Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXXXIII: De imagine Solis



Download 2,78 Mb.
bet117/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   113   114   115   116   117   118   119   120   ...   154

Cap. LXXXIII: De imagine Solis


Imagines Solis historici Soles vocant et binos trinosque memoriae tradunt: hos Graeci Parhelion vocant, quia in propinquo fere a Sole nascuntur vel quia ad aliquam Solis similitudinem accedunt. Ceterum nihil habent ardoris hebetes et languidi, hos ita quidam diffiniunt: Parhelion est nubes rotunda et splendida similisque Soli.

Nam et in eclipsis hora pelves ponimus, quas oleo vel pice implemus, ad notandum qualiter Luna se opponat, quia pinguis humor dum minus facile turbatur quas imagines recipit servat. Sicut ergo utriusque imaginem in terris aspici contingit, sic fit et in aere, cum sic coactus et limpidus constiterit ut faciem Solis acceperit, quam et aliae quoque nubes nubes suspiciunt, sed transmittunt, si mobiles sunt aut rarae aut sordidae: mobiles enim illam spargunt, tarae emittunt, sordidae turpesque non sentiunt: sicut et apud nos imaginem maculosa non reddunt.

Solent autem eadem ratione etiam [bona] bina parhelia fieri: nihil enim impedit quin tot sint quot nubes ad exhibendam Solis effigiem aptae fuerint. Quidam tamen sentiunt quotiens duo talia simulcra existunt, alteram imaginem esse Solis alteram ipsius imaginis, sicut in speculis sibi invicem depositis accidit: quia speculum quicquid videt, reddit. Nubes autem quae haec praestant, densae, leves, splendidae, planae, [materia] naturaeque solidae esse debent, ob hoc omnia huius simulacra candida sunt et lunaribus circulis similia, quia [non] ex repercusso oblique accepto Sole resplendent. Nam si nubes infra Solem fuerit et propior, ab eo dissipatur, longe autem posita radios non remittet nec imaginem efficiet, nam et apud nos quoque specula cum procul a nobis abducta sunt, faciem non reddunt: quoniam acies nostra usque ad nos recursum non habet. Pluviarum et hi Soles indicia sunt. Si a parte Austri constiterit, unde maxime nubes ingravescunt, cum autem utrinque Solem talis effigies cinxerit, tempestas, si Arato credimus, surget.

Cap. LXXXIV: De rore et eius effectibus


Ex imagine mundi: Ros etiam de aere venit quando aquis gravatur frigore noctis et splendore lunae distillat. Sed quando vehementius est frigus noctis, ros in [pluviam] pruinam lapsus [gelu candidior] inalbescit.

Isid., l. 13: Rorem quidam dictum putant, Etymologia roris quia rarus est et [p285] non spissus, ut pluvia.

Philosophus, ubi supra, lib. 2: Ros est parva res —id est humor subtilis— ab aere lente descendens in terram frigore parvo —id est, temperato—. Causae roris Fit autem ob duas causas, quarum una est frigus aeris inferioris et calor loci; altera vero calor aeris scilicet superioris et frigus loci, nec fit in supremis montibus propter nimiam frigiditatem, quae illic est. Fit autem quando flat auster et non quando flat septentrio, excepto loco qui Corinthus dicitur, ubi est locus valde calidus. In eo enim contrarium accedit: quia ros ibi fit cum flatu Septentrionis, non cum Austro, eo quod Auster ibi serenat dum vaporem separat, Septentrio vero congregat, quia frigus eius contrarium est caliditati Austri.

Vapor Vapor est humiditas subtiliata et attenuata cumque vapor ascendit a terra et res parva non pervenit ad altum propter parvitatem suae caliditatis sed resolvitur et ros efficitur; vapor siquidem roridus nobis est propinquior aestu [sive] quam vapore sicco. Et fiunt ex eo quandoque nubes vel nebulae: cum enim Sol appropinquat vapori, vapor elevatur ascendens sursum et cum elongatur ab eo descendit deorsum ab eo. Cum igitur quod ab eo descendit est res parva et tardatur in descensione sua, nominatur ros. Fit autem ros in hieme in locis calidis ex resolutione vaporis, quia non occurit ei frigus congelans ipsum.

Ut autem dictumn es superius, pluvia nihil aliud est quam ros multus. Non enim fit pluvia nisi ex vapore multo infrigidato. Nec diversificantur nisi multitudine tantum et paucitate ros et pluvia, sicut nix et pruina.

Ex libro de naturis rerum: Roris quoque proprium est subtiliter et quasi insensibiliter super terram descendere qui, supra quod [quam] credi potest, terram infundit et ipso imbre efficacior est in frugibus faecundandis, mundificat autem omnia quan infundit, unde visibiliter gramina virent post rorem. Ros gelidus est et multum infrigidat, unde aestate calidi nisi superveniret ros nocte frugibus ardore Solis irent in deterius. Sicut autem ros faecundat ea quae tangit infundens, ita ros in pruinam versus, botros maxime maturos et fructus arescere facit humorum virtutem exhauriens et hoc maxime in autumno. In vere autem cum insit rebus temperies, obrepit quandoque ros pruinosus in aere et per noctis quieta silentia decidens depascit adurendo fruges et gramina fitque tam dura pestis, praecipue vinearum, ut igne consumptae videantur, ut nec ipsa quercus durissima foliorum adustione sit immunis. Nonnulla tamen arborum et herbarum hanc pestem non sentiunt, eo quod humor insit illis regidior ut possint resistere vastatori.

Effectus Auctor: Ros invisibiliter descendit, terram refrigerat et faecundat, suavis est et lucidus. Modico calore siccatur, ros quidem in terram cadens facit faecunditatem. In favum autem ab apicula deportatus mutatur in mellis dulcedinem. In Concham vero marinam descendens, vertitur in Margaritam. Rorem autem impediunt tria: scilicet ardor et frigus et ventus sive siccitas. In quasdam etiam herbas vel lapides cadens operatur mannae suavitatem, quod videlicet manna temperatissimae complexionis esse reperitur. Et illius generis dicitur de quo in Exodo legitur, quod cum opervisset ros superficiem terrae apparuit minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram.


Cap. LXXXV: De manna, quod generatur ex rore


Avicen, in 2 Can[on]: Manna quid? Manna est ros cadens super lapidem aut arborem et fit dulcis et coagulatur, sicut mel et exiccatur sicut gummi. Virtutem autem assumit de natura eius super quod cadit et adiungit illam ad id [ad] quod lenitas et dulcedo sua exigit.

Idem: Saccharum Alhusar est manna cadens super Alhusar et est sicut frustum salis. In ipsa quidem est cum resolutione et abstersione ponticitas et amaritudo, visum acuit, pulmoni confert et renibus ac vesicae. Confert etiam hydropisi cum lacte Camelae noviter factae. Nec facit sitim, sicut reliquae species Sacchari, quia eius dulcedo parva est. Et est bonum stomacho et epati.

Constantinus in lib. graduum: Temperamentum Manna Manna inter calidum et frigidum est temperatum, laxat ventrem, febres extinguit, pectora humida facit, colericis et calidis non convenit.

Platearius in lib de Simplici Medicina: Manna calidum est et humidum temperate. Est autem ros qui super herbas quasdam diureticas cadit in quadam parte Graeciae et Indiae et inviscatur circa herbam. Colligitur autem postea sicut mel, sed quoniam in parva quantitate reperitur, sophisticatur ex [suo coliquiricae] succo liquiricae et melle, Glycyriza dinoscitur tamen, quia purum Manna subalbidum est. Et habet interius quasdam concavitates velut favus mellis. Est autem magnae efficaciae quando purum est, quia et [>est?] pure dulce nihilque eo dulcius. Sophisticatum vero est dulce cum quodam acumine, si ex favo sophisticatum fuerit vel cum quadam abominatione; Glycyriza si ex succo liquiricae, habet autem virtutem depurandi et mundificandi sanguinem, unde valet in acutis febribus etiam ex cholera. Impurum autem ex mellis admixtione plus obest quam prosit.

Ex libro de naturis rerum: Manna est humor aeris in Oriente et partibus Graeciae vel cum rore aut roris vice descendens nocturnis horis super herbas. Ibique inviscatur et postea colligitur, sed quoniam in modica quantitate reperitur, multum sophisticatur. Purum autem et non mixtum aromaticum est valde et preciosum, subalbidum et ultra modum iucundi saporis. Fortassis autem hoc manna est, de quo vixerunt Hebraei 40 annis in Deserto, quod ibidem concreatum est in divino miraculo, in melius mutata specie vel sapore. De quo Aug[ustinus] ad Ianua[…?] ita loquitur: Manna hebraorum faciat —inquit— unusquisque secundum quod vult, et secundum quod per fidem suam ac devotionem noverit esse faciendum: hoc est enim quod in libro Sapientiae dicitur. Manna secundum desideria singulorum sapiebat in ore omnium. Hunc tamen locum ratractavit idem Augustinus dicens: hoc intellegendum non esse de illo Manna, quod utique quasi semen Coriandri erat gustusque eius quasi similis melli sed de nostro caelesti pane et spirituali Manna, quod tanto iucundius est quanto sumitur devotius. Cur autem etiam apud nos in partibus Europae non descendat Ladanum et Manna sicut in Oriente eadem est ratio quae de melle.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   113   114   115   116   117   118   119   120   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish