Cap. XVII: De duobus fontibus —caloris scilicet et humoris— invicem sibi oppositis
Guilelmus de Conchis: In prima quidem creatione terra erat omnino aquis circundata sed ubi tenuior fuit calestium calore est desiccata, ita tamen quod fons et principium aquarum fonti et principio caloris id est Solis est suppositus. Sapientia vero divina sine calore et humore nil posse vivere praesciens, terram vero frigidam et siccam esse, ut aliquid in ea possit vivere, fontem totius caloris, id est, Solem, ut aequaliter terram calefaceret, super medium terrae posuit. Sed quia ex solo calore nil vivere possit, in medio [col318] eiusdem terrae fonti caloris fontem humores supposuit. Ex his igitur duobus terra hinc et illinc temperatur. Fons humoris Est igitur fons humoris in medio torridae Zonae in modum aequinoctialis circuli terram cingens, qui ideo a pluribus esse non creditur, quia propter nimium fervorem torridae Zonae ad ipsum non pervenit[ur]. A physicis tamen praedicta necessitate esse creditur, verumque mare appellatur. Hoc mare cum ad occidentem venerit duas reflexiones ibi facit quarum altera ad austrum, altera ad septentrionem vergit, latera terrae sequentes. Similiter in Orientem facit duas ad praedicta loca vergentes. Aquae vero quae ex praedicto fonte humoris per superficiem terrae exeunt nec per catharactas transeunt spissae sunt et salsae, marique vocantur.
Ambrosius, in Hexaemeron lib. 2: Cum itaque dicant philosophi orbem caeli volui stellis ardentibus refulgentem, nonne Dei providentia necessario prospexit ut in terra et supra caeli orbem aqua redundaret, quae illa ferventis axis incendia temperaret? Quia ergo exundat et fervet ignis, etiam aqua exundavit in terris, ne Solis ac stellarum ardor eas exureret. Et revesa rerum exordia vapor insolitus laederet.
Auctor: Denique quoniam ex calore et humore —sicut ait Aug.— omnia terrae nascentia procreantur ac concreantur recte Solis et pluviae beneficiis, omnia terrena bona, quae a Deo patre —videlicet totius bonitatis fonte— cunctis hominibus assidue largiuntur, filius in Evangelio signat et comprehendit, ubi ait “qui Solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos” etc…
Cap. XVIII: De aestibus maris
Guilelmus de Conchis: Cum ergo illa refluxio occidentalis maris et orientalis septentrionem se vergentes sibimet occurrunt, ex repercussione ingurgitatur retro mare fitque famosa accessio et recessio Oceani; similiter aliae duae in alio capite terrae sibi occurentes. Opiniones de causa fluxus et refluxus Oceani Sunt tamen qui dicunt montes subditos mari causam esse accessionis et recessionis Oceani: cum enim usque ad ipsos mare pervenit, retro cadit atque ingurgitatur impleturque retro alveus et sic iterum relabens et ante impletur et ingurgitatur. Alii dicunt ortum et occasum lunae huius rei causam esse, unde bis hoc in die naturali nec amplius contingit. Sed quia non eadem hora quotidie oritur vel occidit, diversis modis fit fluxus maris.
Isido., lib 13: Aestus est maris accessus vel recessus, id est, inquietudo, Aestuaria unde et aestuaria dicuntur <per> quae mare vicissim accedit et recedit.
Plin., lib 2: Aestus maris accedere et reciprocare mirum est, verum causa est in sole et luna. Bis inter duos exortus lunae affluunt bisque remeant vicenis quaternisque semper horis; Aristo nullum animal nisi aestu recedente expirare affirmat. Observatum est id multum in gallico Oceano maximeque in homine compertum.
Ex imagine mundi: Aestus Oceani, id est, accessus et recessus, lunam sequitur, cuius aspiratione retro trahitur, eius impulsu refunditur. Quotidie autem bis efluere et remeare videtur, cum Luna crescente crescit, cum decrescente decrescit. Cum luna est in equinoctio maiores fluctus Oceani surgunt, ob vicinitatem Lunae. Cum vero in solstitio minores ob longuinquitatem eius. Per 19 annos ad principia motus et paria incrementa Luna revertitur.
Cap. XIX: Qualiter fiant secundum cursum lunae
Albumasar: Accessionis et recessionis quae fiunt in mari causa est Luna, nam et quidam dixerunt quod maria quaedam augentur ex quo Luna separatur a Sole usque ad mensis dimidium, quae est eius impletio, et minuuntur per Lunae diminutionem usque [col319] ad finem mensis, quod vulgus vocat interlunium. Quaedam vero accedunt omni die ac nocte cum ortu Lunae in adventu eius usque ad medium caelum et in descensione ipsius ad medium caeli iterumn retrocedunt: cum enim Luna pervenit ad aliquem circulorum Hemispherii [¿maris?], id est, ad aliquem ortus eius et elevata fuerit super eum, movet eum per naturam suam et proximitatem suam ex aqua maris. Incipitque mare veniens cum Luna augmentari nec desinit quosque Luna pervenit ad medium caeli in eodem loco, et tunc pervenit accessio ad perfectionem suam; cumque Luna descenderit ex medio caeli illius loci aqua recedit et ad mare revertitur. Nec desinit donec ad occasum eius pervenerit et tunc pervenit recessio ad perfectionem suam. Rursus cum luna recesserit ex occidente eiusdem loci incipit accessio secunda nec desinit veniendo augeri quosque Luna veniat ad angulum terrae. Et tunc accessio pervenit ad perfectionem suam secundo in eodem loco. Deinde recessio incipit secunda nec desinunt aquae redire ad mare, donec luna pervenit ad Hemispherium orientis eiusdem loci ibique pari ratione revertitur accessio et recessio in simile. Fiunt ergo omni die ac nocte secundum quantitatem cursus Lunae in eis in omni loco maris duae accessiones et recessiones.
Cum enim Luna fuerit aliquo die in aliquoto ex gradibus circuli et postea fuerit orta super aliquem ex locis maris, incipit accessio in eodem maris loco, post meridiem autem erit Luna iam recedens ab eodem gradu per quantitatem cursus eius aequalis in die et nocte, quare et recessio tunc in eodem maris loco incipit. Orta quoque sic fertur super eum post ortum eiusdem gradus per quantitatem eius cursus in eadem die et nocte: unde quia terra rotunda est et mare circundat eam in circuitu movetur super eam tota die ac nocte, secundum quantitatem cursus eius. Ergo quotienscumque se movet circulus uno gradu, fit locus lunae circulus Hemispaerii alicui ex locis maris. Et fit etiam idem locus alteri caelum medium et occidens alteri loco initium recessionis atque in alio loco alterum esse in accessione et recessione.
Do'stlaringiz bilan baham: |