Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXII: De miraculis operationum fulminis



Download 2,78 Mb.
bet110/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   106   107   108   109   110   111   112   113   ...   154

Cap. LXII: De miraculis operationum fulminis


Ceterum mira fulminis —si intueri velis— sunt opera, huius enim quadam subtili potentia loculis integris et illesis conflatur argentum, manente vagina gladius liquescit. Et inviolato ligno, circa pila ferrum omne distillat, fracto quoque dolio vinum stat nec ultra triduum ille perdurat rigor. Illud aeque inter adnotanta ponendum. Notanda de tacto fulmine Quod et hominum et animalium, quae icta sunt, Cap. ad exitum fulminis spectat, quod omnium percussarum arborum contra fulmina hastulae surgunt. Quid, quod serpentium et animalum ceterorum, quibus mortigerum virus inest, cum icta sunt fulmine, venenum omne consumitur? In venenatis siquidem corporibus vermis non nascitur, fulmine vero icta intra paucos dies vermiant.

Guilhelmus de Conchis: effectus vero fulminis circa ea quae tangit potius sunt admirandi quam causae inquirendae: quis enim invenit causam, quomodo fulmen integris et illaesis loculis, aliquando conflat argentum; manente vagina liquefacit gladium; circa lignum dolatum ferrum distillat; quod fracto dolio vini facit stare nec ultra triduum rigor ille durat et alia multa?

Orosius de Hormesta mundi: Equitis Romani filia Lucius Elius, eques Romanus cum uxore et filiis de Roma in Apuliam rediens tempestate correptus, cum filiam consternatam videret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis vehiculis correptisque equis, filiam virginem equo insidentem in medium agmen accepit. Puella continuo icto fulminis exanimata est, sed omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis ac pectoris pedumque vinculis dissolutis, monilibus etiam annulisque discussis ipsoque corpore illaeso, nisi quod obscaenum in modum nuda et lingua paululum exerta iacuit. Equus quoque ipse qui illa utebatur stratoriis fraenis et cingulis dissolutis sparsus ac passim procul exanimis iacuit.

Plinius ubi supra: Martia princeps Romanorum icta gravida, exanimato partu, ipsa propter aliud incommodum ullum vixit. Nota de icto vigilante Vigilans ictus dormitantibus oculis, dormiens patentibus invenitur. Nullum animal nisi exanimatum fulgere accenditur: vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore.

Cap. LXIII: De variis eiusdem operationibus secundum materias quas invenit


Seneca, ubi supra: Pauca adhuc adiiciam ad vim fulminis narrandam quae non eodem modo materiam omnem vexat. Valentiora, quia resistunt vehementius, dissipat, cedentia non numquam sine iniura transit. Cur fulmen teneris parcat, solida et contumacia vincat? Cum lapide ferroque et durissimis quibuscumque confligit, quia viam per illa necesse est, impetu quaerat; teneris ac rariobus parcit, quamquam flammis opportuna videantur, quia transitu patente minus obstaculum invenit. Itaque loculis, ut dixi, integris pecunia, quae intus erat, conflata reperitur, quia tenuissimus ignis per occulta foramina transit, quicquid autem in cingulo solidum et contumax invenit, vincit: interdum etiam in eadem materia multa [p271] diversa eiusdem vis fulminis facit, sicut in arbore, quod aridissimum et rarissimum est, urit, et quod durissimum atque solidissimum terebrat et frangit, summos cortices dissipat, interiores libros rumpit ac scindit, folia pertundit et stringit, vinum gelat, ferrum et aes fundit.

Nota de vino fulmine gelato Illud etiam mirum est quod vinum fulmine gelatum, cum ad priorem habitum redierit, potum aut exanimat aut dementem facit. Cur illud accidat quaerenti mihi id occurrit. Inest fulmini pestifera vis et ex hoc aliquem remanere spiritum in eo ipso humore quem coegit coagulavitque verisimile est. Neque enim alligare potuisset nisi aliquod ei vinculum additum esset, praeterea quocumque decidit fulmen, odorem ibi sulphuris esse certum est, qui quoniam gravis est, saepius haustus alienat.

Fulmen honorem defert homini Ex libro de naturis rerum: Fulmen saepius alta sternit, quia cum ab alto descendit citius alta reperit. Nullus autem fulmine tangitur, priusquam [prius] lumen viderit aut tonitruum audierit. In silentio nunquam fulmen iacitur, fulmen quidem tactum hominem non semper extinguit, cetera vero animantia semper, hunc honorem homini natura tribuente.

Cap. LXIV: De differentia coruscationis sive fulgurationis et fulminis


Seneca, ubi supra: Tria sunt quae una accidunt, fulguratio, fulmen, tonitruus. Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit. Illa —ut ita dicam— comminatio est sine ictu. Inter omnia autem convenit cuncta haec in nubibus et e nubibus fieri, et fulgurationes atque fulminationes aut igneas esse aut ignea specie. Nunc ad illa transeamus in quibus lis est. Quidam putant ignem esse in nubibus, quidam ad tempus fieri nec prius esse quam mitti; Anaxagoras illum ex aethere stillare. Aristoteles non multo ante colligi sed eodem momento quo sit exilire. Quidam vero e nostris aestimant, aerem cum in ignem et aquam mutabilis sit, non aliunde novarum flammarum causas contrahere. Ipse etenim movendo se accendit et condensos compactosque nubium sinus dissipat [a]et necessario vastum in tam magnorum corporum diruptione sonum reddit. Illa vero nubium difficulter cedentium pugna aliquid confert ad concitandum ignem, sicut ad secandum aliquid ferro manus confert sed secare ferri est.

Discrimen inter fulgurationem et fulmen Quid ergo inter fulgurationem et fulmen interest? Fulguratio est ignis late explicitus, fulmen est ignis coactus et in impetum iactus. Nubium enim inter se compressarum angustiae medium spiritum eiiciunt et hoc ipso inflammatum et tormenti modo emittunt, nam et ballistae scorpionesque tela cum sono expellunt. At quare aliquando tonat et non fulgurat? Quia spiritus infirmior in flammam non valuit sed in sonum valuit. Quid est ergo ipsa fulguratio? Aeris deducentis se corruentisque iactatio languidum ignem nec exiturum aperiens. Quid est flumen? Acrioris et densioris spiritus cursus.

Anaximander ait omnia ista sic fieri, ut ex aethere aliqua vis in inferiora descendat. Sic enim ignis impactus nubibus frigidis sonat et cum illas interscindit, fulget. Et minor vis ignium fulgurationes facit, maior fulmina. Celidonius ait fulgurationem speciem esse, non ignem. Heraclius autem existimat, velut incipientium ignium conatum primamque flammam victam, modo intereuntuem, modo resurgentem; haec antiqui fulgetra dicebant. “Quid autem existimem?” quaeris. Dicam: fulguratio est repentinum late lumen emicans, quod tunc evenit cum aer extenuatis nubibus in ignem vertitur nec vires quibus longius prosiliat, invenit. Cur fulmina aestate plurima? Aera siquidem motus extenuat, extenuatio incendit. Ideo plurima aestate sunt fulmina, quia plurimum calidi est; facilius [p272] autem attritu calorum ignis existit.

Eodem autem modo fit fulgur quod splendet et fulmen quod accenditur, sed illi levior vis alimentique minus est. Et ut breviter dicam quod sentio, fulmen est fulgur incensum.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   106   107   108   109   110   111   112   113   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish