Cap. LX: Utrum sapor sit passio compositi vel simplicis
Dicit autem Arist. in secundo de generatione et corruptione et in libro de anima quod ex eisdem generantur et nutriuntur entia. Sed generantur ex compositis commixtis, ergo nutriuntur ex eis. [Cum] <Tum> ergo sapor si nutritivi passio et qualitas, erit sapor passio compositi et non simplicis. Cur sapor sit passio compositi Præterea adponit Philosophus quatuor rationes in libro de sensu et sensato obiiciens contra quasdam pythagoricum sententias, sic dicens:
-
Cibum oportet esse compositum, etenim nutrimenta non sunt simplicia, quia et superfluitas fit cibi, hoc in ipsis, hoc vero extra, sicut in plantis. Sensus est nutrimentum, propter hoc oportet esse commixtum, quia aliter per digestionem non separaretur superfluum a nutrimento. Cum enim simplex sit homogeneum, non est ratio quare una pars abiiciatur, altera [col 343] autem sumatur in cibo. Sed hæc separatio superfluitatis in ipsis cibariis est in animalibus, quæ stomachos habent et ventres, quibus fit separatio puri ab impuro. Quandoque extra ipsa, ut in plantis quæ terram habent pro ventre et propter hoc non egerunt.
-
Secunda est quia nec aqua, quæ tamen magis inter cetera corporum simplicia videtur esse nutritiva, nutrimentum est, nutrimentum enim oportet esse corpus mixtum.
-
Tertia ratio est, quia si unum simplicium nutriret, tunc quodlibet simplex nutriret, quod falsum est, quia ær propter sui simplicitatem non nutrit.
-
Quarta ratio, quia cibis est locus receptivus in corpore animato, ad quem non ingrediuntur simplicia sed composita.
Ex his concluditur quod [cum] sapor si passio nutrimenti, sapor non est passio simplex, verum composita. Obiectio Contra hoc sic obiicitur: omnis cibus incorporabilis est ei quod cibatur, ergo necesse est ipsum esse male terminabile in se et tamen bene terminabile in alieno, hæc autem est natura humidi. Et ita videtur sapor principaliter esse passio humidi et cum humidum sit simplex, videtur esse sapor passio simplicis. Hoc etiam videtur velle Philosophus in 2 de anima, ubi dicit quod sapor est humidi, sicut odor sicci. Præterea in lib. de sen. et sensato videtur dicere quod saporum subiectum humidum aqueum est.
Cap. LXI: Determinatio eiusdem quæstionis
Nos autem dicimus quod sapor est passio compositi corporis, eo quod omne alimentum commixtum compositum est. Sicut enim probat Philosophus in li. de sensu et sensato, generatio saporum est ut in subiecto in humido aqueo, ut in efficiente aut in calido digerente, quod est calidum ignis et Solis. Probatur ad saporem terreum requiri In sicco autem terreo est sicut in passivo terminante humidum aqueum et hoc probatur per experimentum: cum enim saporosum incorporabile sit, necesse est ipsum esse humidum; cum autem videamus in cibis et in fructibus oblatis ad ignem et ad Solem generari omnimodos sapores, patet quod causa saporum caliditas est. Similiter videmus salsa generati ex terrestri adusto in humido et in aqua videmus generari multos sapores, ex hoc quod transeunt multa genera terrarum, et ex hoc colligitur quod sapores generantur a primis qualitatibus a calido igneo et Sole digerente, et humido aqueo et terrestri sicco patientibus.
Si autem sapores considerantur in se, prout sunt unum genus qualitatis, sic extremi sapores simplices sunt, eo quod non sunt compositi ex aliis, et medii sunt compositi, sicut in aliis subiectis sensuum. Itaque nutrimentum habet quidem humidi naturam in hoc quod fluit ad terminos alienos, non tamen est de natura tantum humidi sed etiam sicci terrestris et calidi ignei, quod autem dicit Philosophus, subiectum saporum esse humidum aqueum, sic intelligitur, quod sapor est humidi sicut subiecti, odor autem sicci vaporativi, ut subiecti.
Cap. LXII: De cognitione complexionis ac substantiæ cibi vel medicaminis per sapores
Hali, in practi. lib. 2: Complexionis et virtutius medicaminis significatio quæ sumitur ex sapore excellentior est quam illa quæ est ex odore et colore: sapor enim nuntius est complexionis et medicaminis substantiæ, per sæpe etiam et eius actionis, odor autem et color non huiusmodi.
Octo sapores Sunt autem sapores octo, scilicet dulcis, unctuosus, [col 344] acerbus, amarus, pungitivus, salsus, ponticus octavus insuavis, asper et durus. Quod autem saporem non habet, unum tantum est et simplex, nec annumeratur saporibus; omne autem, quod est obvium linguæ, necesse est aut aliquid aut nihil in eius sensu facere, et si quidem nullam infert ei passionem, vocatur insipidum, ut est aqua pura et terra simplex et etiam medicamina quibus terra vel aqua dominantur et quibus terrenositas, ut vicia et similes, et similia. Quibus vero dominantur aquositas, humida sunt et viscosa, ut album ovi et oleum lotum sine sale; oleo autem cum sale dominatur autem cum aquositate terrenositas. †Hæc ergo et his similia nihil sensui gustus si obveniat [linguæ] <lingua>†.
<Cetera vero> aut delectationem facient aut contra; quæ quidem delectationem faciunt, hominis naturæ consona sunt et convenientia eiusque complexioni colligata. Quod autem huiusmodi est, si cui dominatur aquositas unctuosum dicitur, cui vero terrenositas dulce vocatur; cui autem simul utrunque nec dulce sed suave. Dulce quidem si linguæ obviet, vacua eius implet et lenit asperitatem sedatque si mordens aliquid fuerit atque delectat. Unctuosum autem idem facit sed eius delectatio minor est, at vero suave inter hæc duo extrema medium est. Saporis iuiucundi indicia Quæ vero saporem in gustu faciunt iniucundum mordent linguam, morsura vero species quædam est divisionis iuncturarum, quod igitur hoc facit aut partem linguæ multa collectione stringit aut nimium dividit. Et si quod linguæ separationem inducit [aut] eius substantia crassa est et terrea aut fortiter separat linguæ partes aut plurimum abluit in tantum ut etiam valde exasperet et amarum vocatur; aut separat eas fortiter et lavat sic quod non valde exasperet et salsum nominatur. Cuius vero substantia subtilis et ignea facitque in linguam morsuram fortem pungitivum dicitur. Quod autem congregat linguæ partes aut crassum aut terreum est, si fortiter coadunans linguam constringat et asperet et desiccet et fortiter operetur, et insuave vocatur. Si vero in lingua facit horum accidentium, quod minus est, ponticum appellatur. Quod autem subtile et aquosum est faciens in lingua morsuram eiusque substantiæ sine calefactione immergitur acerbum vocatur. Ex his ergo 8 sapores esse claret, excepto eo quod sapore caret.
Do'stlaringiz bilan baham: |