Concepto de medio ambiente en la obra de vicente de beauvais


Cap. LXV: Iterum de eodem



Download 2,78 Mb.
bet139/154
Sana01.04.2017
Hajmi2,78 Mb.
#5820
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   ...   154

Cap. LXV: Iterum de eodem


Dulce Razi, in Almansore, 3 parte. Dulce calidum est, licet non violenter, et qui frequenter eo utitur, multitudo cholera rubeæ et sanguinis generatur. Inde quoque accidit opilatio et in hepate et in splene phlegma, ventris etiam fluxus ex eo sequitur et stomachum mollificat. Pectori vero et pulmoni confert, corpus itidem impinguat et augmentat; spermata tribuit.

Acidum Acidum vero frigidum est, licet non vehementer. Choleram rubeam et sanguinem reprimit, ventrem stringit, si tamen stomachus et intestina munda fuerint. Si vero phlegmatis in eis fuerit multitudo, ventris fluxum et corpus infrigidat, virtutem quoque digestivam impedit et proprie in hepate. Nervis autem et nervosis membris nocet et corpus desiccat, virtutem appetitivam excitat.

Unctuosum stomachum mollificat et fluxum ventris facit ac satietatem antequam homo cibi quantitatem sibi necessariam sumpserit adducit. Calefacit quoque maxime febricitantes aut hepar aut stomachum calidum habentes; præterea corpus humectat et lenit phlegma vero auget. Et cogitationem hebetem reddit, auget quoque somnum.

Ponticum Ponticum vero corpus infrigidat et desiccat et carnem et sanguinem minorat, si quis eo multotiens utatur. Stomachum quoque confortat et ventrem frequenter stringit, sanguinem melancholicum generat.

Amarum Amarum porro calefacit et desiccat fortiter, citoque sanguinem ad adustionem et malitiam perducit. Choleram quoque rubeam in sanguine augmentat.

Acutum Acutum etiam multo plusquam amarum calefacit citoque corpus inflammat, sanguinem adurit sed ipsum prius in choleram rubeam mutat et post in nigram.

Insipidum aliud est quod magis nutrit, quod æqualitati vicinum est: aliud vero quod temperate calefacit et aliud [col 347] quod temperate infrigidat. Cum quo si multa fuerit humiditas, humectabit; siccum autem cum fuerit, desiccabit.

Horum quidem saporum operatio sic erit, cum unus eorum alicui rei maxime dominatus fuerit. Porro si duo sapores æqualiter dominentur, eorum operatio æqualiter composita erit.


Cap. LXVI: De operatione saporum ad invicem in calore et frigore


Ea vero quæ de caliditate et frigiditate et humiditate et siccitate diximus in unoquoque corporum habentium saporem non sunt in eis secundum eandem quantitatem, sed in quibusdam est æqualiter caliditas et frigiditas, inæqualiter autem siccitas et humiditas; in quibusdam autem econtra. Quædam vero sunt ab aliis diversa in quantitate cuiusque qualitatis sed suo modo.

Omne quidem suave compositum est ex quatuor elementis. Acerba autem et pontica æqualia sunt in frigore, nisi quod ponticum crassum est ac terreum, acerbum vero et subtile et aquosum. Probatur ponticum esse terreum Quod duobus modis ostenditur, per sensum scilicet et collationem. Per sensum quidem, quia videmus omnes fructus in principio sui ponticos esse et insuaves, siccos, at similes naturæ eorum arborum: postea vero humectantur et quidem tunc acerbi fiunt, indeque paulatim mutantur, donec compleantur et maturentur ac dulcia fiant. Quidam autem ad dulcorem sine acerbitate transeunt, ut fructus palmarum et poma dulcia et olivæ. Maturitas autem fructuum est per calorem naturalem, qui est in substantia eorum et etiam per calorem qui est Solis. Itaque cum superiores scilicet ponticus et insuavis et asper frigidi sunt et crassi, patet quod fit eorum transitus ad acerbum per subtilationem caloris. Per collationem vero idem ostenditur, quoniam asperi et pontici diffusio in corpus tarda est. Et maior actio eorum in coporibus est ea coadunare et densare: hoc autem signum est crassitiei et frigiditatis eorum, quia frigidi est densare, crassi vero non velociter diffundi. Acerbum autem velocius in corpus diffunditur ac in profundum mergitur et hoc est signum subtiliatis eius, maxime vero quia acerbi generatio est per calorem debilem, qui non potuit illud in quo fuit ematurare nec permutare. De hoc morbo, vide Celsum, l. 2, c. 3 Sicut etiam accidit epulis, quando non plene digerit eas stomachi calor, acescunt. Quod si debilis est calor, ita quod omnino a digestione deficit, nec illas immutat nec acescunt ut in linteria contingit: præterea videmus lac et vinum subtile et similia, si frigus multum sit non acescere, si vero ponantur in ære calido acescunt, hinc est ergo acerbum non inveniri fortis frigidatis, quia generatio eius est ex calore; sic quoque non reperiri aliqua medicamenta quibus dominatur frigus acerba. Hoc itaque signum est, ea quæ aspera sunt et pontica terrea esse et crassa, ea vero, quæ acerba sunt subtilia et aquosa.


Cap. LXVII: Adhuc de eodem


Probatur amara esse calidiora quam dulcioraSicut autem dulce calidum est et humidum temperate, sic similiter et unctuosum; amarum vero fortioris caloris et siccitatis quam dulce, quod duobus modis intelligitur: per sensum scilicet et per collationem.

Per sensum quidem quia videmus quod omnia humida si mixta sunt et decoquat ea calor naturalis qui est in eis aut etiam exterior, ut ignis et Solis, dulcorantur. Et siquidem excesserit in eis calor, incipit amaritud dominari, sicut est in communi videre in mirabolanorum fructibus et in melle <aut in> dactylico, in pricipio quidem hæc dulcia sunt. Sed postea, cum inveterascunt, desiccat illa eorum calor naturalis [col 348] et fit in eis amaritudo. Sic quoque si superexcesserit in eis decoctio, transeunt in amaritudinem. Ex collatione vero, quia videmus dulce et amarum sordes emundare, sed emundatio quæ est in dulci temperata est et æqualis, humida et delectabilis; amarum autem fortiter lenit et emundat in tantum ut etiam continua separet cum læsione et [ab hominatione] <abominatione>. Hæc ergo significant ipsum esse terreum et crassum et siccum; significant quoque rei amaritudinem, [quæ] neque putrescit neque vermes producit.

Pungitivum quoque et amarum ipsa etiam calida sunt et sicca, sed pungitivum fortioris caloris est et subtilioris substantiæ, sicut et igneum, ideoque corrodit et urit et liquefacit, amarum vero est minoris caloris pungivito. Pungitivum fortioris caloris quam amarum Est ergo crassum et terreum, ideo si quis utatur eo exterius est mundans et leniens et purgat corroditque carnes superfluas in vulneribus. Si vero bibatur incidit superfluitates crassas et aperit opilationem venarum, unde et urinam provocat, et adimit sputa crassæ humiditatis a capite et a pectore, pordest etiam epylepsiæ crassum humorem inscidendo: diffundere enim se velocius potest, tanquam et pungitivum nec prohibetur transmitti sicut ponticum. Porro salsum ipsum quoque terreum est et calidum, sed minoris caloris quam amarum.


Download 2,78 Mb.

Do'stlaringiz bilan baham:
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   ...   154




Ma'lumotlar bazasi mualliflik huquqi bilan himoyalangan ©hozir.org 2024
ma'muriyatiga murojaat qiling

kiriting | ro'yxatdan o'tish
    Bosh sahifa
юртда тантана
Боғда битган
Бугун юртда
Эшитганлар жилманглар
Эшитмадим деманглар
битган бодомлар
Yangiariq tumani
qitish marakazi
Raqamli texnologiyalar
ilishida muhokamadan
tasdiqqa tavsiya
tavsiya etilgan
iqtisodiyot kafedrasi
steiermarkischen landesregierung
asarlaringizni yuboring
o'zingizning asarlaringizni
Iltimos faqat
faqat o'zingizning
steierm rkischen
landesregierung fachabteilung
rkischen landesregierung
hamshira loyihasi
loyihasi mavsum
faolyatining oqibatlari
asosiy adabiyotlar
fakulteti ahborot
ahborot havfsizligi
havfsizligi kafedrasi
fanidan bo’yicha
fakulteti iqtisodiyot
boshqaruv fakulteti
chiqarishda boshqaruv
ishlab chiqarishda
iqtisodiyot fakultet
multiservis tarmoqlari
fanidan asosiy
Uzbek fanidan
mavzulari potok
asosidagi multiservis
'aliyyil a'ziym
billahil 'aliyyil
illaa billahil
quvvata illaa
falah' deganida
Kompyuter savodxonligi
bo’yicha mustaqil
'alal falah'
Hayya 'alal
'alas soloh
Hayya 'alas
mavsum boyicha


yuklab olish