Cap. XIII: De oceano
Aristo. In libro Meteororum secundo: Origo autem omnium aquarum est oceanus omnesque redeunt ad loca sua propria, quae sunt principium separationis earum et motuum. Mutantur autem aquae et sapor [col316] earum et secundum diversitatem locorum ad quae pervenerunt.
Isidorus ubi supra: Oceanus in modum circuli terrarum orbem amplectitur alternisque aestibus accedit et recedit. Respirantibus enim in profundum ventis aut [removet] <revomit> maria aut resorbet.
Secundus Philosophus: Quid est oceanus? Mundi amplexus, terminus coronatus, hospitium fluviorum, fons imbrium.
Ex imagine mundi: Oceanus dicitur quasi Zonarum limbus, quia quandoque zonas mundi ambit in modum limbi. Sicut autem calor ex igne ita frigus ex aqua nascitur, unde partes extremae Oceani rigido gelu et perpetuo frigore horrent, quia calore solis carent: Cur fervet Oceanus pars autem Oceani quae medium orbis dividit, ideo semper fervet, quia Solis iter super se habet. Oceanus fluviorum occursu non augetur, quia fluenta dulcia partim salsis undis consumuntur vel ventis vel vapore Solis arripiuntur, partim per occultos meatus in amnes suos revertuntur.
Adelardus Barboriensis philosophus: Salsuginis causam in Oceano, in calore Solis planetarumque pono: cum enim per torridam mediamque Zonam versus feratur Oceanus ac per eandem, licet indirecte, versetur planetarum cursus, a tanto calore stellarum ipsum mare calefieri est necesse. Ex quo et eiusdem caloris effectum salsuginem consequens est accipere quodque ita sit hoc asserit quod in maritimis, quae illi Oceano sunt propinquiora sine omni artificio aqua marina in sal vertitur ad Sole super rupes siccata. Experientia In longinquioribus vero maribus, ut sal possis habere, ipsam maris aquam [ut] utpote iam a vi caloris remotam ideoque minus coctam illi necesse est adhibere ac torquere. Sed et quasdam dulces aquas in sal verti visum est saepe caloris artificiosa decoctione.
Huc etiam illud accedit, quod aestate quidem omnis aqua marina salsior est quam hieme, quod si quis operam dederit, etiam reipsa experiri poterit. Miraris autem [cur] <cum> tantus sit fluminum illuc concurrentium fluctus, tamque perpetuus cursus tam fere infinitus numerus, quomodo non inde augeatur Oceanus. At vero sicut in illud quaedam defluunt, sic et ab illo quaedam renascuntur. Itaque si dum quid recipit et reddit, quare augmentum sensibile non incurrit. Sic etiam a quibusdam dubitatum est, cum multa ex eo subterranea procedant flumina, multam quoque partem illius stellarum haustus auferat, decrementum quomodo non incurrat, quod nec supplementum recipiat: unde et apud Statium Phoebus cantat: quo fonte immensum [vinat] mare: nimirum vivit, dum quantum reddit recipit.
Cap. XIV: De causis augmentis et decrementi in eo
Guilelm. de Conchis: Macrobius dicit in septem primis diebus lunationis fluctus Oceani decrescere, in aliis septem crescere; in tertia septima decrescere, in quarta crescere.
Ratio crementi et decrementi maris Huius varietatis ratio est: humorem in vase clausum videmus duobus modis crescere, videlicet in substantia et accidente: olla semplena supposita igni, nulla aqua addita impletur: calor enim ad interiora penetrat, qui motu suo aquam ad superiora elevat; nihil tamen est in olla vacui, quia vel aqua vel fumositate tota impletur. Simile est in Oceano: cum igitur est interlunium, quia totus splendor solis, qui [eum] accendit, est supra, non potest aerem sibi subditum tenuare, qui spissatus in humorem aquae transit. Est ergo tunc plenus fluctus. Cum vero splendor incipit descendere, accenditur luna aeraque desiccat atque humorem minuit et quanto plus accenditur tanto plus humoris consumitur; septima vero die, quia tota est medietas accensa sui, mediante aere calefacit humorem, qui ebulliens ut aqua in olla sursum elevatur. Et ea crescente usque ad 14 diem crescit fluctus. In tertia vero hebdomada, quia calorem elevans in lunam minuitur fluctus, quemadmodum fit, si ignis olla subducitur. In quarta vero quia iam [col317] multum deficit calor, spissatur aer humorque crescit. Crescunt igitur fluctus usque ad novilunium. Prima igitur septimana decrescit Oceanus in substantia. Secunda crescit accidente. Tertia descrescit accidente. Quarta crescit in substantia.
Cap. XV: De mari Mediterraneo
Occidentalis refluxio Oceani ad septentrionem vergens, cum iuxta latera terrae tangens Africam usque ad finem illius pervenerit, inter Calpem et Atlanta ingurgitatur usque ad medium terrae iuxta Hierusalem , Mediterraneumque mare vocatur, diversa a diversis regionibus nomina accipiens. Si vero qualiter ascendat et descendat, scire desideras et quae nomina et a quibus regionibus contrahat, mappam mundi considera. Praedicta siquidem occidentalis refluxio ad septentrionem vergens, ex Atlante monte sibi adiacente mare atlanticum vocatur. Infra hanc est Anglia et vicinae insulae. Ex orientali refluxione ad septentrionem se urgente, mare Indicum et mare Caspium nascitur. Similiter in aliis refluxionibus ad austrum se vergentibus credendum est diversa mari nasci. Sed hoc nostra attestatione describi non debuit, quia propter Zonam torridam interiectam situs illarum nobis incognitus est.
Isidorus, ubi supra: Mare magnum dicitur quod ab occasu ex Oceano fluit et in meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit et dicitur Mediterraneum, quia per media terram usque ad Orientem profunditur, Europam et Asiam Africamque disterminans. Sicut ergo terra cum una sit, pro diversis locis variis appellatur vocabulis. Eo modo pro regionibus, hoc mare magnum diversis nominibus nuncupatur, ut [Hibericum] <Ibericum>, Adriticum… Sic et ab insuls et a gentibus et ab oppidis.
Cap. XVI: De sinibus maris
Isidorus, ubi supra: Sinus dicitur ipsius maris maiores recessus ut in mari magno Ionius; in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare rubrum, quod Oceano ascribitur. Rubrum mare vocatur eo quod sit roseis undis infectum. Non tamen talem habet naturam, qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vitiatur gurges atque inficitur, quia omnis terra circumdans rubea est et sanguineo colore proxima —ideoque ibi minium acutissimum excerpitur et alii colores, quibus pictura variatur—. Cum ergo terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur et quicquid adhaesum est, in hunc colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubeae inveniuntur: lapillus enim eiusmodi humo involutus, cum inter Arenas attritus est et terrae colorem habet et maris. Hoc mare in duos sinus scinditur, qui ab Oriente est, Persicus dicitur, quia oram illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus, quod sit circa Arabiam.
Comestor: Hoc mare cannosum Haebraeus vocat quia cannae in litoribus abundant.
Do'stlaringiz bilan baham: |