Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. XXXII: De origine fluviorum et quorundam exiccatione



Download 2,78 Mb.
bet129/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   125   126   127   128   129   130   131   132   ...   154

Cap. XXXII: De origine fluviorum et quorundam exiccatione


Aristoteles in lib Meteororum 2: Vapores aquosi quando elevantur et inspissantur, coagulantur in nubes, deinde evolvuntur ex eis pluviae, redeunt ad terram et currunt, sicut radix prima: aquae vero sub terra aggregatae scilicet in eius profundo sunt in materia fluminum et ob hoc fit additio fluminis in hieme plus quam in aestate; quandoque etiam abscinduntur quaedam eorum in aestate propter paucitatem materiae, quia finitur ante adventum pluviae. Aquae vero redeuntes in terram non sunt separatae sicut est earum separatio super terram. Sed quaedam earum aggregatae sunt cum quibusdam: sicut guttae pluviarum aggregantur et inde fit aqua multa. Sic ergo redeuntes in terram comprimuntur paulatim et aggregantur. Et fit ex eis principium cursus in fluminibus: Explicatur modus quo aqua aggregantur huius rei signum est quod illi quid fodiunt ut extrahant aquam, fodiunt loca multa, deinde aggregant eam et currere faciunt ad unum locum inferiorem ibique ponunt ei radicem. Currunt autem magis flumina ex altis locis et montibus et [sunt] <quorum> origines [eius] propinqua[e] loca montium alta sunt, sicut spongia spissa quae fugit id est attrahit ad se aquam et paulatim aggregat eam sicilicet sursum; in pedibus autem montium aquae minorantur.

Quidam autem dicebant quod causa propter quam flumina fiunt quandoque aliquando vero exiccantur, sunt subterraneae cavernae in quibus dum sunt aquae fiunt flumina et currunt dantque fluminibus materiam; quando vero minorantur, materia fluminum abscinditur. Nos autem dicimus quod causa fluminum est magnitudo locorum elevatorum, in quibus est aqua et spissitudo eorum et ipsorum frigus: in huiusmodi enim locis non resolvitur quicquam et ideo multiplicantur illic materiae —scilicet aquae—. Loca vero depressa lapides albos molles habentia non retinent aquam nec figitur in eis, unde cum advenit eis caliditas canicularum, velociter exiccantur.


Cap. XXXIII: De his qui augentur in aestate


Seneca, ubi supra: Quaedam flumina in aestate augentur, ut Nilus, cuius alias ratio reddetur. Theophrastus auctor est in Ponto quoque amnes crescere aestivo tempore. Quattuor causae crementi amnium Cuius quattuor indicantur causae:

  • Una scilicet quia tunc maxime in humorem terra sit mutabilis

  • Aut quia maiores in remoto sunt imbres quorum aqua per secretos cuniculos reddita tacite effunditur

  • Tertia est, si crebrioribus ventis ostium caeditur et fluctu reverberatus amnis resistit, qui sic crescere videtur, quia non effunditur.

  • Quarta vero siderum ratio est, haec enim quibusdam mensibus magis urgent et exhauriunt flumina, cum vero longius recesserint minus consumunt et contrahunt.

Quaedam etiam flumina palam in aliquem specum incidunt et sic ex oculis auferuntur. Quaedam vero paulatim consumuntur et intercidunt, eademque ex intervallo revertuntur, cuius causa manifesta est omnis enim humor naturaliter ad inferius et inane descendit. Itaque flumina illa recepta cursus egere secreto, [si] <cum> primum aliquid solidi quod obstaret occurrit, perrupta parte quae minus ad exitum repugnavit cursum suum repetunt.

[col328] Cap. XXXIV: De flumine Nili


Isidorus, ubi supra: Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina receperunt. Ex quibus nonnulli notandi sunt, qui in historia celebres habentur. Geon Geon est fluvius de paradiso exiens et totam Aethiopiam cingens, sic dictus quod incremento inundationis suae irriget terram Aegypti —γή enim terra dicitur—, hic apud Aegyptios Nilus dicitur propter limum quem trahit, qui fecunditatem efficit. Apparet autem in Nilide [in] lacu de quo in meridiem versus excipitur Aegypto: ubi Aquilonis flatibus repercussus, aquis reluctantibus intumescit et inundationem Aegypto facit.

Solinus: Nilus Nilus interiorem Aegypti partem circum fluit: originem habet a monte inferioris Mauritaniae, qui propinquat Oceano protinusque lacus fit: quem Nilidem dicunt. Cap. Nili Nilum autem iam inde esse coniiciunt, quod hoc stagnum in herbis, piscibus, beluis nihilominus procreet quam in Nilo videmus. Sed hoc lacu effusus arenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur: deinde in Caesariense[m] specu[m] prorumpens iterum subsidet [rursusque] <et> Aethiopas exit. Solus autem ex amnibus nullas expirat auras.

Comestor: Ex inundatione Nili accidit quod Aegyptus contra naturam aliarum regionum cum abundet in frugibus sterilis est in pascuis et econtra. Diutior enim mora fluminis super terram, tempora colendi impedit vel sata extinguit, pascua vero nutrit.

Auctor: Plato quoque tradit nunquam in Aegypto pluisse. Unde Iudaeis in Deuteronomio dicitur: Terra vestra non est sicut terra Aegypti, quae scilicet aquis Nili fuminis irrigatur, sed montuosa est de coelo expectans pluvias, abundat autem Nilus Crocodilis, ibicibus, hipotamis et huiusmodi.

Bonitates aquae Niliosae Avicenna li. 1: Aqua fluminis Geon illa praecipue quae in eius postremo sumitur, vehementer turbida est sed in una recessione statim clarificatur; sunt autem qui aquam Nili maxima laude extollunt et eius bonitates in quatuor comprehendunt. In longitudine manationis eius et bonitate locorum per quae vadit et quia suo curso a meridie ad septentrionem tendit, subtilians illud quod ex aquis in illo currit, in multitudine vero sui, aliae ei communicant.



Seneca, lib 8: Nilus dulcis est nec ulli flumini dulcior gustus. Contra naturam aliorum fluminum, ante ortum caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium: hunc enim nobilissimum amnem extulit natura et ita disposuit ut eo tempore Aegyptum inundaret, quo maxime terra fervoribus usta altius undas traheret et tanta mensura quantum sufficere posset annuae siccitati. Nam in ea parte qua in Aethiopiam vergit aut nulli sunt imbres aut rari, unam itaque Aegyptus in hoc spem suam habet, quoniam aut sterilis est annus aut non, prout ille magnus aut parcior influxerit.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   125   126   127   128   129   130   131   132   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish