LXV: Quod utrumque illorum est ignis
Fulmen ignis est, aeque et fulguratio, quae nihil aliud est quam flamma fulmen futura si plus virium habuisset: non ergo natura distant haec sed impetu. Illum ignem esse calor ostendit, hic non est nisi ex eo. Quod ostendit effectus: magnorum enim incendioum saepe fulmen causa fuit: silvae illo concrematae et urbium partes etiam, quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur, quaedam autem velut fuligine colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphureus inest? Igitur et utramque rem ignem esse constat et utramque meando inter distare. Fulguratio, fulmen Fulguratio enim est fulmen non usque in terram perlatum et rursus fulmen est fulguratio usque in terram perducta: fulguratio est igitur pene fulmen et fulmen est quiddam plus quam fulguratio.
Et ignis quidem fieri solet apud nos duobus modis: uno scilicet si excitatur lapide percusso, altero vero si attritu invenitur, sicut cum duo ligna diutius inter se trita sunt —nec omnis hoc tibi praestabit materia, sed eliciendis ignibus idonea sicut laurus et hederae et alia in hunc usum pastoribus nota—: potest ergo eodem modo fieri ut nubes ignem quoque vel percussae reddant vel attritae. Cumque aer in ignem mutabilis, cum in ventum conversus est, atteratur, verisimile est ignem excitari caducum ac cito interiturum, quia non ex solida materia oritur nec in qua possit consistere. Transitque ergo tantumque habet morae quantum itineris et cursus, quia sine alimento proiectus est.
Et ignis quidem natura in verticem surgit, fulmen autem vi quadam et necessitate qua excutitur cadit. Id enim his ignibus accidit, quod arboribus, quarum cacumina [trahit], si tenera sunt, trahi possunt sed cum permiseris in locum suum exilient. Sic ergo et igni si permitas ire quo velit, caelum idest levisimi cuiusque repetit sedem, ubicumque autem est aliquid, quod eum fer[i]at et ab impetu suo avertat, id non natura sua, sed eius servitus fit.
Aristoteles, ubi supra: Cur autem coruscatio descendit inferius, cum ignis natura sit ascensio? Quia in ea pars est vaporis crassi terreni, qui facit eam descendere propter contrarietatem suam. Videtur autem coruscatio alba, quando vapor ex quo fit, vehementis est subtilitatis, non autem vehementis inflammationis et adustionis.
Cap. LXVI: Quod humidae nubes ignem possunt gignere
Seneca, ubi supra: Dubium Sed quomodo —inquis— cum humidae sint nubes ignem gignere possunt, quem non magis verisimile est ex nube fieri quam ex aqua, quae ex nube nascitur? Resp.Primum quidem in nubibus non est aqua, sed aer spissus ad gignendam aquam praeparatus, nec est quod existimes eam prius colligi, post effundi, simul enim fit et cadit. Deinde etiamsi concessero humidam esse nubem conceptis aquis plenam, nihil tamen prohibet ignem quoque ex humido educi, immo ex ipso quoque, quod [magis] mireris, humore. Unde et quidam negaverunt in ignem quicquam mutari posse, priusquam in aquam mutatum esset: potest ergo et nubes salva quam continet aqua, ignem aliqua sui parte reddere, sicut frequenter alia ligni pars ardet, alia sudat.
Nec ideo dico non ista esse contraria inter se et alterum latero perimi. Sed ubi valentior ignis, quam humor est, vincit, et ubi copia [p273] humoris exuperat, ignis sine effectu est. Ideoque non ardent virentia. Refert ergo quantum aquae sit, exigua enim non resistit, maior vim ignis impediet. Possidonius tradit: cum insula in Aegeo mari surgeret, interdum aliquo tempore aqua maris spumabat et fumus ex alto ferebatur, demum prodebat ignem non continuum sed intervallis emicantem more fulminum, nec extinctum mari superfuso. Ardor siquidem inferius super iacentis und[a]e pondus evicerat, deinde saxa evoluta rupesque partim illisae, quas spiritus antequam urerentur [verterentur] expulerat, partim exesae in levitatem pumicis versae. Novissime montis usti cacumen emicuit, tandem altitudine adiectum et saxum illud in magnitudinem insulae crevit. Idem quoque nostra memoria Valerio consule accidit. Asclepiodorus etiam auditor Possidonii ducentorum passuum altitudinem in mari fuisse tradidit, per quam diruptis aquis ignis emersit. Quod si aquarum immensa vis flammarum ex imo subeuntem vim opprimere non potuit, quanto minus ignem impedire nubium tenuis humor et roscidus poterit.
Cap. LXII: Epilogus de tribus praedictis, scilicet fulguratione, tonitruo ac fulmine
Ex libro de naturis rerum: Itaque tonitruum fit quando venti nubibus inclusi nituntur erumpere magnoque murmure concrepant et collisis nubibus ignem terribilem eiiciunt. Crepitus ergo nubium et ventorum est tonitruum. Ignis autem inde excussus est fulgur, qui scilicet ignis ideo penetrat quae tangit, quia nostro subtilior est et magna vi ventorum impellitur. Ab Aquilone fulgur, ab Euro tonitrus tempestatem significat. Itaque fumido calido et humido ad superiora tendente, cum ad summum aeris pervenit ex praeponderatione humoris movetur summitas aeris, cuius particulae in modum undarum concurrentium sibi fragorem et tonitrum faciunt: ex motu vero calefactus aer transit in substantiam igneam fitque coruscatio. Cum ergo impetus ille qui ex cursu aeris humido fumo spissati generatur, sursum ascendit, fragor absque fulmine fit. Similiter etiam si deorsum tendat, non tamen usque ad obstaculum perveniat, cum autem usque ad obstaculum pervenit obstantia findit vel urit.
Guilhelmus de Conchis: Humido —ut praediximus— fumo ad superiora ascendente, cum ad superiorem partem aeris pervenerit, ex praeponderatione humoris movetur summitas aeris, cuius particulae ad modum undarum ex diverso sibi occurrentes fragorem faciunt tonitrui. Ex motu vero aer calefactus transit in igneam substantiam fitque fulgur vel coruscatio, quae cum fragore quamvis sint, citius tamen ad nos pervenit, quia visus velocior est auditu. Cum ergo fit praedictarum particularum occursus, generatur impetus qui si sursum ascenderit est fragor sine fulmine. [Et]si autem impetus ille deorsum tendat, non tamen tantus sit quod usque ad obstaculum perveniat nondum est fulmen; cum vero usque ad obstaculum pervenerit, obstantia findit. Sed quia propriu[s]-m motus est aeris sursum tendere, nulla materia exire vetante revertitur sparsosque recolligit ignes. Si autem in haec inferiore parte aeris est multus humor, aer existens in illo impetu igniri non potest sitque fulmens findens, non urens.
Fulmen quid? Tonitru, coruscatio Est ergo fulmen pars aeris collisione aliqua usque ad obstaculum cum impetu transiens. Tonitru est partium aeris sibi cum impetu occurrentium sonus. Coruscatio vero pars est aeris a[x]b impetu ignita et splendens.
Non est fulmen lapidea substantia, ut quidam asserunt: si enim lapidea substantia, non huc et illud discurreret nec sursum reverteretur. Cum aliquem feriret, carnes divideret, ossa confringeret. Ideoque fulmen saepius alta sternit, quia cum ab alto obliquando descendit citius [p274] alta reperit. Sed quia quorundam sententia est, quoddam fulmen esse lapideam substantiam, ne ex ignorantia vel invidia videamus [videamur?] illam vituperasse vel tacuisse, breviter eam exponemus. Qui hanc sententiam tenent, aiunt [ut] cum fumus humidus ad superiora ascendit cum eo aliquid terrenae substantiae elevatur, quod ex calore solis in lapideam substantiam spissatur atque in nubis concavitate continetur, donec nubes casu aliquo dividitur, unde lapis cum impetu descendens aliquid altum percutit.
Do'stlaringiz bilan baham: |