Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LVI: De diversitat in sapore



Download 2,78 Mb.
bet136/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   132   133   134   135   136   137   138   139   ...   154

Cap. LVI: De diversitat in sapore


Seneca, lib. 7: Aquarum sapor variatur aliquando ex solo per quod feruntur, aliquando ex spiritu in aquam transfigurato, aliquando ex corruptionis vitio per iniuriam contracto.

Aristoteles, in lib. de sensu et sensato: Natura quidem aquæ insipida est, sapores autem omnes crassitudinem habent. Calidum concrassativum est, unde aqua calida apparet incrassata.

Constantinus, ubi supra: Aquarum quædam sapida est, quædam nom; sapida quidem clara est vel non clara, item calida vel frigida vel tepida. Item de fontibus, de fluminibus, de lacubus, de paludibus, de imbribus et nivibus vel grandinibus; Aqua pluvialis saporosior ceteris ceteris autem aqua pluvialis est saporosior. Non sapida vero est salsa vel sulphurea, picea, aluminosa, vitrea, metallina.

Avicenna, lib. 1: Aqua salsa marcescere facit et exiccat, et primo solvit ventrem propter vim radendi quæ est in ea, postea vero stringit in fine propter siccitatem quæ est in eius natura et corrumpit sanguinem, pruritum ergo generat et scabiem.

Constantinus, ubi supra: Aqua salsa ventrem emollit, sæpe autem bibita ventrem constipat, corpus desiccat, pruriginem et scabiem generat, sed tamen hidropicos et frigidos morbos adiuvat, si bibatur vel in ea balneetur.

Aqua cavenda Isaac, ubi supra: Cavere decet omnem aquam salsuginem et nitrositatem habentem: talis enim corpora calefacit et desiccat ac ventrem accidentaliter constipat. Eius enim actio initio crassos humores dissolvit et intestina pungit, unde fit ventris solutio; in fine vero ventris humectationem constipat eique resistit, ne per seccessum exeat.


Cap. LVII: De saporibus in genere


Auctor: Quoniam autem subiectum vel medium saporum secundum Aristotelem est humidum aqueum, dicente quoque Augustino quod quæcumque sapiunt, etiam si arida videantur, cum accipiuntur humori tamen oris ut sapiant commiscentur. Hic etiam aliqua nihil videntur [col 341] inserenda esse de saporibus, sicut supra in tractatu de ære dictum est de sonis et odoribus, et in tractatu de luce dictum est de formis et coloribus.

Albertus. Videtur autem quod sapor non sit actus humidi sed etiam sicci evaporativi, nam ut dicit Aristote. ex eis nutrimur ex quibus sumus. At vero quædam sunt quæ principaliter constant ex sicco terrestri ac per posterius ex humido aqueo, quædam econtra: videtur itaque quod cibus quorundam principaliter sit ex terrestri, sicco et quorundam ex humido aqueo. Cumque sapor sit passio cibi, videtur secundum hoc diversimode sapor esse sicci terrestris et humidi aquei, quod est contra prædicta: Sapor debet habere humidum aqueum dicimus ergo quod quædam sunt in quibus vincit terestritas, tamen quia non possunt accipere nutrimentum, nisi cibus influat in quamlibet partem corporis eorum. Et influxus non est nisi per humidi actum, oportet cibum principaliter esse humidum, licet quandoque potentia siccum. Hoc patet in sanguinem habentibus, in quibus ultimum nutrimentum est sanguis, qui actu est humidus.

Cap. LVIII: De saporum causis


De causis vero saporum dicimus quod quædam sunt causæ saporum per se, quædam per accidens. Causarum vero per se, quædam est efficiens et quædam sunt passivæ; efficiens ut calidum Solis et ignis: videmus enim in fructibus plantarum amaris, in quibus humidum per calidum Solis non est sufficienter digestum digestione, quæ est πεπανσις, quod postea adhibita ad ignem efficiuntur dulcia per digestionem, quæ est πέψις, sicut videmus in elixatis vel assatis—. Passivæ autem sunt ut humidum aqueum, ut subiectum in cuius actu est, quod necesse sit esse saporosum cum coniungitur ad gustum, quia aliter non penetraret ad nervum gustativum, qui est in lingua; siccum vero terrestre terminativum est humidi ad generationem saporis.

Causæ per accidens, quædam sunt intrinsecæ, quædam extrinsecæ. Frigiditas causa per accidens saporis Frigiditas enim est causa intrinseca, quæ per se hebetat sapores, sed per accidens facit quosdam. Cum enim calidum sit evaporativum æris subtilis et subtiliativum aquæ et [terrestris] et per consequens dissolutivum commixti ex illis, frigidum per contrarium erit restrictivum æris et incrassativum, eo quod convertit ærem ad aqueum et aquam ad terrestre, unde etiam dicit Philosophus quod frigida sunt saporosiora calidis. Causa vero per accidens extrinseca est triplex, scilicet reservatio, resudatio et constrictio et præcipue in fructiferis plantarum. In prima enim maturatione respersum est in fructiferis quoddam calidum et nimis facit exhalare humidum et remanet siccum fere insipidum et durum et non bene commixtum cum humido. et postea reservati fructus acquirunt humidum ex frigore, quod nascitur in eis ex privatione caloris Solis, quod humidum subinductum commiscetur terrestri et sicco et subtiliat ipsum facitque fructus saporosiores. Resudatio autem tollit superfluum humidum, post cuius ablationem naturale humidum bene adunatur sicco terrestri et generatur melior sapor —his duabus de causis meliores sunt ut frequenter fructus in hieme quam in æstate—. Porro constrictio humidi, quod clausum est in partibus sicci terrestris, facile facit illud coniungibile linguæ ac per hoc meliorem causat saporem. [col 342]


Cap. LIX: Utrum generetur a qualitatibus primis


Quoniam autem omnes posteriores qualitates secundum generationem reducuntur ad primas, ut in libro de generatione et corruptione dicit Philosophus, videtur quod et sapores generentur in primis qualitatibus: hinc etiam dicitur in libro primo de plantis, quod mirabolani primo sunt dulces, quia propter raritatem ligni calor Solis digerens ubique consequitur humidum attractum, postea vero calor attrahit siccum sibi simile et angustat poros arboris, ita quod calor sub intrare non habet ad digestionem humidi et tunc ex privatione calidi frigiditas et siccitas vincent calorem et humorem. Eritque tunc fructus ponticus ac terrestris saporis. Deinde vero Sol cum calore suo siccum oppilans multum attrahit ad exterius sicque multum incipiunt dominari frigiditas et siccitas interius. Et tunc fortissimæ ponticitatis erit fructus. Tandem vero consurgit calor naturalis interius per calorem Solis adiutus et expulso frigido incipit adurere siccum inventum in illo et tunc erit fructus amarus. Ex his ergo colligitur quod sapores a primis qualitatibus generantur.

At contra hoc esse videtur, quod in libro de sensu et sensato legitur: quemadmodum colores albi et nigri ex commixtione sunt, ita et sapores a dulci et amaro secundum proportionem in eo quod minus est et maius. Duplex saporum generatio Dicimus ergo quod duplex est saporum generatio, una per causam efficientem et hæc est a primis qualitatibus, alia vero per commixtionem eorum, quæ essentialiter salvantur in mixto et secundum hoc sapores extremi simplices sunt, medii vero ab illis compositi.



Quantum ergo ad primam generationem saporis, in genere est humidum principaliter ut subiectum et siccum terrestre illi commixtum et calidum movens ad commixtionem. Generatio vero saporis in specie ut a causa efficiente, hæc est. Nam a calido sufficienter digerente humidum, generatur sapor pinguis. Porro a calido non digerente sed adurente secundum aliquem modum, si quidem est cum humido generatur acidum, si vero est cum sicco, generatur amarum, vel si minus adurat, salsum. Et secundum hunc modum generationis loquitur Philosphus in libro de plantis secundum alium vero in libro de sensu et sansato. Per hoc etiam dicit quod septem sunt sapores, sicut septem colores secundum proportionem arithmeticam, at vero plures erunt secundum proportionem armoniacam et sine proportione, sicut superius dictum est in tractatu de coloribus.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   132   133   134   135   136   137   138   139   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish