Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXXIV: De iride et eius coloribus



Download 2,78 Mb.
bet114/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   110   111   112   113   114   115   116   117   ...   154

Cap. LXXIV: De iride et eius coloribus


Ex imagine mundi: Arcus in aere quadricolor ex sole et nubibus formantur, dum radius Solis cavae nubi immissus repulsa acie in Solem refringitur. De caelo igneum, de aqua purpureum, de aere hyacinthinum, de terra colorem gramineum trahit.

Isidorus, libro 13: Arcus caelestis dicitur a similitudine curvati arcus, dicitur autem proprie iris quasi aeris, eo quod per aera ad terram descendat. Hic a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium Solis accipiunt et arcus speciem fingunt. Cui varios colores illa dat res, quod aqua tenuis, aer lucidus est, nubes caligantes: ista irradiata varios creant colores,

Philosophus in Meteororum lib 3: Causa esse arcus est ex radio Solis redeunte ad vaporem contrarium nubibus, sicut radius refulgens in aqua, relucet in pariete rediens ad ipsum. Habet tres colores ordinatos vel quatuor ad plurimum: quorum interior aliis duobus debilior est nec possunt pictores facere similes, praecipueque colorem compositum inter intrinsecum et extrinsecum. Color autem iridis ex hoc est quod caelum quando pluit resolvitur superfluitas coarctata in nubibus et fit ex eo rotatio parva antequam ibi fiat pluvia magna. Cum ergo relucet Sol oppositus illi rotationi et resplendet imago illius in utrisque tanquam in speculo, sicque recipiunt colores in eis resplendentes ex Sole et fit arcus in caelo varius.

Plinius, lib 2: Manifestum est radium Solis immissum cavae nubi, repulsa acie in Solem refringi colorumque varietates mixtura nubium, ignium, aerisque fieri. In arcu certe ipsae Sole adverso non fiunt.

Albumasar; † “Iris” nomen naturae indidit [obscuritas] obscuritate, iris enim apud graecos idem est quod arcus daemonis. Daemon autem idem sonat quod Angelus dicitur; autem iris idem, quod arcus Angelicae considerationis tanquam ad eius notitiam humanus non ascendat intellectus. †

Ex lib. de naturis rerum: Iris est limbus nubis concavae, quae est quasi speculum Solis: sicut enim terra sphaerica est, ita et vapor eius sphaericus. Si ergo nubes concava generetur opposita soli, limbus eius diversi coloris erit propter adiunctionem multi nigri.

Fit ergo arcus caelestis ex nubibus et radiis Solis, calore namque solis humores aqueos attrahente de terra et mari, concrescunt in nubes eisque superius ascendentibus intercurrunt radii Solis. Quibus mediis illustrantibus nubes fit arcus caelestis ex coloribus diversis: caeruleo, scilicet qui ex aqua contrahitur et rubeo qui ex radiis solis igenis generatur. Cateri vero colores sicut viridis ac purpureus secundum quod magis et minus ad illos duos principales accedunt similitudinem trahunt. [p279]


Cap. LXXV: Qualiter exprimitur in eo Solis imago


Philosophus: Iris est speculum Solis, nam quia terra sphaerica est, vapor ascendens ex ea sphaericus est. Qui si elevetur spiritu mediocri, id est, non habente magis ex una parte quam ex alia, tunc ex coagulatione vaporis illius in sursum opposita Soli contingit apparere arcuale: nihil enim aliud est iridem apparere nisi nubem concavam et arcualem sursum apparere per reflexionem Solis illi oppositi. Et quod in medio iridis apparet viror, hoc est quod magis apparet splendor in ventre nubis concavae quam in extremitate; quod autem apparet albedo supra hoc est, ex subtilitate nubis aquosae, in qua albedo apparet, sicut videre contingit in urina, quae apparet radiosa et alba quando subtilis est et humida. Sic quidem et aspicit aliquis ad nubem et sub sole videt eam albam absque alio colore. Qui si aspiciat eam in aqua, videt colorem arcui similem: quod ideo fit, quia visus non penetrat in comprehensione[-m] veritatis colorium colores eius propter debilitatem suam [ad] hoc dum appropinquat Soli. Cum autem aspicit ad eam in aqua, penetrat ipsam visus in comprehensione[-m] coloris et eius veritatis.

Varietas arcus caelestis unde? Seneca, ubi supra: Arcus nihil aliud est quam imago Solis roscida cava nube concepta. In nocte autem non fit nisi admodum raro, quia luna non habet tantum virium ut nubes transeat et illis calorem suffundat qualem suscipiunt Sole superstite. Sic enim formam discoloris arcus efficiunt, quia aliae partes in nubibus tumidiores sunt, alia sublimiores, et quaedam crassiores quam ut Solem transmittant, quaedam imbecilliores quam ut excludant, haec inequalitas alternatim lucem umbramque permiscet et exprimit illam mirabilem arcus varietatem: videmus enim si aliquo loco fistula rupta est, aquam per tenue foramen elidi, quae sparsa contra Solem oblique positum faciem arcus repraesentat.

Huius rei causa est in humore: non enim fit arcus nisi in nubilo. Sed quaeritur quemadmodum fiat. Quidam dicunt esse stillicida quaedam, quae Solem transmittant; quaedam vero magis coacta quam ut transluceant: ab illis fulgur redditur, ab his umbra. Et sic utriusque intercursu efficitur arcus, in quo pars fulget quae Solem recipit, pars obscura est, quae excludit et ex se umbram proximis facit. Sed hoc ita esse negant quidam: poterunt inquiunt haec [vera] videri, si arcus haberet duos tantum colores, si ex lumine et umbra constaret. Nunc autem videmus in eo aliquid lutei, aliquid cerulei et alia in modum picturae subtilibus lineis ducta. Et an dissimiles colores sint scire non poteris, nisi cum primis extrema contuleris: nam mira arte naturae, quod a simillimo caepit in dissimillimo desinit.

Cap. LXXVI: Quod ibi multae imagines in unam turbidum confluunt


Quidam vero sic aestimant; singula stillicida plurviae cadentis dicunt esse specula et a singulis imaginem Solis reddi, deinde multas imagines devexas et in praeceps transeuntes confundi: itaque et aeri multarum inesse Solis imaginum confusiones. Hae contra intuenti perturbatae apparent nec dispiciuntur intervalla quibus singulae distant, spacio prohibente discerni, unde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus, hoc idem Philosophus indicat: ab omni —inquit— [lenitate] levitate radios suos acies replicat, nihil autem est aere et aqua [lenius] levius. Ergo etiam ab aere spisso visus noster in nos reddit, ubi vero acies hebes et infirma est quolibet aeris ictu deficiet: unde quidam sibi ipsis videntur occurrere, tanquam imaginem suam [p280] cernentes ubique, quia infirma vis oculorum non potest perrumpere ne sibi quidem proximum aerem, sed resistit. Itaque quod in aliis densus aer in his omnis efficit.

Itaque quia nubes aquosa crassior est, visu nostro pervinci non potest: ergo cum multa sint ibi stillicidia, totidem sunt specula. Sed quia parva sunt, colorem Solis absque figura exprimunt. Deinde cum in stillicidiis innumerabilibus et sine intervallo cadentibus, idem color reddatur, facit esse non multarum imaginum et intermissarum sed unius longae et continuae nec unquam nisi adversae Soli et in contrarium motae. Nam illo descendente est altior, alto depressior: varietas autem fit, quia pars coloris a Sole est, [sparsa in] pars a nube illa, humor vero caeruleas lineas, modo virides, modo purpureas et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus hanc varietatem efficientibus remisso et intento: hinc autem apparet duas esse causas arcus, solem et nubem, quia nec sereno fit unquam neque nubilo, ita ut Sol lateat. Ex his ergo utique est quorum sine altero non est. Itaque color igneus est a Sole, caeruleus a nube, ceteri utriusque maxime.



Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   110   111   112   113   114   115   116   117   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish