Cap. LXXX: De significationibus iridis
Seneca, ubi supra: Arcus autem a meridie ortus magnarum vim aquarum vehit quae a valentissimo Sole vinci non possunt. Si circa occasum refulserit, rorabit et leviter pluet. Si ab ortu vel circa surrexerit, serenum promittit.
Helinandus, in Chronica sua libr. 4: Quod licet naturaliter fiat, pro signo foederis tamen inter Deum et homines post diluvium positum est, unde apparet quod ante diluvium nec pluvia fuerat nec nubes aquosa.
Ex libro de naturis rerum: Quoniam autem Deus olim mundo diluvium induxit non tantum ex aquis, quae sub firmamento erant, quia nec Cataclysmum facere suffecissent, sed etiam maxime ex his quae sunt supra firmamentum. Unde scriptum est: Et cataractae caeli apertae sunt: Cur arcus signum foederis? hinc factum est ut arcum postmodum in nubibus poneret, ne ultra diluvium super terram induceret. Ac si —diceret— aquae supercaelestes induxerunt mundo diluvium, sed nunc arcum meum ponam in nubibus, qui fit ex aqueis terrae humoribus, ut etsi pluviarum aquae in aere pendeant, hoc signo apparente homines non timeant, quoniam aquae quas in nubibus vident, de terra sunt nec tantum cumulum facere poterunt, ut mundo diluvium inducant: haec est ratio naturalis cur Deus posuit arcum in nubibus ob signum faederis.
Philosophus: Nunquam possunt esse plures nisi duae irides, una per oppositum Solis, alia Lunae, sicut videre contingit in aestate horis vespertinis: Sole ergo existente in occidente, apparet iris in Oriente, et tunc luna existente in Austro, altera iris apparet in Aquilone. Et iris huiusmodi significat incendium prope venturum: est enim ex spiritu calido ebuliente per poros humidi terrestris. Est autem incendium futurum per spiritum calidum et excedentem in calore aequalitatem et quantitatem, sicut accidit in diluvio, quod praecessit calor, multiplicatus in fundo maris et in fissura terrae non potens libere exire vel exhalare per terram sicut modo patet quod ibi multiplicabatur et coagulabatur. Quae tandem ad tantam perveniens virtutem, ut haberet potestatem exhalandi ex abysso —idest ex profundo maris et terrae— exhalavit secum deferens multum humidum in sursum, propter quod factae sunt pluviae 40 dies.
Comestor: Arcus signum est duorum iudiciorum, praeteriti per aquam, ne timeantur: et futuri per ignem, ut expectetur. Inde est, quod duos habet colores, caeruleum, qui aqueus est et est exterior, quia prateriiit, et rubeum, qui igneus est et est interior, quia futurus est. Et tradunt sancti quod quadraginta annis ante iudicium non videbitur arcus. Et hoc ostendet naturaliter desiccationem aeris iam inceptam.
[p283] Cap. LXXXI: De coronis in aere expressis
Seneca, ubi supra: Memoriae proditum est die quo Augustus [a Polonia] Apolonia reversus urbem intravit, circa Solem visum coloris varii circulum, qualis in arcu esse solet: hunc Graeci halo vocant, nos coronam. Et quomodo fieri dicatur exponam.
Cum in piscinam lapis mittitur, videmus in multos orbes aquam [descendere] discedere fierique primum angustissimum orbem, deinde latiorem, postmodum vero alios maliores donec evanescat impetus et in planiciem aquarum motarum resolvatur. Tale quidam fieri cogitemus etiam in aere: cum enim spissior factus est, plagam sentire potest, lux itaque Solis aut Lunae vel cuiuscunque sideris incutiens illum in circulos cogit recedere. Nam humor et aer et omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est eius quod impellit. Quia ergo lumen rotundum est, et aer in hunc modum lumine percussus exilit. Deceptio visus in corona Non autem existimemus coronas has in vicinia siderum fieri, longe enim ab his et prope terram fit talis effigies. Quoniam tamen visus noster imbecillitate solita deceptus, circa ipsum sidus positum putat. Illic namque nihil tale fieri potest, ubi tenuis est aether, quia formae crassis densique corporibus imprimi solent, in subtilibus autem non habent ubi consistant aut haereant. Superiora ergo coronas non habent, quia ne ventos; quidem his etiam adiice nunquam coronam colligi nisi stabili et pigro vento: nam et lapillus in piscinam aut lacum et in ligatam aquam missus circulos facit innumerabiles, at hoc idem in flumine non faciet, quia figuram omnem aqua fugiens disturbat. Idem ergo in aere evenit, ut ille qui manet figurari possit, at ille qui rapitur et currit non dat sui potestatem et omnem ictum venientemque formam ex eo turbat.
Significant tranquilitatem et ventum et tempestatem Hae vero coronae cum aequaliter delapasae sunt et in semet evanuerunt, significatur aeris tranquilitas. Cum ad unam partem ruptae cesserint illinc ventus est: unde et nautici inde ventum expectant, [quando] unde contextus coronae perit: si a septentrione discedit, aquilo erit; si ab occidente, Favonius; si vero pluribus locis ruptae sint, tempestas fit. Et noctibus quidem praecipue circa lunam et ceteras stellas hae coronae notantur, interdiu vero raro, quia Solis fortius lumen est. Et aer etiam agitatus ab illo calefactusque subtilior et solutior est, Lunae autem inertior vis est. Ideoque facilius circumposito aere sustinetur; cetera quoque sidera infirma sunt nec aera perrumpere vi sua possunt, illorum itaque imago suscipitur et in materia solidiore minusque cedente servatur: debet enim aer esse non tam spissus ut lumen ad se immissum excludat atque summoveat nec tam tenuis ac solutus ut nullam venientibus radiis moram praebeat. Et hoc noctibus temperatioribus contingit, cum sidera circumiectum aera a luce levi non pugnaciter nec aspere feriunt spissioremque quam esse solet [interdum] interdiu inficiunt.
Cap. LXXXII: De virgis
Nunc de virgis dicendum est, quas non minus pictas variasque [quam] aeque pluvialis aquae signa solemus accipere. In quibus non multum est immorandum, quia nihil aliud sunt quam arcus imperfecti. Nam facies quidem illis picta est sed nihil curvati habens, in rectum iacens, fiunt autem iuxta Solem fere in nube humida et iam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color, tamen figura mutatur, quia nubium quoque figura in quibus extenduntur alia est. Sed in hoc differunt, quia coronae ubique fiunt [p284] ubi sidus est, arcus autem non nisi circa Solem, virgae vero non nisi in vicinia Solis. Possum et hoc modo differentiam omnium reddere: Discrimen inter corona, virgas et arcum coronam si diviseris arcus erit, si direxeris virga. In omnibus color multiplex est, caeruleo fulvoque varius. Virgae Soli tantum adiacent, arcus autem solares ac lunares sunt, coronae vero omnium siderum. Parhelion definitio Aliud quoque virgarum genus apparet cuius radii per angusta foramina nubium tenues et intenti, distantesque inter se diriguntur et ipsi signa imbrium sunt.
Non autem placet in arcu vel corona nobis certi aliquid corporis subesse. Sed illam indicamus populis esse fallaciam alienum corpus mentientem. Non est enim in speculo quod ostenditur, alioquin non exiret nec alia protinus imagine obduceretur nec innumerabiles formae modo introirent et modo eriperentur. Ergo simulacra sunt et inanis verorum corporum imitatio quae ipsa †a quibusdam ita compositis ut hic possunt†, detorquentur in pravum: sunt enim ut dixi specula, quae faciem perspicientium obliquant; sunt quae nimium augeant, ita ut humanum habitum modumque corporum nostrorum excedant.
Do'stlaringiz bilan baham: |