandoque ad syncopim perducat. Nauseam quoque commovet et malis humoribus occasionem tribuit [col 338] descendendi. Ideoque febricitans vel contusionem perpessus vel apostemata vel plagam vel excoriationem habens, balneum cavere debet. Corpora vero macra et sicca habentes humectatione balnei indigent ideoque cavere debent ne in balneo sudent. Circa se autem in pavimento multam aquam calidam proiiciant, ut humidi vapore elevati corpora eorum humefaciant. Ab introitu vero balnei post cibum quisque caveat sibi, nisi qui corporis pinguedinem vult adipisci. Aliquandiu quoque post balneum comestio debet tardari.

Hali, ubi supra: Porro, qui infirmatur, balneis pro necessitatibus ad ea urgentibus utantur aut ut eorum complexio calefiat aut ut frigescat aut humectetur aut certe desiccetur. Prodest autem prurigini et scabiei, quia superfluitatates acutas evacuat, nervos emollit, catarrhos ematurat et corizat, calefaciendo et dissolvendo, exitum quoque facilitat urinæ, si arctata fuerit ex frigiditate. Colicæ medetur aliisque morbis huiusmodi. Et si quidem longa mora sit, ita ut sudor plurimus exeat, corpus calefacit æris calidi causa desiccat etiam evacuationis causa, quæ fit per sudorem. Porro, si tam longa mora sit ut immoderata sudoris evacuatio fiat, corpus refrigerat et exiccat, <quia> [quin] naturalem calorem dissolvit et humiditates corporis fortiter evacuat, unde et virtus decidit et defectio fit.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   130   131   132   133   134   135   136   137   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish