Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


TRANSCRIPCIÓN Liber Quintus



Download 2,78 Mb.
bet119/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   115   116   117   118   119   120   121   122   ...   154

TRANSCRIPCIÓN

Liber Quintus



Cap. I: De primo opere diei tertii, id est, de aquarum cogregatione [col307]


Cur aqua congregari dicuntur in locum unum? Comestor: Tertia die Creator aquas existentes sub firmamento congregavit in locum unum: quae licet plurima loca obtineant, tamen quia continuantur omnes in visceribus terrae, in locum unum dicuntur congregatae: unde potuit esse, ut aquae quae totum aeris spatium scilicet vaporabiles occupabant, soliditate tamen modicum obtinerent locum. Et terra paululum subsedit, ut eas tanquam in matrice concluderet. Et sic apparuit arida, quae prius latebat sub aquis.

Alexander: Si autem quaeritur cur non dicat scriptura “fiant aqua et terra” vel “fia[n]t congregatio aquarum”, sicut superius dixit “fiat lux et firmamentum”, dicimus quod non est simile de aqua et terra, ut de firmamento et luce. Cum enim factio pertineat ad speciem, lux autem et firmamentum habeant speciem valde distantem a materia informi —recte idipsum ostenditur per verbum fiendi—, aqua vero et terra, licet receperint species in tertia die, tamen quia maxime accedunt ad materiam informem quae prius etiam dicta fuerat nomine terrae vel aquae ideo sub alio loquendi modo eorum factura congrue designatur dicendo “congregentur aquae”, ut inde notaretur quod prius erant in confussione; nunc autem distinguantur et sic in unoquoque trium dierum una distinctio notaretur. Unde de Aug[ustino] super Genesim: Acceperunt —inquit— haec duo proprias istas species nobis notissimas atque tractabiles: aqua scilicet mobilem, terra immobilem. Ideoque de aquis dictum est “congregentur”, de terra vero ut “appareat arida”: aqua enim est labiliter fluxiva, terra vero stabiliter fixa.

Quaestio Ceterum si quaeratur, [cur] caelum habeat diem in quo factum est per se, cur non similiter et terra quae est aliud extremum, suum habeat diem per se et medium similiter —id est, aqua—, Responsio dicimus quod [col308] terra et aqua plus invicem sibi appropinquat in materia et forma quam caelum cum altero illorum: eadem enim est materia terrae et aquae secundum transmutationem, caeli vero materia est ingenerabilis et incorruptibilis, ita quod non corrumpitur secundum partem nec secundum totum. Ideoque uno die scriptura coniunxit ista duo quae in se invicem erant confusa. Quaestio Si vero quaeritur cur non fit mentio de aeris factura expresse sicut aqua et terrae, Responsio dicimus quia scriptura ibi loquitur tantummodo [ut] carnalibus apprehendentibus sensibilia. Ideoque loquitur expresse de aqua et terra quae sunt visibilia. Aer autem invisibile est ideoque de illo non fit mentio nec in opere distinctionis nec in opere ornatus sed totum caeli, et terrae et aquae nominibus insinuatur. Nam sicut hic non loquitur de aere sed tantummodo de aquis, sic etiam inferius in opere ornatus non fit mentio de aere sub ratione aeris sed tantum sub ratione aquarum : ibi namque dicitur: aves multiplicentur, non in aere, sed super terram.


Cap II: De quattuor elementorum dispositione


Nomine aquarum aer comprehenditur Datur autem hic intelligi aeris distinctio a terra in distinctione aquarum. Quia congregatis aquis, cum sit corpus vacuum necesse fuit corpus aliquod replere vacuum.

Comestor: Non igitur aliquem moveat, quod in dispositione elementorum aer videtur praetermissus, quia non est nominatus: dispositus enim est cum liber ab aquis notam nobis formam accepit.

Auctor: Secundum opinionem quae dicit firmamentum esse igneum, idest summitatem vel revolutionem ignis, secunda die disposuit Deus ignem, quia tunc fecit firmamentum, tertia vero die reliquae tria elementa: tunc enim disposita est aqua, quando quae prius aeris et terrae spatium occupabat, in unam partem terrae succossit. Duplex opinio de natura firmamenti Terra, quando aquis nudata arida apparuit; aer quando liber ab aquis notam nobis formam accepit. Secundum alias autem opiniones de firmamento —scilicet quae non dicunt illud esse igneum—, potest dici quod tertia die facta est dispositio omnium elementorum per proprias sphaeras, nam aquis in locum suum cedentibus, sicut aeris sphaera [col309] liberata est ab eis, ista et sphaera ignis: totum enim spatium aquae occuparant usque ad caelum. Ordinantur autem quattuor elementa secundum pondera, ut unumquodque scilicet quo levius est, eo superius sit; quo gravius, eo inferius.

Albertus: Verum si secundum naturam terra est in medio omnium, videbitur esse quoad omnem partem in medio aquarum et videtur quod deberet aquis undique esse cooperta et nullibi apparere arida. At vero non est simile de aquis et de aere et de igne: quantum enim elementum quodlibet rarius est tanto locum occupat maiorem et quanto spissius tanto minorem, unde et dicit philosophus, quod ex uno pugillo aquae fiunt decem aeris, propter hoc aqua in minori loco est quam aer, unde non sequitur si aer et ignis ambiant terram undique, quod etiam aqua ambiat eam undique. Ceterum aqua humidum habet incorporabile, Hiatus terrae unde? terra vero siccum incorporabile —quae scilicet duo dominantur in omnibus elementis—. At vero aer humidum habet spirituale et incorporabile, propter hoc aqua secundum humidi sui naturam dissolvit terram influens poros eius. Ideoque aperitur terra saepe et non operit eam undique. At vero non ita dissolvit eam aer humido suo nec influit eam. Et ob hoc undique circundat eam et etiam terram, similiter et ignis.

Cap. III: Qualiter tanta multitudo aquarum congregari potuit in unum locum


Obiectio Auctor: Verum opinio illa de aquis, quod totum antea spatium aeris occuparunt, videtur habere calumniam: si enim tota concavitas caeli stellati plena esset aere, sicut nunc est, et ex tanto aere fieret aqua per condensationem, cum ex decem pugillis aeris fiat unus pugillus aquae, patet quod multo plus fieret de aqua quam nunc sit [de] <in> sphera aquae et terrae: sphaera quippe tota contenta in concavitate orbis lunae sic se habet ad hanc tanquam ad sui partem, ita quod continet eam septuagies milles et [quingentesies] <quingenties> septies. Cum ergo omnis aqua densior sit aere, quanto magis ex aqua, si totum occupabat, plus fieri aquae per condensationem quam nunc sit in universo necesse foret. Responsio Ad hoc tamen posset dici quod, quia nondum elementa facta erant vel distincta congregatio aquarum ad verbum Dei, nihil aliud fuit quam secundum inferiorem sui partem aquam ipsam condensari et condensatam in partes terrae depressiores recipi, secundum vero superiorem partem in aerem rarefieri: et tunc forte primo indita est aquis verbo Dei, vis inclinativa ad descensum vel illa vis naturalis quae prius inerat tunc educta est de potentia in actum.

Quaestio Alexander: Si quaeritur cum aquae essent per totum aeris spatium, quomodo congregari potuerunt in unum, cum non videamus aquam condesnari in se, sicut contingit de aere. Responsio Respondet Augustinos [in] Contra Manicheaeos quod cum dicitur congregetur aqua quae sub caelo est in congregationem unam, hoc dicitur ut illa corporalis materia in eam speciem quam habent istae visibiles aquae formare[n]tur. Congregatio aquarum quid? Ipsa enim congregatio in unum est ista formatio istarum quas videmus et tangimus, nam omnis forma cogitur ad regulam unitatis. Quod autem dicitur et “appareat arida” quid aliud dici accipimus, nisi ut illa materies visibilem formam acciperet quam nunc habet ista terra, quam videmus et tangimus? Superius autem materiae confussio et obscuritas nominabatur terra invisibilis et incomposita; nominabatur etiam aqua super quam spiritus Dei ferebatur. Terra invisibilis quid? Nunc fortassis aqua ista et terra sunt ex materia illa quae tunc illis appellabatur nominibus antequam istas formas acciperet: quam in parte una scilicet ex parte aeris consecuta est rarefactio et loci maioris occupatio; ex parte vero aquae densatio et minoris loci occupatio.



Albertus: Tria sunt elementa gravia, scilicet aer, aqua et terra. Quod patet [col310] ex hoc, quia remota terra in locum eius descendunt aer et aqua. Unum tamen est simplex grave scilicet terra, cuius signum est manifestum, quia per se ac per alia descendit ad medium. Descendit enim per se ad centrum: posita quoque in aere et aqua, similiter descendit, sicut et aqua in terra posita ascendit. Haec autem elementa duo in igne posita descendunt. Ideoque dicit philosophus, quod levia sunt in alio sunt etiam gravia in alio, hanc itaque naturam accipiendo vel attendendo, distincta sunt media ab extremis, unde nihil aliud est aquas in locum unum congregari quam eis naturam illam dare qua sunt in terra leves et sic ab ipsa ascendunt, in aere graves et sic ab ipso descendunt. Et hoc est quod dicunt sancti, quod ignis et aer distincti sunt cum aquae residentes ab igne et aere separatae sunt.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   115   116   117   118   119   120   121   122   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish