Cap. XX: De ipsorum aestuum variatione
Et scito quod ordine naturali cum fuerit Luna super terram erit accessio et recessio et iterum cum fuerit sub terra accessio et recessio, unaquaeque scilicet earum alterna vice. Eritque tempus unius earum aequale tempori alterius, si Luna aequaliter fuerit super terram et sub terra. Quod si Luna fecerit longiores moras super terram quam sub terra, erit accessio quae fit cum fuerit Luna super terram prolixior ea quae fit cum fuerit Luna sub Terra. Econverso autem erit si plus moretur sub terra ipsa Luna.
Cumque fuerit terra maris paucorum montium aut fuerit mobilis vel penetrabilis transieritque aqua ex ea ad aliquod aliorum marium et locorum aut in ipsa fuerit aquae apparens —quod ex aquis ad eam affluxit aut quod ex ea exiuit vel fuerit aqua mobilis et subtilis ac mutabilis, ut flumina et fontes—, non multiplicatur congregatio ventorum in eis, quia resolvitur et expirat et particulatim exit scilicet una pars post aliam et dividitur unda et non colligitur in hac aqua ex vento quod elevet eam. Nota ubi non fit accessio et recessio Cumque Luna fuerit elevata super illam et moverit eam, non erit in ea accessio et recessio sed venti et undae: hac de causa non apparet in multis maribus nec in aliquo fluminum accessio et recessio.
Accessionis aqua fit calida, recessionis frigida. Et hoc ideo quia tempore accessionis exit aqua de profundo maris et ipsa calida augetque calorem eius motus et motus Lunae quae movet eam per calorem; cum autem accessio ipsa venit ad loca extra profunditatem maris ut sunt litora et insulae et flumina [col320] profundissima et loca planiora refrigescit ac revertitur cum eodem frigore ad mare. Fortis accessio in coniunctione Luna cum Sole Item cum Luna fuerit coniuncta Soli erit accessionis aqua fortis et multa prolixi temporis, quia Solis coniunctio addit in fortitudine Lunae fitque commotio aquae: ab ea in eadem hora, plus illa quae fuerat ante coniunctionem ipsius cum Sole. Similiter quotienscumque Luna coniuncta fuerit alicui planetarum fortitudinem accessionis signantium, augebitur eius fortitudo et confortabitur motus accessionis a fortitudine Lunae sicque augmentpabitur accessionis aqua sed plus cum eadem hora fuerit Luna Soli coniuncta.
Cap. XXI: De creatione ventorum ex maris refluxione
Guilelmus de Conchis: Cum autem duae refluxiones, ut praediximus, in Occidente ex illo fonte totius humoris una ad Septentrionem, altera ad Austrum dividantur, in tantarum separatione aquarum aer movetur. Et si tantus fuerit impulsus quod usque ad nos pervenerit, generatur ventus, qui Zephyrus vocitatur; duae vero quae in Oriente dividuntur suo motu ventum generant, qui Eurus nominatur. Cum vero Occidentalis et Orientalis ad Septentrionem se vergentes in medio sepentrionalois sibi occurrunt, ex repercussione movetur aer fitque ventus septentrionalis, qui Boreas dicitur qui cum et in frigida nascitur, ideoque et merito frigidus dicitur, siccus vero, quia nubes de angulo terrae ad medium fugat, unde et pluviosus efficitur iuxta torridam zonam. Unde Lucanus: Et nostris reficit sua rura serenus. Ortus ventorum ex maris refluxione declaratur Cum vero transit torridam zonam calefit, unde, etsi nobis est frigidus, ibi tamen calidus est de per accidens. Similiter cum duae refluxiones ad austrum se urgentes in medio sibi occurunt, generatur Auster, qui etiam ultra torridam zonam est frigidus et siccus, ut apud nos Boreas, quippe cum et in frigida zona oriuntur; quia tamen per torridam zonam transit, calefactus ad nos pervenit calidus fugandoque ante se nubes usque ad istum angulum terrae in quo habitamus, generat nobis pluviam. Estque nobis ex accidente calidus et humidus et in sua originine est frigidus et siccus. Si autem in duabus refluxionibus et ad Septentrionem se vergentibus Boreamque generantibus hoc contingat quod Orientalis ex aliquo accidente sit velocior, ultra medium Septentrionalis Occidentali occurrit nasciturque ventus collateralis inter boream et zephyrum. Si vero Occidentalis Orientali ultra medium occurrit, fit ventus collateralis inter Boream et Eurum. Similiter, si aliae duae refluxiones ultra medium modo hinc modo illinc recurrant, duos collaterales generant ventos, unum inter Eurum et Austrum, alterum inter Austrum et Zephyrum: per simile istorum de aliis intelligitur.
Obiectio Sed dicis si praedictis causis venti contingunt, cum quotidie refluxiones dividantur et sibi occurant, quod testantur quotidiani fluctus maris, quare non quotidie contingunt venti. Responsio Respondeo etsi quotidie contingunt venti, tamen non tanti sunt quod ad os usque perveniant: saepe enim nobis non apparet cum tamen sit ventus in illis regionibus. Et cum non sit in inferioribus paribus aeris, est in superioribus.
Cap. XXII: De periculis maris
Isidorus, ubi supra. Aestus ad Oceanum pertinet, fretum ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel recessus —id est, inquietudo—, fretum autem appellatum quod ibi semprer mare ferveat: nam fretum est angustum et quasi fervens mare ab undarum fervore nominatum, ut Gaditanum vel Siculum. Nam freta dicta —Varro ait— quasi fervida —id est, ferventia— et motum fervoris habentia. Fretum Siciliae, quod et Regium [col321] dicitur, est arctissimum, trium milium spatium Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, cuius hinc inde Scylla et Charybdis ostenditur. Scyllam acolae saxum mari imminens appellant simile celebratae formae procul videntibus, unde monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus caninis succinctam, quia fluctus ibidem collisi latratus videntur exprimere. Charybdis dicta est eo quod gurgitibus occultis naves absorbeat: est enim mare vorticosum et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. Ter autem in die fluctus erigit et ter absorbet. Nam accipit aquas ut vomat; vomit, ut rursus accipiat.
Syrtes sunt arenosa in mari loca, a tractu vocata quod omnia ad se trahant et appropinquanti vadoso mari haereant; vada vero sunt per quae in mari vel in fluminibus homines vel animalia pedibus vadant.
Ex imagine mundi: Est autem vorago in Oceano, quae totas aquas et naves absorbet et revomit —et haec in exortu Lunae maiori aestu fluctus revolvit et revomit—. Haec autem vorago inde fit: est in terra abyssus magna de qua scriptum est Rupti sunt fontes abyssi magnae: iuxta hanc sunt cavernosa loca et speluncae latae et patentes, in quibus venti de spiramine aquarum concipiuntur, qui spiritus procellae dicuntur, hi spiritus spiramine suo aquas maris per patentes terrarum cavernas introsus in abyssum attrahunt et eas exundare iterum magno impetu compellunt.
Do'stlaringiz bilan baham: |