Cap. LXXII: De aquis coctis
Avicen, 1, lib.: Aquas malas rectificat sublimatio et distillatio et, si istud non fuerit, decoctio. Aqua enim cocta minoris est inflammationis et velocioris descensionis et stolidi quidam medicorum existimant, quod aquæ coctæ subtile resolvatur, spissum eius remaneat et ideo coctionem non iuvare, quia spissitudinem in aqua augmentat. Error de aqua cocta Sed sciendum quod aqua in aqueitatis definitione constat ex partibus ex subtilitate et spissitudine similibus, quia simplex est, nec inspissatur nisi aut quia frigora qualitas super eam prævaluit aut propter fortem terrestrium partium commixtionem, quæ quia parvissimæ sunt ab ea nequeunt separari nec in ea descendere, quia non sunt tantæ quantitatis ut aquæ continuitatem ad descensum findere valeant. Oportet ergo ut eis accidat commixtio cum aquæ substantia.
Coctio spissitudinem aquæ removet Decoctio vero sipissitudinem removet, primo, quæ propter frigus accidit, deinde partes aquæ vehementer rarificat, donec subtilioris substantiæ fiat, ut ab ea separari possint partes graves atque terrestres in eius spissitudine retentæ et constringant eam descendentes. Remanet igitur aqua pura, simplici propinqua et illud quod propter calefactionem separatum est, homogeneum est ei quod remansit nec ab eo in subtilitate longuinquum. Decoctio ergo non subtiliat aquam nisi quia spissitudinem frigoris aufert et quia descendere facit, quod ei commixtum est, huius rei signum est quod cum aquæ crassæ dimittuntur longo tempore, non descendit ex eis magnum quid. Cum autem coquuntur, ilico res magna descendit et fit aqua quæ remanet in pondere levis et clara, descensionis vero causa est subtilitas, quæ ex decoctione acquiritur.
Indicium aquarum bonarum Nonne vides [col 351] quod aquæ magnorum fluminum sicut Gyon et illæ præcipue quæ in eius extremo sumuntur, illico cum sumuntur vehementer turbidæ sunt, postea vero brevi tempore in una resessione ita clarificantur quod si alia vice residere faceres non descenderet in eis multa res? In aquis autem malis, si eas quotidie de uno vaso in aliud mutares, quotidie manifestam videres descensionem sicut in primis, quia non descendit ex eis quod descendere convenit, nisi paulatim, propter hoc etiam non perfecte clarificantur: commixtiones enim terrestres leviter a substantia subtili descendunt, in qua non est crassitudo nec viscositas nec unctuositas, sed a spissa non ita facile descendunt. Itaque decoctio subtilitatem acquirit, post decoctionem vero concussus.
Cap. LXXIII: De simplici potu aquæ
Aqua sola inter omnia elementa hoc habet proprium: ut in eo quod comeditur et bibitur ingrediatur, non ut nutriat sed quia nutrimentum penetrare facit et rarificat eius substantiam. Ideo autem non nutrit, quia nutriens in potentia sanguis est., corpus vero simplex non convertitur ad recipiendum formam sanguinem, sed ipsa est substantia quæ adiuvat ad liquefaciendum nutrien<te>s et subtiliandum, ut cito currat et penetret in venas. Et absque hoc eius auxilio non potest esse nutrimenti complementum.
Aqua usus [quid] <quos> præstat ad nutriendum Razi in Almansore: Aqua naturales humores in copore conservat, <quæ> nutrimentum subtilians penetrare facit, calorem quoque reprimendo calefactis aut calidam complexionem habentibus plus quam vinum confert. Aqua pondere leviori calorem frigidatemque citius suscipit, quæ meliorem saporem retinet —dulcedini scilicet appropinquantem melior iudicatur—. Turbia vero in hepate generat opilationem et in renibus lapidem. Aqua salsa ventrem mollit et postea constringit; si quis usualiter eam biberit, corpus desiccat atque in eo scabiem et monoragadias generat. Aqua stans et putrida splenem agumentat, complexiones corrumpit ac febres generat. Aqua frigida ut nix stomachum percutit, si bibabur a ieiunis, sed hepar multum infrigidat. Quam nulli ieiuni præsumant bibere, nisi calefacti, sic enim eis proficit. Super cibum in parva quantitate sumpta, stomachum corroborat et auget appetitum. Aqua vero quæ non bene sapit, eo quod frigida non sentitur, ventrem inflat sitimque non minuit sed appetitum destruit et corpus dissolvit; aqua vero calida —quam quidam ieiuni bibunt— stomachum præcedentis nutrimenti a superfluitatibus lavat et ventrem fortasse solvit; quæ tamen si frequenter bibatur stomachum corrumpit et debilitat. Aqua tepida fastidium facit, aqua vero cocta quousque minor reddatur eius substantia minus inflat citiusque descendit.
Cap. LXXIV: Iterum de eodem
Isaac in dietis: Aqua nullum dat nutrimentum vel augmentum corporibus humanis, nisi composita fuerit cum cibariis ex quatuor elementorum complexionibus compositis, quia cum sit frigida et humida, contraria est omnibus calidis et siccis. Unde nihil in eis operatur, nisi sicut contrarium in contrario, scilicet repugnando et destruendo, sicut videmus aquam igni resistere: ipsum enim extinguit, non ergo augmentat, quia simplex est, corpus autem nostrum compositum, et compositum quidem suum simile facit [col 352] crescere, simplex autem econtra decrescere. Sed neque nutrit: nutrimentum enim nihil aliud est quam assimilatio cibi in corporibus edentium et est simile potestative, aqua vero nec potestative nec actualiter similis est caliditati et siccitati corporis nostri.
Aquæ usus Et tamen necessaria duobus modis: uno, quia portat cibum per totum corpus cum sui subtilitate et liquore, dissolvit enim et attenuat eum ut possit penetrare venas et totius corporis vias; alio vero quia cum frigiditate suique humectatione refrigerat et extinguit extranei caloris acumen et sitim ab eo generatam mitigat et dissolvit fumum circa cor cumulatum, unde naturam in actione sua confortat. Verumtamen si fortem adeo calorem invenerit, ut ei nequeat repugnare, mutatur in ipsum patiendo, sicut etiam in exterioribus videmus aqua in igneam naturam transire pro sui subtilitate ac levitate, unde ignis augmentatur et confortatur. Ideoque ut tribuatur infirmis, oportet enim ingeniare miscendo rem compositam ut fiat crassior et gravior, ne extraneo calori obediat sed ab ea extinguatur et sitis per eam generata mitigetur.
Ex. li. de naturis rerum. Aqua dulcis est de rebus deterioribus hydropicis: hæc enim membra reddit tremula et mollia.
Do'stlaringiz bilan baham: |