Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXIII: De numero et differentiis saporum secundum Avicenam in secundo canone



Download 2,78 Mb.
bet138/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   134   135   136   137   138   139   140   141   ...   154

Cap. LXIII: De numero et differentiis saporum secundum Avicenam in secundo canone


Medici quidem sapores simplices novem ponunt, quorum tamen unus insipidus est sicut aquæ puræ. Nominant enim saporem omne quod gustu iudicatur actu vel potentia. Insipidum quidem duplex est, aut privatum sapore secundum veritatem aut privatum eo apud sensum scilicet quod in se quidem saporem habet, sed propter vehementiam spissitudinis suæ non resolvitur aliquid ex eo quod linguæ admisceatur et ab ea comprehendatur. Sed deinde cum ingeniatur <ut> resolv[u]ntur partes eius et subtili[a]ntur, et sapor eius sentitur, ut æs [adustum] et ferrum: lingua enim non consequitur ex eis saporem, quoniam non resolvitur ex substantia amborum aliquid perveniens ad humiditatem positam in lingua, quæ est media in sensu gustus, et si ingenietur ut in partes minimas convertatur, apparebit eius sapor fortis.

Octo sapores et ratio eorum Sapores autem octo quos ponunt hi sunt: dulcedo, amaritudo, acuitas, salsedo, acetositas, ponticitas, stipticitas, unctuositas. Dicunt enim quod substantia saporem ferens aut est spissa terrea aut subtilis aut media, et eius virtus [col 345] aut est calida aut frigida aut æqualis. Spissa itaque terrea si est calida, tunc est amara; si frigida, pontica; si æqualis, dulcis. Subtilis autem si est calida, tunc est acuta; si frigida, acetosa; si æqualis, unctuosa. Media vero si calida est, tunc est salsa, sed frigida stiptica, si æqualis insipida.

- At acutum quidem calidius est, deinde amarum, deinde vero salsum. Acutum enim fortius est ad resolvendum et inscidendum et abstergendum quam amarum. Salsum vero quando calefit a Sole vel igne vel a separatione aqueitatis fragentis virtutem caloris fit amarum. Et sal amarum calidius est sale quod comeditur.

- Ponticum vero frigidius est, deinde stipticum, postea acetosum. et ob hoc in omnibus fructibus qui dulcescunt, prius est ponticitas vehementis infrigidationis. Cum autem in eis currunt æritas et aqueitas, it ut temperentur parumper cum æreitate et calefactione Solis digestiva, declinant ad acetositatem, sicut agresta. Et inter illud trahunt ad stipticitatem parumper, deinde permutantur ad dulcedinem, cum agit in eis caliditas digestiva. Quandoque vero permutantur ex ponticitate ad adulcedinem absque acetositate, sicut olivæ. Acetosum autem quamvis minus frigidum sit quam stipticum in plurimis tamen est plurimæ infrigidationis, propter subtilitatem et penetrationem suam; ponticum autem et stipticum in sapore propinqua sunt, sed stipticum non contrahit, nisi quod de lingua manifestum est, ponticum vero contrahit et exasperat quod manifestum et quod occultum et ponticum quidem subtilius est et magis intrans.

- Acutum autem et amarum sunt linguam radentia, sed amarum non radit, nisi quod de lingua apparet. Acuti autem abrasio et eius separatio profunda est, quia subtilis est substantiæ profundans. Amarum vero est gravis substantiæ siccæ. et ob hoc ipsius purum non recipit putrefactionem ex qua generetur animal nec etiam nutrit animal, propter siccitatem suam. Amarum quoque quod abradit, abradit cum exasperatione aliqua: dulce autem et unctuosum ambo dilatant linguam et leniunt, faciendo currere id quod frigus læsit et congelavit absque resolutione et removet asperationem ipsius. Sed unctuosum salit illud absque calefactione manifesta, dulce vero cum calefactione: ideo plus digerit dulce. Amarum quidem abradit vehementer, ut dictum est, ita ut exasperet. Acutum autem et acetosum mordicant linguam, sed acutum quidem vehementer cum calefactione, acetosum vero mediocriter absque calefactione.

- Et salsum quidem provenit ex resolutione amari et insipido aquoso, cum ergo congelatur sicut aqua cineris fit salsum. Acetosum autem provenit ex conversione dulcedinis cum diminutione calditatis aut digestione ponticitatis cum augmento caliditatis et humiditatis., et eius quidem substantia secundum rei summam humida est. Similiter et dulce: substantia enim eius ad humiditatem pertinet, substantia vero amari et pontici ad siccitatem.


Cap. LXIV: De operationibus et effectibus saporum


Operationes itaque dulcis sunt digestio et levificatio ac multiplicatio nutrimenti ipsumque natura diligit et attractiva virtus attrahit. Operationes amaritudinis sunt abstersio y asperatio. Operatio vero ponticitatis est contractio si est debilis et expressio si fortis. Operationes stipcitatis sunt contractio et inspissatio et induratio et retentio. Unctuositatis autem est levificatio et digestio parva. Acuitatis resolutio et inscisio et putrefactio; salsedinis abstersio et ablutio et exiccatio et putrefactionis prohibitio; acetositatis infrigidatio et inscisio.

Quandoque vero duo sapores aggregantur in una substantia, sicut acuitas et dulcedo in melle decocto, et [col 346] quandoque quæ proveniunt ex duobus saporibus adiuvant se ad confortandum illud quod provenire debebat ex uno: acuitas enim et mordicatio remanentes in aceto ex vino faciunt ipsum vehementioris infrigidationis, quia transitus aperiunt ipsamque infrigidationem aceti faciunt magis penetrantem ac profundantem. Præterea duo sapores quandoque se iuvant ad frangendum, quod ex uno provenit, sicut acetositas et ponticitas in agresta: ponticitas enim agrestæ prohibet acetositatem eius ab infrigidatione ultima. Amarum quidem absolutum et acutum nocent visceribus et, si associatur stipticum, conferunt. Regula de dulci stiptico Omne etiam dulce cum stipcitate visceribus est amicum, quia suave est et confrotans et exasperationem prohibens. Universaliter autem quod prohibet mordicationem, generativum est carnis.



Hali, ubi supra: Omne dulce calidum est contemperatum, propter hoc laxat et maturat nec multum calefacit. Omne autem unctuosum est aquosum et æreum, ideoque humectat et emollit et laxat sine calefactione. Omne vero amarum igneum est terreum, quare purgat meatus et opilationes aperit mundatque et crassitudinem inscidit ac mediocriter calefacit. Porro omne salsum terreum calidum et siccum non igneum, quare mundat et constringit sine calefactione forti. Pungitivum autem fortis caloris est igneum, propter hoc, et subtiliat et purgat et comburit. Omne porro insuave asperum ponticum frigidum et terreum est, ideoque coadunat et poros spissos facit et expellit et incrassat, quia refrigerat et desiccat. Ceterum acerbum omne aquosum frigidum est et subtile, unde et inscidit et subtiliat et aperit opilationes, purgat meatus, refrigerat et desiccat et expellit.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   134   135   136   137   138   139   140   141   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish