Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet133/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   129   130   131   132   133   134   135   136   ...   154

Cap. XLV: De puteis


Puteus quid? Isidorus: Puteus est lacus defossus ex quo hauritur aqua, a potatione dictus.

Seneca, ubi supra: <Œnopides> [Cenopodes] Chyus ait in hieme sub terris calorem contineri, ideo et specus calidos esse et tepidiorem puteorum aquam, itaque venas interno calore siccari. Sed in aliis terris augentus imbribus flumina; Nilus autem, quia nullo imbre augetur, tenuatur, deinde crescit per æstatem, quo tempore frigent interiora terrarum et redit rigor fontibus.

Hoc si verum esset, æstate omnia flumina <crescerent, putei æstate> abundarent. Deinde quod specus et putei hieme calent, ideo est, quia extrinsecus ærem rigentem non recipiunt? Non enim ad illos remotos et calefactos pervenit.



Plinius, lib. 2. In ripa B<a>etis opidum est cuius putei crescente maris æstu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. Eadem est natura in hispali, oppidi uno puteo, ceteris autem vulgaris.

Principium aquæ putealis Guilhelmus de Conchis: Aqua puteorum unde principium habet? Si enim a catharactis ut fontes principium haberet, quandoque sicut videtur puteus impleretur et aqua deflueret. Verum <et>si a catharactis principium habet, non tamen impletur puteus: contingit enim catharactam ibi non esse finitam sed hinc et illinc est, unde transit aqua putei et non sursum ebullit. Ceterum etsi terra naturaliter sicca sit, habet tamen accidentalem humorem, qui ad modum sudoris hominis guttatim in puteum cadit indeque est aqua putei. Quod autem ex catharactis fit aliquando aqua putei, ex hoc potest probari, quod iuxta flumina statim reperitur in puteo aqua et quod sæpe contingit, uno puto post alterum facto aquam de primo auferri. Quod vero ex sudore terræ fiat quandoque ex hoc probari potest, quod in siccis locis aqua putei reperitur.

Ideo autem in hieme aqua putei est calida, in æstate vero frigida, quia frigiditate hiemis pori superficiei terræ clauduntur, unde fumus terræ exire non potest, qui intus remanens aquam calefacit; in æstate vero, poris superficieis terræ ex calore apertis fumus evaporat minuiturque calor unde aqua ab intus erumpens exit frigida. Vel ideo quia omnis qualitas suo guadet [col 335] simili, suumque fugit contrarium, in hieme vero cum superficies terræ suo modo frigore tangitur, occidentalis calor ad terræ viscera fugiens suum scilicet contrarium absconditur, unde aqua putei calida efficitur, in æstate vero cum calore Solis superficies terræ aduritur et naturalis frigiditas terræ ad interiora refugit atque aquam frigidam reddit.

Cap. XLVI: De natura aquæ pluvialis


Est igitur aqua putei in æstate frigidissima, aqua vero fontis, quia propinquior est calido æri, minus est frigida, minus aqua fluviorum, adhuc minus pluviarum.

Avicenna: Aquæ puteorum et aquæductuum malæ sunt in comparatione aquarum fontium: sunt enim aquæ constrictæ terrestritatem longo tempore retinentes, ideoque non potest esse quin sit in eis aliqua putrefactio, quoniam extractæ sunt et motæ virtute artificiale cogente et non virtute naturali. Ex his tamen illæ deteriores sunt, quibus ex plumbo viæ factæ sunt, quoniam ex eius virtute aliquid assumunt, unde frequenter ad disenteriam ducunt.

Cur aqua paludis deterior puteali Aqua paludis deterior est aqua putei, quia manatio aquæ putei acuitur et renovatur, propter hoc quod de ea extrahitur, unde perdurat eius motus et in constrictione non diu moratur nec in locis unde manat diutius manet; aqua vero paludis, quia longe tempore moratur in foraminibus terræ putrefacientis et eius motus in manando et egrediendo tardus est, qui non pervenit ex fortitudine suæ expulsionis propter largitatem materiæ ipsius, non est nisi in terra corrupta et putrida.


Cap. XLVII: De puteo fodiendo


Palladius: Ad puteum vero fodiendum oportet Cap. aquæ requirere, vel si plura sunt in unum colligere. Maxime vero sub radicibus montium in septemtrionali parte quærendæ sunt aquæ, quia in his locis magis abundant utilioresque nascuntur. Pericula fossorum terræ Sed in fodiendis puteis cavendum est fossorum periculum, quoniam plerumque terra sulphur, alumen, bitumen educat, quorum spiritus mixti anhelitum pestis exhalant et occupatis statim naribus extorquent animas, nisi quis fugæ velocitate sibi succurrat: Remedium prius ergo quam descendatur ad intima, in eis locis lucernam ponat accensam, quæ si extincta non fuerit, periculum timebis; si vero exinguatur, cavendus est locus, quem spiritus mortifer occupaverit. Quod si alio loco aqua non potest inveniri, tunc dextra lævaque fodiamus puteos, usque ad aquæ ipsius libramentum. Et ab his foramina hinc inde patefacta velut nares intus agamus, quibus nocens spiritus evaporet, quo facto latera puteorum structura suscipiat. Latitudo octo pedum Fodiendus autem est puteus latitudine octo pedum [quaque versum] , ut binos pedes structura concludat, quæ structura vectibus ligneis subinde densetur et structura sit lapide [tofico] vel silice. Si aqua limosa fuerit, salis admixtione corrigitur. Sed dum foditur puteus, si circumcirca terra non stabit vitio generis dissoluta aut humore laxabitur, tabulas obiicias directas undique et eas transversis vectibus sustentabis, ne fodientes ruina concludat. Probatio aquæ Aquam vero novam sic probabis: in vase æneo nitido sparges et si aqua maculam non fecerit, probabilis iudicetur. Item decocta æneo vasculo si arenam vel limum non relinquit in fundo, utilis erit. Item si legumina cito valebit excoquere vel si est colore perlucido, carnes musco et omni labe pollutionis aliena. Si in alto, qui sunt putei perforatis usque ad infirmam partem terris, ad loca inferiora possunt inde fontes exire, si vallis subiectæ natura permittat. [col 336]

Cap. XLCIII: De aquæ ductu faciendo


Cum vero ducenda est aqua, ducatur aut forma structili aut plumbeis fistulis aut canalibus ligneis aut fictilibus tubis.

Si forma structibili ducitur, solidandus est canalis ne per rimas aqua possit elabi. Cuius magnitudo pro aquæ mensura facienda est. Si per planum veniet, inter centenos vel sexagenos pedes [sensim] reclinetur <in sesquipedem> structura, Ut aqua currat in aquæductu ut vim possit habere currendi. Si quis mons interiectus occurrit aut per latera eius aqua ducemus obliquam aut ad aquæ Cap. speluncas lib[e]rabimus, per quas structura perveniet. Sed is vallis intersecat, erectas pilas vel arcus usque ad aquæ iusta vestigia construemus aut plumbis fistulis clausam deiici patiemur et explicata valle consurgere. Sed quod est salubrius atque utilius, fictilibus tubis cum ducitur, duos digitis crassæ et ex parte una reddantur angustæ, ut


[captio minori]
una in alteram possit intrare. Quas iuncturas viva calce oleo subacta debemus illinire. Sed antequam his aquæ cursus admittatur, favilla per eos mixta exiguo liquore decurrat, ut possit glutinare si quæ sunt vita tubarum. Ultima ratio est plumbeis fistulis ducere aquas, quæ aquas reddunt noxias. Nam cerussa plumbo creatur attrito, qui corporibus nocebit humanis. Diligentis erit aquarum receptacula fabricare, ut copia<m> vel inops aquarum vena procurrat.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   129   130   131   132   133   134   135   136   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish