Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


[col 332] Cap. XLI: De quorundam fluminum miraculis



Download 2,78 Mb.
bet132/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   128   129   130   131   132   133   134   135   ...   154

[col 332] Cap. XLI: De quorundam fluminum miraculis


Solinus: Fluminum miracula abunde varia sunt. Dianam qui ad Camerinam fluit, si habitus pudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquæ. Apud Segestenos Helbesus in medio [flammæ] subita exæstuatione fervescit. <Acidem>, [quæ] quamvis Ætna dimissum [a] frigore nullus avertit. [Tumereum] <Himereum> cælestes mutant plagæ; amarus denique <est> dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. Varro opinatur duo in Bœtia esse flumina natura licet impari, miraculo tamen non discrepante, quorum alterum si ovile pecus biberit, pullum fieri quicquid induerit; alterius haustu quæcumque vellerum fusca sint in candidum verti.

Plinius, lib 2: In Syrio Colchidis flumine lignum deiectum lapideo cortice obducitur; similiter in flumine Silero non solum virgulta immersa verum et folia lapidescunt. Et in rubro mari oleæ virentesque frutices enascuntur.

Isidorus, lib 13. In Thessalia flumina duo sunt; ex uno bibentes oves nigras fieri, ex altero albas utroque varias.

Vitruvius, ubi supra: In Macedonia, dextera ac sinistra sepulchi Euripidis advenientes duo rivi concurrunt ad quorum unum incumbere viatores solent propter aquæ bonitatem, ad alterum nemo accedit quia mortiferam habere dicitur aquam. In Archadia Nonacris regio est habens in montibus ex saxo stillantes frigidissimos humores, quos nec argentum nec æneum nec ferreum vas sutinere potest sed dissilit et dissipatur nec aliud eam nisi mulina ungula continere et conservare potest.

Auctor: De miraculis fluminum et fontium et multa alia traduntur a Plinio, lib 2, cap 106 et lib. 31, capitu. 2.

Cap. XLII: De lacubus et lacualibus aquis


Lacus quid Isidorus, ubi supra: Lacus est receptaculum in quo aqua continetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti vocatus, et ceteri, quos Græci [limen] <limnai> id est, stagna, vocant. Nam fontes labuntur in fluvios et flumina in freta discurrunt; lacus vero stat in loco nec profluit, Etymologia et dicitur lacus quasi aquæ locus.

Nocumenta aquarum lacualium Avicenna, in primo canone: Aquæ stantes lacuales præcipue discooperate mala [...] et graves, quia non infrigidantur in hieme nisi propter nives, ideoque flegma generant. Et calefiunt æstate propter solem et propter putrefactionem, [col 333] unde generant choleram. Et propter spissitudinem quidem earum et commixtionem terrestrium cum eis et propter resolutionem subtilis earum, in his qui eas bibunt generantur splenes et eorum mirach subtiliatur et eorum interiora incrassantur, extrema macrescunt et humeri et colla. Comedendi desiderium in eis superat et sitis. Constriguntur eorum ventres et difficile vomere possunt. Est etiam cum ad hydropisim perveniunt, eo quod aquositas in eis retinetur. Et est cum ad apostema pulmonis vel splenis perveniunt et ad disenteriam, et siccantur eorum pedes et manus et epata debilitantur. Nutrimentum minuitur propter splenem et in eis mania generantur et emorroides et varices et apostemata laxa, proprieque in hieme. Mulieres etiam duriter impræganatur et cum difficultate pariunt et pariunt pueros apostemosos fitque frequenter in eis mola et imprægnatio mendosa. Eorum quoque pueri sæpe patiuntur ramicem et magni varices et crurum ulcera nec eorum plagæ sanantur. Et est cum nocumento et apostematibus in intestinis et quartanis abundant, In senibus quoque febres fiunt adurentes propter siccitatem ipsorum naturarum ac ventrium.


Cap. XLIII: De lacu Asphalti et Tiberiadis ceterisque famosis


Mare mortuum cur sit dictum? Isidorus: Lacus asphalti dicitur mare mortuum, quia nihil gignit vel recipit vivum nec pisces habet nec aves aquaticas patitur, sed et quæcumque viventia mergenda tentaveris quacumque arte demersa satatim resiliunt, et quamvis vehementer illisa, statim excutiuntur. Sed neque ventis movetur, resistente turbinibus bitumine, quo omnis aqua stagnatur, neque navigationis patiens est, quia omni vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet nisi quæ bitumine illustratur. Lucernam accensam ferunt supernatare, extinctatam vero dimergi. Hoc et mare salinarum dicitur sive lacus asphalti, id est, bituminis. Et est in Iudæ inter Hiericho et Zoaram, longitudo eius usque ad Zoaros Arabiæ dirigiditur stadiis DCCLXXX, latitud stadiis CI usque ad vicinia Sodomoroum.

Lacus Tiberiadis Lacus Tiberiadis ab opido Tiberiade vocatus est, quod quondam Herodes in [humorem] <honorem>Tiberii Cæsaris condidit in Iudæ, omnibus lacubus salubrior et ad santitatem corporum efficacior.

Genesar Genesar lacus amplissiimus in Iudæa longitudine 140 stadiis extenditur latitudine 40 diffunditur, crispantibus aquis auram non ventis sede seipso sibi creans, unde et Genesar dicitur quasi generans sibi auram: denique per diffusiora spatia lacus frequentibus agitatur auris spirantibus, unde et purior haustus eius et ad potandum dulcis et habilis.

Benacus Benacus lacus Italiæ in Venetia, qui magnitudine sui tempestates marinas imitatur.



Avernus Avernus lacus sic vocatus est quod aves ibi supervolare non possunt, nam antea silvarum densitate sic ambiebatur ut exhalantes inde per angustias aquæ sulphureæ gravissimus odor supervolantes aves halitu suo necaret, quod Augustus Cæsar intelligens deiectis silvis ex pestilentibus amena loca reddidit.

Cap. XLIIII: De quorundam lacuum miraculis


Ex libro de naturis rerum: Bœtiæ lacus furialis est de quo qui biberit ardore libidinis exardescit.

Isidorus, lib 13: In Æthiopia lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Ex Clytorio lacu Italiæ qui biberint vini tædium habent. Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. In Indiis Siden vocatur stagnum in quo nihil innatat sed omnia merguntur; at contra, in [Alce] lacu [per procidamum] <Apuscidamno> omnia fluitant, nihil mergitur. Reatinis paludis aquis ungulas iumentorum indurari ferunt. Celonium Siciliæ [col 334] stagnum tetro odore [afficit] proximantes. In Trogloditi<s> lacus est qui ter in die fit amarus et deinde totiens dulcis.

Solinus: Stagnum Pentesium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat, et hoc pingue hæret arundinum comis de assiduo volutabro [aquarum] <e quarum> capillamentis legitur unguentum medicum contra [c]armentarios morbos. Apud Macrobios lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt; ex hoc lacu potus saluberrimus est. Sane adeo liquidus est, ut nec caducas quidem vehat frondes sed ilico folia delapsa in fundum demittit laticis tenuitate.

Plinius, lib 2: In Piceno lacu Velino lignum deiectum, lapideo cortice obducitur.

Idem, libro 4. Asphaltides lacus nihil præter bitumen gignit. Nullum corpus animalium recipit, tauri camelique fluitant, inde fama est nihil in eo mergi. Longitudine excedit centum milia passuum, latitudine maxima 25 implet, minima sex; prospicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie [Acharon] —secunda quondam arx Iudæ ab Hierosolymis—. Eodem latere est calidus fons medicæ salubritatis, callirhœ aquarum gloriam ipso nomine præferens.

Vitruvius, ubi supra: In Cappadocia est lacus in quem pars arundinis, si dimissa fuerit et postero dia exempta, invenitur lapidea, pars autem quæ extra lacum manserit permanet in proprietate sua.

Seneca, lib. 7. Quosdam etiam lacus esse qui natandi imperitos ferant, notum est. Est etiam in Syria stagnum in quo lateres natant et mergi proiecta non possunt, licet graviora sint: huius rei palam est causa dicetur, dummodo ad inferiora transitum fecerimus.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   128   129   130   131   132   133   134   135   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish