Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


[p276] Cap. LXXI: De ignibus in transversum per aerem agitatis



Download 2,78 Mb.
bet113/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   109   110   111   112   113   114   115   116   ...   154

[p276] Cap. LXXI: De ignibus in transversum per aerem agitatis


Aristoteles ubi supra, lib 1: Videtur autem in aere quandoque quasi perpendicularis ignis dilatatus et quandoque minor, cuius causa est quia quando Sol inflammat terram per motum suum super eam, elevatur ex ea †vapor caloris scilicet reverberati cum vaporibus resolutis†. Ascendit igitur ex ea vapor calidus et siccus, quando non est in ea pars humiditatis, et iterum vapor calidus et humidus, cui scilicet multum imprimitur de calore aereo, et iterum frigidus et humidus, quando aqua magis est vincens.

Vapor ergo calidus et humidus ascendit quidem minus quam siccus, unde resolvitur et fit aer; frigidus autem et humidus ascendit donec perveniat ad locum ubi coagulatur et incrassatur sicque gravatus currit in pluviam. Porro calidus et siccus per vehementiam caloris revoluti super terram ascendit et urit aerem, ascendens per caliditatem et siccitatem suam usque ad ultimum incensum aeris et terminum ignis ibique vehementer inflammatur, propter continuationem suam cum igne et propinquitatem ex motu orbis. Si igitur huic parti vaporis inflammati longitudo et latitudo apparet, videtur ignis quasi perpendicularis vel longus. Si autem parvus, videtur quasi candela rotunda, propter loci sui longitudinem.



Seneca libr. 5: Ignes transversim acti, cur? Audi quid sentiam de ignibus quos aer transversos agit. Magna vi illos excuti argumentum est, quod oblique feruntur [nam] et rapida celeritate: apparet illos non ire sed proiici. Existimo hos ignes esse [cum] aere vehementius trito cum in alteram partem inclinatio eius facta est et non cessit sed interpugnavit, ex qua vexatione nascuntur trabes et globi et faces et ardores; at cum levius collisus est, minora lumina excutiuntur crinemque volantia sidera ducunt nullaque sine huiusmodi spectaculis nox est.

Eadem itaque ratione fiunt ista qua fulmina sed vi minore, quemadmodum nubes mediocriter collisae fulgurationes faciunt maiore impetu impulsae fulmina. Philosophus huius rationem reddit: “quia varia et multa terrarum orbis expirat quaedam sicca, quaedam humida, quaedam calentia, quaedam concipiendis ignibus idonea” —nec mirum si tam varia evaporatio est: cum et in caelo quoque non unus appareat color rerum sed acrior fit caniculae rubor, Martis remissior, Iovis vero in lucem [parvam] puram nitore perducto—. Necesse est igitur in tam magna copia corpusculorum quae terrae eiectant et in superiorem partem agunt, aliqua in nubes alimenta ignium pervenire, quae non tantum collisa possint ardere sed etiam radiis Solis afflata, nam et apud nos quoque ramenta sulphure aspersa ignem ex intervallo trahunt. Verisimile est ergo talem materiam inter nubes congregatam facile succendi et maiores minoresve ignes existere prout illis plus aut minus virium fuerit.


Cap. LXXII: De Asub, id est, stella cadente


Arist., ubi supra: Si autem praedicti vaporis inflammatae partes continuae sunt, ad invicem prolongatur —scilicet secundum sursum et deorsum— et fit impressio illa quae dicitur asub, id est, stella cadens. Fit autem asub sicut ignis, qui retentus in aliquo loco demum apparet expulsus. Expellitur enim caliditas quae est in aere sub illo loco ex frigiditate, quod scilicet intelligitur de illo qui descendit. Fit enim asub dupliciter, scilicet ascendens et descendens. Descendens quidem generatur sub nube, scilicet ex calore cuius caliditas est expulsa ex frigore scilicet sub nube ubi est frigus, unde fluit ignis expulsus ex eo ad inferiora, qui tamen sursum ascendit secundum naturam. [p277] Asub autem ascedens fit a vapore inflammato in alto, scilicet supra loca nubium.

Seneca, ubi supra: Stellae non decidunt Illud autem stultissimum est existimare aut decidere stellas aut transilire aut aliquid illis auferri vel abradi. Nam si hoc fuisset, iam nunc esse destitissent. Nulla enim nox est qua non plurimae ire et in diversum videantur abduci, at vero quaeque quo solet loco invenitur suaque singulis constat magnitudo. Sequitur ergo ut infra illas istae nascantur et cito intercidant, quia sine fundamento et sede certa sunt. Quemadamodum autem de die stellae latent, quia fulgore sole obumbrantur, sic facies interdiu quoque discurrunt, sed abscondit illas Diurni luminis claritas. Si quando tamen tanta vis emicuerit, ut etiam adversus diem vendicare sibi fulgorem suum valeant, apparent.

De imagine mundi: Quod ergo in nocte videntur cadere stellae, non sunt tamen stellae sed igniculi afflatu ventorum ab aethere in aerem tracti et mox in madido aere extincti.

Ex li. de naturis rerum: Magnitudo stellarum Stellae quandoque cadere videntur in aere, sed minime cadunt. Cum enim igneae sint naturae propriusque locus earum in aethere, nunquam ad terram descendunt. Ceterum si ex eis una caderet, totam terram vel partem illius maximam occuparet, nam licet ex remotione videantur parvae, in se tamen sunt maxime. Saepe autem est in aere superiori, licet non in inferiori, ventus et commotio, ex qua commotus aer ignitur et per aera splendens discurrit, qui, cum iuxta stellam aliquam transierit, splendore suo visum nobis illius stellae aufert et quod ipsa obiecta illo cadente haec cecidisse credatur. Si autem quaeritur cur eadem stella postea non apparet, respondemus quod fumus procedens de extinctione ignis in aerem humidum cadentis eam obtexit nobis, vel dicimus eandem a nobis postea videri, esse tamen hanc illam quam primo vidimus nescimus: cum enim, ut praediximus, aer ignitus discurrit, aer spissior et inde tardior subsequitur, qui inter nos et illam interpositus visum illius nobis subtrahit, sed priusquam transeat et illa stella appareat, firmamentum quod ad occasum tendit, iam eam ad ultiora detulit. Cum igitur appareat alia esse putatur, quia in alio loco quam ante videtur.

Cap. LXXIII: De caeteris igneis impressionibus aeris


Seneca, ubi supra: Tempus est et alios ignes percurrere quorum diversae sunt figurae: aliquando enim stella emicat, aliquando fiunt ardores et hi quandoque fixi et haerentes, quandoque volubiles. Horum plura genera sunt:

  • Quidam dicuntur vehei cum velut corona cingente introrsus ignei caeli recessus est similis in orbem effossae speciei.

  • Sunt Ephitiae et vastus et rotundus ignis dolio similis vel fertur vel in uno loco flagrat.

  • Sunt etiam Chasmata cum aliquod spatium caeli desidet et flammam velut in abdito dehiscens ostentat.

Colores etiam horum sunt plurimi, quidam enim sunt ruboris acerrimi, quidam vero flammae levis, quidam etiam candidae lucis, quidam micantes et quidam fulvi. Videmus ergo quasi “stellarum a tergo longos albescere tractus”, velut enim stellae exiliunt et transvolant videnturque longum ignem porrigere ob immensam celeritatem: cum acies nostra[s] transitum eorum non discernat sed quacumque cucurrerint id totum igneum credat. Itaque velut contineatur igne totum iter signat, Hallucinatio visus in stellis et fulmine quia visus nostri tarditas non subsequitur momenta currentis sed videt simul et unde posilierit et quo pervenerit. Quod etiam in fulmine fit, longus nam nobis videtur ignis eius, quia cito spatium sursum transtulit et oculis nostris universum per quod deiectus est occurrit. At ille non est extenti corporis per omnem viam qua venit neque enim tam longa et extenta in impetum valent.

Quomodo [p278] ergo prosiliunt? Attritu aeris ignis incensus vento praeceps impellitur, non tamen semper vento vel attritu fit, sed nonunquam et aliqua aeris opportunitate nascitur. Multa enim in sublimi sunt calida et sicca terrena inter quae oritur et pabulum suum subsequens defluit, ideoque velociter rapitur. De his autem nemo dubitat quin habeant flammam quam ostendunt certaque est illis substantia, non sicut arcui et coronae imago fallax et vana. In magna tempestate solent apparere quasi stellae velo insidentes: Gelippo Siracusas petenti visa est stella super ipsam lanceam constitisse. In Romanorum castris visa sunt pila ardere ignibus, scilicet in illa dilapsis, qui saepe fulminum more solent ferire arbusta, sed si minori vi utuntur defluunt et incidunt nec feriunt nec vulnerant, alii autem inter nubes eliduntur, alii sereno, si aer ad exprimendos ignes aptus fuerit. Nam sereno quoque caelo tonat aliquando eadem causa qua nubilo: aere inter se colliso, qui si etiam lucidior est atque siccior ire tamen et facere corpora quaedam similia nubibus potest, quae percussa reddant sonum.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   109   110   111   112   113   114   115   116   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish