Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais



Download 2,78 Mb.
bet109/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   105   106   107   108   109   110   111   112   ...   154

Cap. LIX: De fulmine


Isidorus: Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimintur. Sed illud celerius videtur, quia clarum est, hoc autem ad aures tardius pervenit ad instar securis arborem procul cedentis, cuius quidem ante cernis ictum quam ad aures sonitus perveniat. Fulgur ergo et fulmen est ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti: fulgurare est ferire. Fulmina autem collisa nubila faciunt, nam omnium rerum collisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus vel in attritu rotarum. Similiter et ignis in nubibus fit: ex vento autem et igne fulmina fiunt et impulsu ventorum emittuntur. Tria sunt ergo eius vocabula: dicitur enim fulgur quia tangit, fulgor quia incendit et urit, fulmen quia findit.

Seneca, de natu. Quaest. lib. Celidonius ait fulgurationem esse speciem inanem non ignem. Heraclius existimat esse fulgurationm velut apud nos incipientium ignium conatus et primam flammam [victam] incertam, modo intereuntem modo resurgentem. Et ego —ut breviter dicam quod sentio—, dico quod fulmen est fulgur incensum. Calida enim fumidaque terris emissa cum in nubes incidunt, in earum sinu diu involuta novissime erumpunt. Et quando vires non habent splendor est, at ubi fulgura plus habuerint materiae et maiore impetu arserint, non tantum apparent, sed decidunt: ubicumque autem fulmen deciderit, ibi esse odorem sulphuris certum est, qui quia natura gravis est, saepius haustus alienat. Sed quare fulmen subito apparet nec continuatur ignis? Cur subito disparat fulmen? Quia celeri mirique motu [ignis undique; motus], simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde flamma desinit motu quiescente. [Et eadem etiam causa modo ad terram perfertur, modo dissolvuitur si minori impressus est materiae], [p269] quotiens enim ipsa iactatione fortius se accendit, fugiendi impetum capit, deinde cum evasit et pugna desinit et eadem etiam causa modo ad terram perfertur, modo [ante] dissolvuitur si minori [vi] pressus est materiae. Cur oblique fertur? Cur autem oblique fertur? Quia spiritu constat, spiritus enim obliquus est. Et quia natura ignem sursum vocat, iniuria deorsum premit. Incipit autem obliquum esse iter dum neutra vis alteri caedit. Et ignis in superiora nititur et in inferiora deprimitur. Cur caecumina montium saepius feriuntur? Et quare saepius cacumina montium feriuntur? Quia ignibus opposita sunt et e caelo cadentibus, propter haec transeundum est.

Serenum autem tempus sine fulmine est nec habet istos metus dies purus nec nox quidem nisi obscura nubibus. Quid ergo? ¿Nam quandoque apparentibus etiam stellis in nocte tranquilla fulgurat? Sed scias illic esse nubes unde splendor efferetur, quas a nobis videri terrarum tumor non sinit. Fieri ergo potest ut humiles nubes attritu suo ignem reddant, qui in superiora expressus in parte caeli sincera videtur.


Cap. LX: Cur non tonet ac fulminet in quolibet anni tempore


Cum autem in omni tempore anni fumus humidus ascendat, quare non in omni contingunt fulmina et tonitrua? Ad hoc respondeo: etsi humedo fumo ascendente habent fieri, non tamen inde fiunt donec ad summum aeris pervenerint. Simile Quod per simile maris potest probari: cum enim mare ex fumo terrae ascedente in summo commovetur, spissitudine tamen sua non potest huc et illuc impellli, sed cum usque ad summum motio illa pervenerit, huc et illuc unda impellitur fitque tempestes. Tempestas unde fit in mari Quod vero a fundo maris tempestas incipit, ex hoc potest probari, Nota de phocis seu vitulis marinis quod phocas undas agitantes ante tempestatem videmus, ut enim ait Plinius, sunt naturae dormitoriae, fumo tamen, ut praediximus, fundum maris commovente excitatae ad summum ascendunt. Quod videntes nautae experimento certi, tempestatem futuram praedicunt, quippe iam incaepit in fundo maris.

Simile contingit in aere: dum enim fumus superiores partes aeris obtinet, per spissitudinem suam huc et illuc ex eius habilitate illum impellit fiuntque tonitrua et fulmina. In hieme vero et in vere et si spissus sit, non est tamen tantus calor, quod spissus fumus possit isque ad summum erigi. Remanens ergo in inferiore parte aeris ventos et pluvias gignit. In aestate cuius est maximus fervor usque ad summum elevatur, fitque partium aeris diversa concussio, unde fulmina et tonitrua contingant. In autumno vero, qui frigidus est et siccus, neque humor est qui elevetur, neque calor qui elevet.


Cap. LXI: De diversis speciebus fulminis


Plinius, secundo lib. Fulminum genera plura traduntur, quae sicca veniunt, non adurunt sed dissipant; quae humida veniunt, non adurunt sed infuscant. Tertium est quod clarum vocat mirificae naturae, quo dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto. Sacculis nullo modo ambustis aurum et aes liquatur intus. Fulgur autem prius cerni quam tonitru audiri, cum simul fiant, non est mirum, quia lux sonitu velocior est.

Seneca, lib 6 naturalium quaestionum: Tria genera fulminum Fulminum genera tria sunt, quod tereb[r]at, quod dissipat, quod urit. Terebrans Quod tereb[r]at subtile est et flammeum, cui per angustissimum fuga est ob sinceram et puram flammae tenuitatem. Dissipans Quod dissipat conglobatum est et habet admixtam vim coacti et procellosi spiritus. Illud itaque fulmen per id foramen per quod ingressum est et redit et evadit. Et huius late sparsa vis rumpit icta, non perforat. Urens Quod autem urit multum terreni habet et igneum magis est quam flammeum, ac magnas ignium [p270] notas relinquit, quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine igne fulmen venit, sed proprie tamen hoc igneum dicimus, quod arbori imprimit manifesta vestigia, et aut fuscat aut urit. Urit quidem tribus modis: aut enim afflat et levi quoque iniuria laedit aut comburit aut incendit; omnia [ista urunt et] genere et [modo] differunt. Quodcumque combustum est, utique et ustum est, sed non convertitur: potest autem esse combustum non accensum et econtra.

Nunc ad id transeo [Illud autem] genus quo icta fuscantur, decolorat aut colorat. Decoloratur id cuius color vitiatur, non mutatur; coloratur autem id cuius facies alia fit quam fuit, ut cerulea vel nigra vel pallida.

Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   105   106   107   108   109   110   111   112   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish